Skip to the text

Caput III. ista daemonibus; et latine dicuntur illa flagitia, ista scelera, vel facinora

Altera partitio ducitur ab origine, dicuntur enim alia peccata actualia, alia originalia. Actualia sunt quae propria voluntate committimus. Originalia sunt quae trahuntur a primo parente Adamo, per carnalem propagationem, quaeque voluntaria sunt aliena, non propina voluntate; sed de peccato originis plura dicemus infra suo loco.

Tertia partitio..sumitur a lege. Dicuntur enim alia peccata commissionis, alia omissionis. Commissionis peccata sunt, quae pugnant cum lege negante, acprohibitente aliquid, ut adulterium, homicidium, furtum, quae legibus illis repugnant: Non mxchaberis, Non occides, Noti furaberis. Omissionis vero ea peccata dicuntur, quae violant leges affirmantes, et imperantes aliquid, ut cum quis parentibus debitum honorem non exhibet, contra illud: Honora parentes. Et quidem commissio, peccatum; omissio, delictum proprie dici solet, ut S. Augustinus quaest. 20. inLevitic. colligit ex cap. vn. Levitici, ubi alia sacrificia instituuntur pro peccatis, alia pro delictis.

Quarta partitio sumitur ab eorum varietate, qui potissimuln peccato laeduntur. Alia enim peccata committuntur in Deum, alia in proximum, alia in nos ipsos. Adversus quae peccata nos munit Apostolus cum ait in epist. ad Titum, cap. ii: Sobrie, juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Sobrie videlicet quoad nos; juste quoad proximum; pie quoad Deum. Et propheta David in Psalm. 50. adversus eadem peccata Spiritum sanctum, spiritum rectum, spiritum principalem a Deo petebat.

Quinta partitio nascitur ex gravitate culparum, sive ex reatu pcenae, quae peccantes consequitur. Dicuntur enim peccata quaedeun lethalia, alia venialia. Lethalia sunt quae hominem plane avertunt a Deo, et quibus poena debetur aeterna. Venialia, quae nonnihil impediunt cursum ad Deum, non tamen abeo avertunt, et facili negotio expiantur. Priora dicuntur crimina, poeteriora peccata, ut S. Augustinus monetinEnchirid. cap. 64, ubi scribit, sine crimine justos homines vivere, sine peccato non vivere. Denique simile est mortale peccatum vulneri lethifero, quod subito vitam extinguit, veniale autem plagae levi, quae sine vitae periculo suscipitur, et facile curatur. Illud enim

cum charitate, quae vita est animae, pugnat, hoc non tara contra, quam praeter charitatem est. Et quoniam haec postrema partitio praeter coeteras ad adversariis oppugnatur, de ea copiosius disseremus.

De discrimine peccati mortalis, et venialis.

De discrimine peccati mortalis et venialis non levis controversia est. Sed ut status causae facilius possit intelligi, praemittendae sunt partitiones quaedam peccati venialis.

Prima partitio est trimembris; peccata venialia a causa, ab eventu, ex natura et ratione peccati. Peccatum veniale a causa dicitur peccatum, quod ex ignorantia, vel ex infirmitate committitur, quod genus peccati non dicitur veniale, ut distinguatur contra quodcumque mortale, sed contra peccatum mortale ex malitia. Tametsi enim peccata ex ignorantia, vel ex infirmitate saepe sint mere mortalia, tamen dicuntur omnia venialia, quia est in eis aliquid imminuens culpae gravitatem, et ratione cujus is qui peccavit, est vicinior indulgentiae. De quo genere peccati loquitur Apostolus in epistola priore ad Timotheum, cap. i, cum ait: Fui blasphemus, et contumeliosus, et persecutor, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. »

Peccatum veniale ab eventu dicitur id, quod per poenitentiam excipiatur, juxta illud S. Ambrosii in lib. de Paradiso, cap. 14: « Veniabilis culpa, quam sequitur professio delictorum. » Qua significatione videtur accepisse S. Augustinus veniale peccatum in lib. de civit. Dei, cap. ult., cum ait: « Nunc vero dum venialis iniquitatis, etiamsi perseveret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orationi instando vigilantius adhibetur, et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur ». Eadem notione usus est auctor libri de vera et falsa poenitentia, cap. 18. qui scripsit, peccata per poenitentiam fieri venialia. Haec quoque venialia non opponuntur absolute mortalibus, sed iis, qum reipsa nunquam remittuntur, ac per hoc ad mortem perducunt aeternam.

Peccata venialia ex natura et ratione peccati dicuntur ea, quae non sunt contraria charitati Dei, et proximi, quaque proprie et absolute mortalibus opponuntur. De venialibus primi et secundi genei’is nulla controversia est. Nemo est enim, qui neget peccatorum alia ex ignorantia, vel infirmitate, alia ex malitia posse committi; et rursus alia per poenitentiam expiari, alia per poenitentiam non expiata in a ternum puniri. De venialibus tertii generis est tota qusestio. Qua venialia rursus in duo genera dividuntur. Alia enim dicuntur venialia ex genere suo, alia ex imperfectione operis.

Yenialia ex genera suo dicuntur ea, qua habent pro objecto rem malam, et inordinatam, rsed qua charitati Dei, vel proximi non repugnet, quale est verbum otiosum, risus nimius, et alia id genus: et his contraria sunt peccata mortalia ex genere suo, ut perjurium, adulterium, et similia, qua aperte cum charitate Dei, vel proximi pugnant.

Yenialia ex imperfectione operis ea sunt, qua tametsi ex genere suo mortalia esse possent, tamen ob imperfectionem operis venialia efficiuntur, quia videlicet sola imperfectio operis facit, ut cum charitate pugnare non judicentur. His vero contraria sunt mortalia ex parte agentis, qua quidem ex genere suo venialia esse potuissent, et tamen ex dispositione quadam peccantis mortalia sunt, tale peccatum esset, si quis adeo delectaretur otiosis confabulationibus, ut paratus esset in iis tempus conterere, etiam cum ex divino pracepto aliquid aliud ei necessario faciendum incumberet.

Rursus peccata venialia ex imperfectione operis in duo membra secari solent. Alia enim dicuntur venialia ex subreptione, alia ex parvitate materia. Ex subreptione dicuntur ea, qua non sunt perfecte voluntaria, quales sunt subiti motus cupiditatis, ira, invidentia, et alii similes, qui prius in animo existunt, quam ratio plane deliberare potuerit, essent necne admittendi; quiquidem et peccata sunt, cum praveniri aut continuo repelli potuissent, si ratio vigilasset: et tamen veniala sunt, cum pleno voluntatis assensu caruerint. Ex materia parvitate dicuntur ea qua in re parva ac levi committuntur, quale esset furtum unius oboli, quod neque proximum notabiliter ladit, neque ejusmodi est ut apud aquos homines amicitiam tollere queat.

Chapter 3 of 93