Skip to the text

Caput primum. Primum contemplationis genus consistit in consideratione et admiratione rerum visibilium.

Primum itaque contemplationis genus est in consideratione et admiratione rerum corporalium in omnibus eis quae per quinque sensus corporeos ingrediuntur ad animum. Et est quidem hoc omnium infimum et debet esse incipientium. Ad hoc enim debent adhuc rudes incipere, ut possint paulatim ad altiora quasi quibusdam profectionum gradibus ascendere. Ad hoc itaque contemplationis genus pertinet omnis admiratio Creatoris quae surgit ex consideratione rerum corporalium, et designatur in hac arcae descriptione per compaginem lignorum. Et congrua satis distinctione per ligna designantur ea quae pertinent ad imaginationem, sicut per aurum nihilominus ea quae videntur pertinere ad rationem. Non autem de quibuslibet lignis permittitur fieri haec arca, sed de lignis Setim tantum, quae sunt valde imputribilia. Pertinent autem ad ligna imputribilia quaelibet rerum scrutinia honestatis et integritate plena. Ligna imputribilia sunt quaelibet rerum considerationes, quaelibet operum retractationes quae nullam mentis corruptionem inducunt, quae sinceritatis et veritatis integritatem custodiunt. In tanta itaque rerum visibilium copia, inter tot spectaculorum genera, videat quisque quod eligat, caveat ne illud ante mentis oculos reducat unde cordis sui munditiam polluat. Debet ergo a considerationis suae respectu voluptatum irritamenta amovere qui cupit de internae incorruptionis perpetuitate gaudere. Quidquid avaritiam stimulat, quidquid gulam irritat, quidquid luxuriam inflammat, ab illa recordationum suarum frequentia secernat. Ille sane mundum, et quae in mundo sunt utiliter in contemplationem adducitur, qui per mundanorum respectum ad mundanorum despectum venit. Hunc hujusmodi contemplationis fructum magnus ille mundanalium contemplator quaesivit et invenit, scriptumque reliquit: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I). Ille vanitatis contemplationem non in vanum assumit, qui ex eo quod in imo respicit in laudem Creatoris assurgit, qui eum in omnibus operibus suis mirabilem, laudabilem, amabilem reperit: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! (Psal. VIII.) Ecce mirabilem: A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen Domini (Psal. CXVIII). Ecce laudabilem: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV), ecce amabilem. Ligna ergo rigida, ligna robusta, ligna durabilia quaelibet considerationes sunt quae mentis vigorem reparant, quae ad constantiam roborant, quae in perseverantia confirmant. Ligna denique ab omni corruptione aliena sunt, quae nec maculam foeditatis, nec vitium falsitatis contrahunt. Pertinet itaque aeque ad ligna Setim, ad ligna imputribilia de rebus corporeis quaelibet assertio vera, sententia rata. Facienda est itaque haec sapientiae arca de lignis imputribilibus, de sententiis irrefragabilibus, ut sentiamus haec omnia quae videntur in mundo facta ab uno Deo et creata de nihilo, nihil in his omnibus diffinientes quod dissonet a vero.

Chapter 13 of 106