Caput I. De peccati definitione
De peccato multa a Theologis disputantur, quae non videntur inultum ad rem nostram facere. Quare iis omissis, definitionem solum, et partitionem, causam, et discrimina peccati trademus, quae necessaria, vel certe valde utilia sunt ad eas controversias, quas habemus prae manibus, explicandas.
Est igitur initio animadvertendum, non esse idem peccatum, et vitium. Peccatum enim est nomen operationis malas, quae opponitur operationi virtutis: vitium autem est nomen habitus mali, qui opponitur virtuti, ut virtus habitum significat. In hoc enim mala bonis praestant, quod vocabulis magis abundant. Nara ad significandam actionem virtutis nullam habemus propriam vocem, et idcirco utimur nomine virtutis tum ad actionem, tum ad habitum designandum. Ad significandam autem actionem, quae nascitur cx vitio, habemus plurimas voces, peccatum, jcrimen, delictum, scelus, facinus, flagitium, culpam, erratum, et alia. Esse autem vitium nomen habitus, non actionis, ex corporalibus rebus intelligi potest, unde nomina ad res spirituales transferri solent. Dicimus enim vitium esse in equo, quando habet
permanentem aliquam qualitatem, ob quam saepe aut cespitat, aut terretur, aut fraeno retineri nequit: sed si casu id accidat semel, atque iterum, non propterea dicitur equus vitiosus. Quocirca recte Aristoteles in vn. lib de moribus, cap. 8. vitium comparat cum hydropisi, quae est sitis permanens. Et S. Augustinus in lib. de perfectione Justitiae, cap. 4. simile esse dicit vitium curvitati tibiae, peccatum autem claudicationi.
Praetermisso igitur vitio, de quo non est nobis in praesentia disputandum, peccatum sic definitur a S. Augustino lib. ii de consensu Evangelistarum, cap. 4: « Peccatum est transgressio legis. » Quae definitio generalissima esi, et convenit in peccata omnia non solummorum, sed etiam naturae, et artis. Nihil est enim aliud peccatum, nisi declinare, ac recedere a regula. Quod etiam brevissime docuitS. Joannesin epist. 1. cap. 3. his verbis: Peccatam est iniquitas. Et clarius graece
otgapTfa lati avopua.
At peccatum in moribus, de quo solo nos agimus, definit idem S. Augustinus lib. xxii. contra Faustum, cap. 27: dictum, vel factum, vel concupitum contra legem asternam. Quam definitionemTheologi magno applausu receperunt, nec immerito. Nam cum duo quaedam in peccato reperiantur, substantia, quae est materiale, et ratio ipsa, quae est formale peccati: utrumque Augustinus ea definitione complexus est. Substantia peccati
est actio aliqua voluntaria, vel voluntaria actionis omissio. Ratio peccati est ipsa declinatio, et recessio a regula in illa actione, vel ejus omissione. Et quoniam tria sunt instrumenta generalia actionum, cor, lingua, manus, et rursus tria sunt genera actionum, unum plane spiritualium, ut desideriorum, aliud plane corporalium,. ut factorum; aliud partim spiritualium, partim corporalium, ut verborum: propterea S. Augustinus ut comprehenderet quidquid est in peccato materiale, dixit, peccatum esse dictum, vel factum, vel concupitum. Non meminit autem omissionis, quia definitiones debent esse breves; et negatio ex affirmatione colligitur.
Porro peccati rationem, atque adeo ipsum formale peccati indicavit Augustinus cum ait, contra legem aeternam, nec dicere voluit, contra rationem, ut loquuntur philosophi, neque contra legem Dei, ut loquitur S. Ambrosius lib. de paradiso, cap. 8; neque contra legem simpliciter, sed contra legero aeternam, nimirum ut comprehenderet omnes leges, et ipsam legum radicem. Siquidem omnis lex tum naturalis, tum positiva, et positiva tum Dei, tum hominum, ideo est lex, quia congruit cum lege aeterna, quae est ipsa Dei ratio summa, ac perfectissima regula; neque est aliud quaelibet vera lex, nisi adumbratio quaedam, atque participatio legis aeternae.
Unum desiderari videtur in Augustini definitione, ut videlicet voluntarii mentio in ea fieret. Non enim quodvis dictum, factum, concupitum, sed dictum, factum, concupitum voluntarium, contra legem aeternam, est peccatum: « Usque adeo», inquit Augustinus in lib de vera.religione, cap. 14, « peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Sed non sine causa hoc loco Augustinus voluntarium praetermisit. Poterat enim ex aliis partibus definitionis facile colligi. Siquidem non est proprie contra legem, nisi id quod est voluntarium. Neque enim lex proprie datur, nisi iis, qui habent usum liberi arbitrii.
Haec de definitione peccati hoc loco sufficiant. Illud solum obiter observandum est, tamtam esse aliquorum ex Lutheranis imperitiam, vel impudentiam, ut Augustini definitionem, tacito ejus nomine, inter errores
numerare non vereantur, idque non alia de causa, nisi quia eamdem definitionem apud scriptores Catholicos invenerunt. Tilmannus Heshusius, qui se Episcopum Sambiensem vocitat, in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum, loco quarto, numero primo? « Pontificii, inquit, hoc modo definiunt plerumque peccatum, quod sit vel dictum, vel factum, vel concupitum centra Dei legem. » Et numero secundo: « Tamquam immotam, inquit, regulam urgent, usque adeo voluntarium est peccatum, ut non sit peccatum, si non sit voluntarium. » Deinde enumeratis aliis aliquot ejusmodi sententiis, antidotum tamquam contra venena subjungit.
At vel ignorabat Heshusius has esse S. Augustini sententias, vel non ignorabat. Si ignorabat, valde imperitus sit necesse est, cum hae sint sententiae celeberrimae, ac fere omnibus notae. Si non ignorabat, impudentissimus est, cum tantum Doctorem contemnere non dubitaverit, ac praesertim in ea re, in qua (ut ipse idem Augustinus loquitur loco citato, de vera religione, cap. 44.) nulla Doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentit. Agimus tamen gratias, quod dum Augustini sententias, ut Pontificiorum errores damnat, Augustinum Pontificium fuisse concedit.
Chapter 1 of 93