Skip to the text

Caput II. Peccati partitiones

Jam vero quinque sunt peccati partitiones. Prima sumitur ab objectis, ac proinde specifica partitio est; siquidem actiones ab objectis species sumunt. Ab objectis autem generatim duo ducuntur genera peccatorum, alia enim sunt peccata carnalia, alia spiritualia, juxta illud Apostoli I. ad Corinthios vil: Emundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus. Est autem haec plena atque perfecta partitio. Siquidem res omnes, ad quas inordinate convertimui*, cum peccamus, aut sunt bona apprehensa sensibus carnis, ut cibus, potus, concubitus, aut intelligentia, ut honor, potestas, divitia». Per conversionem ad priora fiunt peccata carnalia, per conversionem ad posteria fiunt peccata spiritualia. Illa nos reddunt similes belluis,

Chapter 2 of 93