Skip to the text

Caput VI. Diluuntur objectiones Pelagianorum

Pelagiani (ut referunt sancti Patres Hieronymus et Augustinus) loca quaedam ex Scripturis urgebant, ex quibus effici arbitrabantur, posse ac debere homines peccatis omnibus carere, ac per hoc nullum esse peccatum, quod justitiae non repugnet.

Prima objectio sumitur ex illis testimoniis, qua; docent, homines debere esse perfectos, Deuter. xvm: Tu autem perfectus eris coram Domino Deo tuo. Matth. v: Estote perfr fJ, cti, sicut Pater vester coelestis perfectus est. Certe perfectus dici non potest, cui aliquid deest; deesse autem aliquid ei, qui in peccatis est negari non potest. Possumus igitur et debemus omni peccato carere, et hoc Deus jubet ut simus perfecti, si amici et filii ejus esse volumus.

Responsio: Perfectio in Scripturis non uno modo accipitur. Interdum enim perfecti dicuntur, qui semper actu diligunt Deum, et omnia quae faciunt, in ipsum actu referunt. Cum qua perfectione nullum peccatum, ac ne veniale quidem consistere potest. Sed haec perfectio propria beatorum est, neque nobis in hac vita a Domino imperatur. Itaque A- postolus de hoc perfectionis gradu loquens in epistola ad Philippenses, cap. m, ait: Non quocl jam acceperim: aut jam perfectus sim. Sequor autem si comprehendam, etc.. Interdum: Perfecti dicuntur, qui tametsi non semper actu Deum cogitent et diligant, ut beati faoiunt, tamen totos se Deo consecrant, atque omnia deserunt, ut Deo placeant, juxta illud Matth. xix: Si vis perftctus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me. Atque haec perfectio non imperatur, sed consulitur, ut S. Augustinus docet in epist. 89. qu. 4. et ante eum sanctus Ambrosius in libro de viduis, et S. Hieronymus in libro contra Vigilantium. Denique perfecti dicuntur, et quidem valde frequenter, qui Deum super omnia diligunt, et licet non deserant actu res suas, tamen parati sunt potius omnium rerum, et ipsius vitae jacturam facere, quam Dei gratiam et amicitiam perdere; atque ita servant omnia di-

vina mandata, dum nihil admittunt, quod charitati, qua; finis est praecepti, repugnet.

Hunc perfectionis gradum Christus imperavit, cum ait: Estote perfecti. Matth. v, et de eodem loquitur Scriptura Gen. vi. cum ait: Noe vir justus atque perfectus fuit. Et cap. xvii: Ambula coram me, et esto perfectus. Et Deut. xvill: Tu autem perfectus eris cum Domino Deo tuo. Et Philip, m: Quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus. Isti autem duo gradus perfectionis non excludunt omnia peccata, sed ea solum, qua; charitati repugnant. Nam Apostoli perfecti erant juxta illud jam citatum ad Philip, ni: Quicumque perfecti sumus. Et in priore ad Corinth. cap. ii: Sapientiam loquimur inter perfectos. Et tamen Apostoli erant, qui dicebant: Si dixerimus, quia peccatum non habemus etc. Et; In multis offendimus omnes. Et Apostolos Dominus orare docuit: Dimitte nobis debita nostra.

Secunda objectio sumitur ex illis testimoniis, quae veram justitiam omni macula carere oportere affirmant.jPsalm. xiv: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Psalm. xvii: Ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Psalm. cxvm: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Ephes. i: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati.

Responsio: S. Augustinus in libro de perfectione justitiae, dicit, sanctos in hac vita appellari posse immaculatos, non quod nullas contrahant maculas, sed quia cupiunt ac student nullas contrahere, et si quas contrahunt, continuo eas per orationem tergunt. Posset etiam responderi, maculam proprie non oriri ex peccato veniali, sed solum mortali, ut S.Thomas docet 1. 2. quaest. 89. art. 1. Sive autem dicamus cum S. Augustino, justos in hac vita nominari immaculatos, quia sunt desiderio, ac studio tales, sive cum S. Thoma, quia veniale peccatum non efficit maculam, illud negari non potest, in Scripturis vocari immaculatos etiam eos, qui venialibus peccatis non carent, cum si de ullis hominibus dici possit: Beati immaculati in via, et: Qui ingreditur sine macula,

et: Ut essemus sancti, et immaculati, id sine dubio de Apostolis dici possit, et tamen clamat unus ex ipsis: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsus seducimus.

Objectio tertia sumitur ex testimonio illo I. Joan. m: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius manet in eo, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Responsio: S. Augustinus lib. ii. de peccator, merit. et remiss. cap. 7. dicit, justos in hac vita partim esse filios Dei ratione gratia; justificantis, partim filios hujus saeculi, ratione carnalis concupiscentia;, quae ex peccato primi hominis in nobis relicta est; et quidem ut filios Dei non peccare, sed perfici quotidie magis ac magis; tamen ut filios hujus saeculi ratione infirmitatis nondum omnino sublatae aliquando labi. S. Bernardus serm. 1. de Septuagesima, refert hunc locum ad praedestinationem, ac dicit, filios Dei non peccare, ita ut in peccato non permaneant? « Omnis, inquit, qui natus est ex Deo, non peccat, id est, non permanet in peccato, quia conservat illum (utique ut perire non possit) quae falli non potest, generatio coelestis. » Sed optime omnium videntur hunc locum exposuisse S. Augustinus tract. 5. in epistola S. Joannis, et S. Hieronymus lib. i. adversus Pelagianos, qui docent, homines justos, dum justi sunt, non posse peccare eo peccati genere, quod repugnat justitiae, sive charitati, quae est verissima, perfectissimaque justitia. Itaque de venialibus peccatis, quae cum charitate non pugnant, scripsit S. Joannes: Si dixerimus, quia peccatum non habemus etc. De lelhalibus autem: Qui natus est ex Deo, non peccat, etc..,

Objectio quarta sumitur ex testimonio illo Luc. i: Erant autem justi ambo, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela. Videtur enim hoc loco sanctus Evangelista Lucas, posteaquam dixerat, Erant autem justi ambo, explicare voluisse quid sit esse justum, et ideo adjunxisse, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela. Quae explicatio removere videtur ab homine justo peccata omnia non solum gravia, sed etiam levia. Et confirmabat hoc argumentum Pelagius ex commentario S. Ambrosii in hunc locum Evangelii, ubi S. Ambrosius invehitur m eos, qui putant homines non posse absque peccato vivere.

Responsio: Ad locum Evangelii respondet S. Augustin. in lib. de perfectione justitiae, et in libro de gratia Christi, cap. 48. et 49. aliud esse vivere sine querela, aliud vivere sine peccato: illum enim sine querela vivere, de quo homines queri non possunt, qui nemini noceat, omnibus prosit, scandalum nulli tribuat, licet coram Deo peccatis venialibus non careat, et tales fuisse Zachariam, et Elisabeth. Ad commentarium S. Ambrosii respondet ibidem Augustinus, S. Ambrosium aut postea sententiam suam humiliter correxisse, aut solum significare voluisse posse homines sine peccato vivere non absolute, sed secundum quemdam modum, ita ut sine querela inter homines conversentur. Nam idem Ambrosius in commentario Isaiae (quem Augustinus eo loco citat) aperte scribit, neminem in hac vita sine peccato, aut omnino immaculatum esse posse.

Est autem hoc loco observandum, quod tametsi dixerimus, nullum, quantumvis justum et sanctum, potuisse in hac vita sine peccatis venialibus vivere, semper tamen excipimus Dominum nostrum Jesum Christum, et ejus matrem semper Virginem Mariam. Nam potissima causa, cur a peccatis venialibus omnino liberari nequeamus in hac vita, est concupiscentia illa carnis, qure et peccati fomes a Theologis dicitur, quam ex justitiae originalis amissione contraximus; Christus autem concupiscentia illa omnino caruit, quippe qui de Virgine virtute Spiritus sancti conceptus fuit. Ipsa autem sancta Virgo (ut S. Thomas docet in 3. par. queest. 27. art. 3.) in prima sanctificatione, vel a fomite plane liberata, vel (quod ipse magis probat) tanta gratiae copia repleta fuit, ut fomes in ea ligatus manserit, ac deinde in ipsa filii conceptione penitus ablatus fuerit. Itaque de Christo legimus: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, I Pet. ii. De Virgine autem: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in ic, Cant. iv.

De eadem S. Cyprianus (vel quicumque fuit auctor, sine dubio antiquus et doctus) in serra, de Nativitate Christi: « Plurimum, inquit, a caeteris differens (Maria) natura

communicabat, non culpa. » De eadem S. Ambrosius serm. ult. in Psalm. cxvm: « Suscipe, inquit, me non ex Sara, sed ex Maria, ut incorrup ta sit virgo, sed virgo per gratiam ab omni integra labe peccati. » Et S. Augustinus lib. de natura, et gratia, cap. 36: « Excepta, inquit, sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. Inde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quia concipere, ac parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum. » Et S. Anselmus lib. de conceptu virginali, cap. 18: « Decuit, inquit, ut ea puritate Virgo niteret, qua major sub Deo nequit intelligi. » Et S. Bernardus in epist. 174: « Ego, inquit, puto, quod et copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit, quae ipsius non solum sanctificaret ortum, et vitam deinceps ab omni peccato custodiret immunem, quod nemini alteri in natis quidem mulierum creditur esse denatum. Decuit nimirum Reginam virginum singularis privilegio sanctitatis absque omni peccato ducere vitam quai dum peccati mortis que pareret peremptorem, munus vitae et justitia omnibus obtineret. » Idem docet S. Thomas in 3. par. quaest. 27. art. 4. S. Bonaventura, et caeteri Theologi in 3. Sentent. dist. 3. et copiose Richardus de S. Victore in ii. lib. de Emmanuele. Denique Concilium Tridentinum sess. 6. can. 23. ita concludit: « Si quis dixerit, hominem semel justificatum posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia, anathema sit. »

Neque movere debent testimonia Chrysostomi, Ambrosii, et Augustini, quae contra citat Calvinus in Antidoto hujus canonis Concilii Tridentini. Nam testimonium Ambrosii, quod ille citat, nusquam exstat; testimonium autem Augustini generale est, et exceptionem admittit, quam ipse Augustinus in alio loco adhibet, ut nos ostendimus. Chrysostomus videtur quidem aliquid dicere adversus ea, quae communiter Patres docent: tamen et verba ejus benigne exponi possunt, et ipse sibi anteferri sine dubio patietur communem Patrum consensum, et ipsas groecas Liturgias, in quibus asseritur Beata Virgo plane irreprehensa, et incontaminata, sanctior Cherubin et Seraphin. Vide plura apud Canisiura nostrum lib. r. dc Beata Virgine, cap. 10. et lib. iv. cap. ult.

Chapter 6 of 93