Caput X. Idem ostenditur ex traditione Ecclesiae, et Patrum
Peccata quaedam ex natura sua venialia esse, non solum Scripturae, quas hactenus protulimus, ostendunt, sed eram testimonia Ecclesiae et Patrum. Nam Concilium Milevitanum can. G. 7. et 8. docet, sanctos et justos honines habere peccata quaedam, quae tametsi sanctitati et justitiae non repugnent, tamen vere peccata sint, et remissione indigeant, Sed quia possent adversarii respondere, peccata illa Sanctorum esse venialia ex misericordia Dei, non ex natura sua, proferemus commentarium S. Augustini, qui eorum canonum auctor fuit, ut ipse sua verba exponat. Tametsi enim canones illi nomine totius Concilii editi sunt, tamen qui eos composuit, Augustinus fuit. Is autem in lib. de natura et gratia cap. 33. 36. et 37. profert easdem Scripturas: Dimitte nobis debPa nostra, et: Si dixerinus, quia peccatum non habemus etc. quas protulerat in illis canonibus Milevitanis.
Deinde cap. 38. explicat de quibus peccatis Scriptura) illa) intelligendse sint: « Ita, inquit, nec commemorandum fuit, si Abel, quamvis merito justus appellatus est, paulo immoderatius aliquando risit, vel animi remissione jocatus est, vel vidit aliquid ad concupiscendum, vel aliquando immoderatius poma decerpsit, vel plusculo cibo crudior fuit, vel cum oraret, cogitavit aliquid, unde ejus in aliud avocaretur intentio, et quoties illa ista, ac similia multa subrepserint. » Htec ille. Ubi satis ostendit, peccata venialia non esse solum primos, et involuntarios motus concupiscentia), quos adversarii peccata mortalia ex natura sua, et venialia ex Dei misericordia esse docent; sed etiam actiones quasdam malas, et plane voluntarias, ut risum immoderatum, cibum nimium, jocum non necessarium: qua) actiones si essent peccata mortalia ex natura sua, sine dubio imputarentur a Deo et hominem damnarent, ac per hoc cum justitia nulla ratione consisterent. Sola enim involuntaria (cx sententia adversariorum) non imputantur, et cum justitia consistunt, At hree peccata
ex doctrina S. Augustini, ct Concilii Milevitani venialia sunt, et cum justitia consistunt. Igitur non sunt mortalia ex natura sua, sed cx natura, et ex genere, et modis omnibus, absolute, et simpliciter venialia.
Confirmatur hoc idem (propter Catholicos) ex Tridentino Concilio. Nam sess. 14. cap. 5. docemur, in Confessione Sacramentali peccata mortalia omnia, quae menti occurrunt post diligentem conscientiae discussionem, esse necesssario aperienda: venialia vero utiliter aperiri, non necessario: ex quo sequitur, ut peccata venialia non solum in hominibus justis, sed etiam in impiis esse possint, alioqui homines impii omnia omnino peccata in confessione necessario aperire deberent, quod est contra doctrinam Concilii, et sensum Ecclesiae universae: At peccata venialia ex misericordia Dei ea non imputante, non sunt in impiis, sed in solis piis et justis, ex sententia adversariorum: Igitur peccata venialia, quae in impiis esse Concilium Tridentinum admittit, non sunt venialia ex misericordia Dei ea non imputante, sed ex natura sua. Denique his accedat quod in Bulla Pii V. Pont. Max. per Gregrorium XIII. renovata, in qua multi errores damnantur, unus est, nulla esse peccata venialia ex natura sua.
Praeter haec testimonia non desunt etiam Patrum Graecorum et Latinorum sententiae. Intelligimus enim sanctos Patres, cum de peccatis venialibus verba faciunt, ea venialia peccata significare velle, quae natura sua talia sunt, ex eo quod levissima, minuta, quotidiana vocant. Neque enim minuta, et levia recte dici queunt, quae ex natura sua reum mortis aeternae constituunt, licet ex misericordia condonentur.
Origenes homil. 35. in Lucam sic ait: « Unusquisque pro qualitate et quantitate peccati diversam mulctae sententiam expendit. Si parum est, quod peccas, ferieris damno minuti, ut Lucas scripsit, ut vero Matthaeus quadrantis. Verumtamen necesse est hoc ipsum, quod extitisti debitor, solvere. Non enim inde exies, nisi et minima quaeque persolveris. » Hic loquitur Origenes de venialibus non de mortalibus (ne forte quis dicat, minima dici ab eo peccata minima inter mortalia) nam in fine homiliae scribit, eos qui debent unum quadrantem, certo tempore detineri in carcere (videlicet in purgatorio) qui debent ingentem summam, sempiterno tempore cruciari: « Si, inquit, qui
• # # parum debet, non egreditur nisi exolvat minutum quadrantem: utique qui tanto debito fuerit obnoxius, infinita ei ad reddendum sajcula numerabantur. » Itaque venialia peccata vocat minima, et ideo minima, quia qualitate et quantitate sunt minima. Nam (ut ipse dicit) pro qualitate, et quantitate peccati supplicia decernuntur.
Porro peccata minima qualitate et quantitate, ex natura et ratione sua minima sunt. Tertullian. in lib. de anima, cap. 47. peccata, quae temporariam purgationem admittunt, modica delicta nominavit, ut supra citavimus.
S. Joannes Chrysostomus hom. 24. in Matth. exponens illud cap. vil: Quid vides festucam in oculo fratris ete, peccata venialia, que flagitiis opponuntur, delicta levissima, et culpas parvulas appellavit.
S. Hieronymus in commentar, cap. 5. Evangelistffi Matthaei, eadem venialia peccata, peccata minuta nominanda censuit. Et ibidem explicans illud: « Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, etc. » dicit esse discrimen inter iraOo? et TvpocTraQeiav, quod iraOo? sit desiderium cum consensu, 7;porta0eia sit titillatio sine' consensu, et addit TtpouaOstav culpam habere vitii, non tamen teneri in crimine. Ubi aperte docet, titillationem esse peccatum aliquod, sed leve, nec dici posse crimen, nisi accedat consensus, quia videlicet in illa titillatione non sit nisi peccatum negligentiae in praecavendo, vel cito rejiciendo, quod praecavendum, vel rejiciendum erat. Idem lib. n. adversus Jovinianum qui peccata paria docebat: « Non tibi, inquit, habebunt tantas gratias, quos de humili in snblime levas, quantum irascentur, quos propter leve quotidianumque peccatum in exteriores tenebras retrusisti. » Ubi S. Hieronymus apertissime docet, levia, quotidianaque peccata, qualia sunt (ut ipse ibidem ait) verba otiosa, non mereri ex natura sua poenam gehennae. Nam si talem poenam ea peccata mererentur, nulla fieret homini injuria, si ob ejusmodi delicta in exteriores tenebras truderetur, neque juste inde queri vel irasci posset. Sed nec levia ullo mudo nominanda essent, ob quae in tenebras exteriores detrudi aliquis posset.
S. Augustinus lib. de natura et gratia cap- 38: « Quia, inquit, saepe in levissimis, et aliquando incautis obrepit peccatum, et justi fuerunt, ct sine peccato non fuerunt. » Hoc loco videmus, venialia peccata quae justitiam non auferunt, vel ideo talia esse, quia in re levissima consistunt, vel quia obrepunt incautis. Proinde ratio cur peccatum aliquod sit veniale, non est, quia non imputatur, licet imputari possit (ut adversarii docent) sed quia in re levissima consistit, ut in verbo otioso, in risu nimio, in joco supervacaneo, vel quia obrepit incautis, ut evagatio mediis tempore orationis, ut cum Augustino Catholici docent.
Idem auctor de spiritu et lit. cap. 36:
« His, inquit, constitutis, peccatum erit hominis ex fide viventis, aliquando alicui delectationi illicitae consentire, non tantum in illis horrendis facinoribus, et flagitiis perpetrandis; verum etiam in istis levioribus, ut vel aurem alicui voci, que audienda non esset, vel linguam alicui, quae ‘dicenda non esset, accommodet. » Et in Enchirid. cap, 71: «De quotidianis, inquit, brevibus, levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana fidelium oratio satisfacit. Eorum enim est dicere, Pater noster qui es in coelis, qui jam Patri tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu sancto, delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. » Et sermon. 41. de Sanctis: « Illo, inquit, transitorio igne (de quo dixit Apostolus) ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sed minuta peccata purgantur. » Et infra: « Quibus peccatis licet occidi animam non credamus, ita tamen eam veluti quibusdam pustulis, et quasi horrenda scabie replentes deformem faciunt, ut eam ad amplexus illius sponsi coelestis, aut vix, aut cum grandi confusione venire permittant.
Ex his locis colligimus, sensisse Augustinum, peccata venialia ex natura esse talia. Tum quia vocat ea brevia, levia, levissima, minuta, minima, quotidiana. Tum quia comparat ea cum pustulis, et scabie, quae non solum non occidunt, sed etiam ex natura sua non sunt morbi lethales. Tum denique, quia peccata venialia vocat non solum subitos quosdam concupiscentiae motus, quos solos adversarii pro venialibus habent, atque a Deo non imputari dicunt, sed etiam peccata quaedam omnino voluntaria, ut jocos supervacaneos, risum nimium, et similia, quae ex natura sua in rebus levissimis consistunt, quibus adjungit etiam mendacia officiosa in Enchiridio cap. 22. cum sic loquitur: « Non
ideo mendacium poterit aliquando laudari, quia nonnumquam pro salute quorumdam mentimur. Peccatum ergo est, sed veniale, quod benevolentia excusat. »
Chapter 10 of 93