Caput IV. Referuntur sententia haereticorum
His ita constitutis ad sententias adversariorum explicandas accedamus. Primi fuerunt Jovinianus, et Pelagius, qui discrimen peccati mortalis, et venialis sustulerunt, e medio. Jovinianus enim docuit, peccata omnia esse paria; ut breviter indicavit S. August. lib. de haresibus cap. 82, sed clarius S. Hieronymus in ii. lib. adversus Jovinianum, non procul a fine, his verbis: « De eo autem quod niteris approbare, convitium et homicidium, raca et adulterium, otiosum sermonem et impietatem uno supplicio repensari, jam supra tibi responsum est. » Et infra: «Non tibi habebunt tantas gratias, quos de humili in sublime levas, quantum irascentur, quos propter leve quotidianumque peccatum in exteriores tenebras extrusisti. » Haec ille. Quocirca valde mirum est, quid Alphonso de castro venerit in mentem, ut in s.10 lib. xii. contra lnereses, verbo Peccatum, haeres. 8. scriberet, hunc errorem, de peccatorum aequalitate, nusquam a S. Hieronymo in duobus libris adversus Jovinianum, ipsi Joviniano adseribi. Nam per multas paginas in secundo libro contra Jovinianum sanctus Hieronymus non solum hunc errorem nominatim Joviniano tribuit, sed etiam omnia ejus argumenta proponit et solvit. Et S. Augustinus in epist. 29. ad Hieronymum, hunc Joviniani errorem ab ipso Hieronymo praeclare confutatum fuisse testatur.
Jovinianum secutus Pelagius, quolibet peccato justitiam amitti docebat, ac per hoc omne peccatum esse mortale, et quoniam multos justos esse negare non poterat, affirmabat posse hominem in hac vita, sine omni peccato vivere. Ita refert S. Hieronymus in i. et ii. Dialogo contra Pelagianos. EtS. Augustinus in lib. de haeres, cap. 88. « In id etiam, jnquit Augustinus, progrediuntur, ut dicant, vitam justorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga, quasi non sit Christi Ecclesia, quae in.toto terrarum orbe clamat ad Deum: Dimitte nobis debita nostra. »
Post hos Joannes Wicleffus (ut refert Thomas Waldensis tom. 2. de Sacramentis, cap. 54 et seq.) totam Ecclesiam reprehendebat,
(juod ignoraret distinctionem peccati mortalis, et venialis. Docebat vero ipse, omnia peccata esse mortalia, si per mortale intelligatur id, quod est mortis aeternae inductivum. Si vero per mortale intelligatur id, quod de lacto mortem aeternam adducit, tunc omnia peccata reproborum esse mortalia, electorum venialia ex natura sua. Ex qua sententia illud manifeste sequitur, ut omnia sint mortalia.
Nostro sseculo quo veteres errores pene omnes renascuntur, nulli sunt haeretici qui verum discrimen agnoscant inter peccata mortalia, et venialia. Martin us Lutherus in assert. omnium articulorum suorum, cum in artic. 32. dixisset, omne opus ho.i.inis justi esse peccatum, et hoc Leo X. Pontifex damnasset, ita suum errorem auxit, ut diceret, omne opus hominis justi esse peccatum ex natura sua mortale, et ex sola Dei misericordia veniale. Idem Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. de Baptismo, indicat omnia peccata esse venialia praeter incredulitatem, cum ait: « Ita vides quam dives sit homo Christianus, sive baptizatus, qui etiam volens non potest perdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere. » Quod non ita accipiendum est, quasi existimaverit Lutherus non esse ulla peccata ex natura sua mortalia praeter incredulitatem: sed illud dicit, quia sibi persuasit omnia pec- ' cata condonari, vel non imputari credentibus; non credentibus autem nullum condonari, cum fides sola, ejus opinione, justificet, ita reditur ad primum errorem, ut quaevis peccata natura sua mortalia sint, sola vero Dti misericordia venialia.
Philippus Melanchthon in locis communibus tit. de discrimine peccati mortalis et venialis, videtur quidem agnoscere distinctionem aliquam, inter haec peccata, sed revera a Lutheri sententia non recedit. Scribit enim peccata mortalia esse, quae excutiunt Scriptum sanctura; venialia, quae non excutiunt. Sed inter explicandum satis aperte prodit errores suos. Primum enim docet discrimen peccati mortalis et venialis non habere locum in non renatis: « Quamquam, inquit, Nero et Epicurus multo atrocius peccant, quam Caro: tamen utrique sunt oppressi peccatis mortalibus horrendis, et ira Dei aeterna. Nec necesse est in non renatis quaerere discrimen peccati mortalis et venialis, quia orauc quod non est ex fide, peccatum est. » Quod si peccata non renatorum sunt Tom. V.
omnia mortalia, id omnino sequitur, ut nulla sint peccata ex natura sua venialia. Nam si quae essent ex natura sua venialia, etiam in non renatis essent venialia.
Secundo docet, in renatis venialia peccata esse motus pravos, qui rationem ita praeveniunt, aut rapiunt, ut voluntarii dici non possint: quique nobis invitis et repugnantibus in nobis interdum existunt. Et quia poterat aliquis occurrere, ac dicere, ea quae non sunt voluntaria, non. esse peccata nec mortalia, nec venialia, subjungit, vulgatum illud dictum (Quod non est voluntarium, non est peccatum) intelligendum esse quoad judicium civile, non quoad judicium legis divinae. Itaque omnia illa, quae sunt ex sententia Catholicorum vera peccata, id est, quae suntaliquo modo voluntaria omnia (inquam) ex Philippi sententia sunt mortalia, et sola illa apud cum venialia sunt, quae apud Catholicos nulla peccata sunt.
Tertio docet, peccata venialia esse vere contra legem Dei, et magnam deformitatem adferre; atque adeo iram Dei mereri. Sed venialia dici, quia condonantur iis, qui Deo grati sunt. Quod est illud ipsum, quod Lutherus voluit, cum ait, omnia opera justorum esse peccata mortalia ex natura sua, sed venialia ex misericordia Dei, quia credentibus non imputantur: « Quamquam, inquit, renati, in quibus est accensa cognitio Christi, et vera invocatio, et inchoata est obedientia, sunt justi, placent Deo, et habent Spiritum sanctum: tamen in eis adhuc in hac vita manet ingens infirmitas, videlicet caligo in mente de Deo, et voluntatis ac cordis prava inclinatio, et multi vitiosi affectus, etc. » Et paulo post: « Ilajc mala in renatis sunt contra legem Dei, ut Paulus testatur Roman. v ti. et quanta sit deformitas, quanta magnitudo horum malorum pii in veris doloribus aliquo modo agnoscunt. Sed quia persona accepta est, accensa agnitione Christi, et fide in corde, et donato Spiritu sancto, et aliquo modo infirmitatem agnoscit, et deplorat, et expavescit, agnitione ira; Dei adversus peccatum, et petit condonationem, et repugnat primis incendiis, fiunt huic persona) haec mala venialia peccata, id est, condonata, ita ut non excutiant Spiritum sanctum, et fidem, ac maneat persona in gratia. » E rursus paulo inferius: « Etsi, inquit, morbi haerentes adhuc in renatis in hac vita, et vitiosi affectus, non sunt levia, aut contemnenda mala, nec sunt tantum ixxV.xi praeter
legem Dei, ut monachi finxerunt, sed vere sunt contra legem Dei; tamen donec manet in renatis bona conscientia et fides, manet etiam Spiritus sanctus. »
Quarto docet, peccata mcrtalia esse illa omnia, qua excutiunt fidem, id est, quse simul cum fide consistere nequeunt: talia autem esse omnia peccata voluntaria: « Postremo, inquit, haec duo impossibile est simul existere, malam conscientiam, id est, propositum peccandi, et fidem, quae est fiducia misericordiae Dei propter Christum promissae. Quia habens propositum peccandi, contemnit aut fugit Deum, non accedit ad Deum. At fiducia misericordiae accedit ad Deum Pontifice Christo ». Ex his habemus, Philippum non agnoscere ulla peccata venialia nisi involuntaria, et ea venialia esse non ex natura sua, sed quia ob fidem non imputantur.
Eamdem sententiam exprimit Tilmannus Heshusius in lib. de erroribus Pontificior. tit. 4. qui est de peccato, num. 24. his verbis: <( Contendunt Pontificii, discrimen inter peccatum mortale et veniale non in eo consistere, quod venialia peccata tecta, et condonata sint: mortalia vero aeternae damnationi obnoxia, sed quod discrimen sit in ipsa peccatorum natura, et actione, hoc modo, quod peccata mortalia sint ejusmodi, utrepugnentjustitia), charitati, et legi divinae, et mereantur aeternam damnationem; venialia vero nec charitati, nec justitiae, nec legi adversentur, nec etiam mereantur mortem, vel iram Dei, sed sint digna venia. »
In eamdem sententiam concurrunt Magdeburgenses cent. 1. lib. n. cap. 4. column. 171. ubi sic loquuntur de discrimine peccatorum ex doctrina (ut ipsi putant) Apostolica: « Docent (Apostoli) veniale peccatum nullum quidem per se esse, dum asserunt omnia peccata pugnare cum lege divina, et mereri iram Dei, et aeternas poenas. Sed per accidens, hoc est, propter causas aliunde incidentes, nempe propter remissionem peccatorum, quae contingit fidelibus propter Christum. » Et paulo ante dixerant: « Qui natus ex est Deo, peccatum non committit, l^oc est, non committit peccatum mortale, sed venialia ejus sunt peccata, seu peccata propter fidem in Christum, ipsi non imputantur. » Et column. 173: « Impiis, inquiunt, et incredulis non tantum scelera externa contra legem Dei adferunt mortem et condemnationem: verum etiam depratava natura, et interni affectus mali, et opera ex¬
terna, etiam civiliter honesta. Renatis vero mortem edferunt omnia actualia peccata, sive interna ut cogitationes, et affectus, sive externa, ut dicta, et facta contra legem Dei, si non repugnent iis fide, sed assentiantur ad efficiendum ea, sive in actum perducantur, sive non. » Et paulo infra: « Peccata mortalia excutiunt fidem, et Spiritum sanctum, et bonam conscientiam. »
Eadem est sententia Martini Kemnitiiin i. par. Examinis Concilii Tridentini pag. 926. et 927. « Peccata mortalia, inquit, excutiunt fidem, et Spiritum sanctum, et tunc desinunt esse justi. Venialia vero peccata sunt etiam in renatis, nec propterea desinunt esse justi. » Et infra: « Licet sint differentiae, et gradus peccatorum, nullum tamen tam minutum et leve peccatum est, quod non sit avoixta, hoc est, pra;varicatio legis divirne. » Et infra: « Lex accusat et damnat etiam illa peccata, quae venialia vocantur, nisi tegantur et non imputentur propter Christum. »
Porro Joannes Calvinus partim Luthero, partim Joviniano, partim Wicleffo assentitur. Nam lib. n. Institutionum, cap. 8. §. 59. ita concludit: « Habeant filii Dei omne peccatum mortale esse, quia est adversus Dei voluntatem rebellio, quae ejus iram necessario provocat; quia est legis praevaricatio, in qua edictum est sine exceptione Dei judicium: Sanctorum delicta venialia esse, non ex suapte natura, sed quia ex Dei misericordia veniam consequuntur. » Et lib. m. cap. 4. §. 28: (( Caeterum, inquit, fidelium peccata venialia esse: non quia non mortem mereantur, sed quia Dei misericordia nulla est condemnatio iis, qui sunt in Christo Jesu, quia non imputantur quia venia delentur. » Neque his dissimilia scribit in Antidoto Concilii Trident. sess. 6. cap. 12.
Atque haec quidem consentanea sunt doctrinae Lutheranorum. Sed quia idem Calvinus lib. m. Institutionum, cap. 2. §.11. docet, fidem esse donum proprium electorum, et semel vere habitam non posse unquam amitti; inde consequitur, ut ex doctrina Calvini peccata omnia reproborum sint mortalia, electorum autem venialia, utWicleffum etiam sensisse demonstratimus. Hoc tamen interest inter WiclefTum et Calvinum, quod Wicleffus absolute peccata electorum facit venialia, Calvinus autem vult esse venialia, qua; fiunt ab electis post fidem semel adeptam, non autem qua; ante fidem.
Itaque opinione Calvini peccata fidelium
Chapter 4 of 93