31. In diebus celebribus
Hymnvs.
IN diebus celebribus
D» cessandum est ab actibus
vetitis et illicitis,
quieti mentis nocuis.
Nequaquam tunc mens exeat,
sed collecta permaneat
apud sese in intimis
clausis sensibus corporis.
Quidni mens tunc praecipue
interna mentis requie
cultum adoret per pium
Deum et suum Dominum?
Ratio et memoria,
voluntas quoque libera
vacent tunc Deo penitus
totis animae viribus.
Solum in Deo gaudeat,
hunc offendisse doleat,
spem timoremque integrum
in suum vertat Dominum.
Speret eius praesentiam,
timeat et absentiam
referens ad hunc omnia
seu adversa seu prospera.
Penset in se subtilius,
quid sibi pius Dominus
dederit seu dimiserit,
quid dabit ac promiserit.
Dedit sibi innumera
bonorum beneficia,
quitavit hanc a vitiis,
bonis dotabit aeternis.
Dona revolvat intime
tam naturae quam gratiae,
quae malorum supplicia,
quae bonorum et praemia.
Penset, ut haec acquireret
et ut illa evaderet,
tormentis quam crudelibus
se exposuit Dominus.
Insuper vacans corpore
mens assuescat revolvere,
quae qualisque sit requies,
qua caeli fruuntur cives.
Vt hanc queat liberius
speculari tunc animus,
interdicitur actio
servilis die festivo.
Hinc se super se sublevet
attenteque consideret,
quae sanctorum sint gaudia
in Ierusalem supera.
Penset, quantum hi gaudeant,
cum iam pleniter habeant,
quitquid ipsi voluerint
careant, quod noluerint.
Intus, foris et undique
sancti pleni sunt gloriae,
cum in Dei praesentia
sint, qui omnibus omnia.
Ili vacant totaliter,
hunc vident facialiter,
hunc amant ardentissime,
hunc, quem habent plenissime.
Ex huius sola facie, :
quae verum lumen gloriae,
tota caelestis curia
percipit, quae vult omnia.
O quam felix haec civitas,
ubi beata Trinitas
mundis videtur cordibus,
quae est gloriae terminus.
Ex hac curiae claritas,
ex hac concors societas
caelestium spirituum
ac beatorum mentium.
Omnium nisu virium
laudare Patrem luminum
unica harum actio,
quies huius fruitio.
Ab his addiscat animus,
ut diebus celebribus
quies eius seu motio
divina sit laudatio.
De bonis iam exhibitis
seu de futuri temporis
laudet Deum vivaciter,
mentaliter, vocaliter.
Quisquis festis celebribus
sic Dei vacat laudibus,
in se ipso hic optime
scit sanctos dies colere.
Hoc nobis da perficere,
Rex sempiterne gloriae,
ad tui laudem nominis
concinendam cum angelis. Amen.
Chapter 29 of 103