37. Vbilemus singuli
»: fj Vbilemus singuli
carmina promentes,
festa tanti parvuli
crebro recolentes,
eius nam nativitas
fons redemptionis,
omnibus est caritas
haut malis, sed bonis.
Natus Deus virgine
cum humanitate
absque viri semine
salva puritate
pertulit inopiam
sponte princeps natus,
negat rerum copiam
faeno praesentatus.
Inter animalia
est praesepe missus,
quem nec vestis varia
texerat nec byssus,
caelum regit, aethera,
pontum, terram, mare,
barathrum et sidera
quae refulgent clare.
Fere quosque sumpserat
plebium defectus
propter nos, qui fuerat
omnibus perfectus,
firmae patientiae
speculum ut daret,
quavis a sorditie
sicque nos purgaret.
Denique turpissimam
mortem degustavit,
creaturam infimam
per quam sublimavit,
morte non indiguit
Christus, rex caelorum,
qui subire voluit
tormenta malorum.
Imploremus igitur
corde sitibundo
monarcham, quo regitur,
quidquid est in mundo,
ut caeli palatia
nos det speculari
in aeterna patria
secumque beati.
Chapter 35 of 103