Skip to the text

Caput VIII. Refellitur error Lutheranorum

Lutherani, ut supra ostendimus ex Luthero, Melanchthone, Illyrico, Heshusio, et Kemnitio, tria praecipue docent. Primo, peccata venialia esse illa, quae a Deo non imputantur, quamvis ex se digna sint poena, ac supplicio sempiterno. Secundo, illa peccata a Deo non imputari, quae simul in homine cum fide, id est, cum fiducia misericordia) consistunt. Tertio, illa sola peccata cum fide consistere, quae sunt involuntaria. Ex quibus sequitur, quarto omnia peccata in infidelibus esse mortalia, et consequenter omnia peccata ex natura sua esse mortalia. De quo 4. cap. (quia commune est etiam quibusdam aliis scriptoribus non Lutheranis) seorsim postea disseremus. Nunc tria priora capita, quse propria videntur esse Lutheranorum, breviter refellamus.

Quod igitur primo loco affirmant, peccata venialia esse ea, qua) non imputantur, repugnat aperte Scripturis et Patribus. Scriptura siquidem in iis locis, ubi de peccatis venialibus ex consensu etiam Lutheranorum loquitur, manifeste docet, oportere a Deo peti remissionem eorum peccatorum: non igitur ea sunt tecta et condonata, vel non imputata

(ut ipsi dicunt), sed imputantur, et ligant, ac reum faciunt quamvis facile condonentur, ac remittantur. Convenit inter nos, et Lutheranos, de venialibus agi Matth. vi: Dimitte nobis debita nostra; quia justorum etiam est ha)c humilis, et vera confessio. At hic videmus peti a justis remissionem peccatorum venialium: proinde non fuisse ante condonata, vel non imputata. Eadem ratio est de loco illo I Joan. i: Si dixerimus quia peccatum non /tabemus etc., continuo subjungitur: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

At si peccata justorum, quia persona grata est, non imputarentur, quid opus esset remissione? et cur oporteret confessionem ante praemittere? nec dissimilis est locus ille Psalm. xxxi: Pro hac (id est, pro remissione peccati) orabit ad te omnis Sanctus in tempore opportuno Et illud Psalm. xcxvm: Tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eonim. Certe si ulciscebatur Deus peccata servorum suorum fidelium Mosis, Aaronis, et Samuelis, imputabat eis, nec tegebat, donec purgata essent. Huc etiam pertinet illud Joan. xm: Qui totus est, non indiget nisi ut pedes lavet, quod sancti Patres ad peccata venialia pertinere docuerunt. Qui enim totus est ab impietate et lethalibus criminibus, adhuc eget lotione pedum, id est, remissione venialium, quae instar pulveris in via vitae hujus pedibus nostris adhaerent: « Dominus dicit (inquit S. Augustinus tract. 56. in Joan.): Veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille, qui totus est. Quid fratres mei, quid putatis, nisi quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur, et sic afficimur, ut si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit. Quotidieigitur lavatpedes nobis, qui interpellat pro nobis, et quotidie nos opus habere, ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum dirigamus, in ipsa oratione Dominica confitemur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus

debitoribus nostris. Si enim confiteamur sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate, id est, usque ad pedes, quibus conversamur in terra. » Ha)c S. Augustinus. Ex quibus omnibus perspicuum esse potest, quam falso et temere dixerit Philippus (ut citavimus cap. 4.) peccata venialia esse peccata condonata. Et Illyricus, esse peccata, qua) propter fidem in Christum non imputantur, et Heshusiusj esse peccata tecta, et Calvinus, esse peccata quie iis, qui sunt in Christo Jesu, non imputantur.

Quod autem secundo loco dicunt, illa peccata non imputari, ac per hoc esse venialia, qua) simul cum fide consistunt, facili negotio convincitur esse falsum. Nam si id ita esset, ut adversarii volunt, sequeretur nullum esse mortale peccatum pra)ter infidelitatem, ac proinde sacrilegia, homicidia, adulteria, furta, rapinas, non esse peccata mortalia, quod est et contra manifestam Christi, et Apostolorum doctrinam, et contra ipsorum Lutheranorum sententiam. Sequi autem ex dogmate adversariorum, nullum esse mortale peccatum praeter infidelitatem, probatur. Nam nullum est peccatum, quod fidem necessario excludat, praeter id quod ei opponitur, quod est infidelitas. Quod idem experientia ipsa manifeste testatur: nam si per fidem intelligatur assensus certus et indubitatus, his omnibus rebus adhibitus, quas Ecclesia ex verbo Dei scripto, vel tradito credendas esse docet, multos videmus inter Catholicos publicos peccatores, homicidas, fornicarios, fures, ebriosos, qui tamen sine ulla dubitatione fidem habent iis omnibus, qua) Ecclesia credenda proponit.

Si vero per fidem accipiamus id quod Lutherani falso sibi persuaserunt esse fidem, fiduciam videlicet misericordia) propter Christum, et quidem specialem, qua unusquisque certo credat, et confidat, sibi Deum propter Christum esse propitium, videmus plurimos inter haereticos qui ejusmodi fidem se habere dicant, cum vitam turpissimam ducant, et errores etiam gravissimos de Christo, de Ecclesia, de Sacramentis, de peccatis, de justificatione, caeterisque rebus ad doctrinam fidei pertinentibus doceant. Nam huic spe-

ciali fidei Lutheranorum non repugnat quaelibet infidelitas, sed ea solum, qua quis non certo credit sibi Deum esse propitium.

Quod si torte Lutherani dicant, se nullos habere errores, et fidem illam suam specialem esse non posse in iis, qui homicidia, adulteria, et alia id genus peccata committunt: suis dimissis aliarum sectarum homines parumper inspiciant. Certe Calvinianos in erroribus multis et magnis versari, atque adeo blasphemos et sacrilegos esse neque ignorant, neque tacent, et tamen negare non poterunt, eos sibi certo persuadere se Deo propter Christum esse carissimos, ac proinde habere fidem illam specialem, quae apud eos sola justificat. Quod idem dicere possumus de Anabaptistis, de Trinitariis, et aliis, qui Lutheranis haeretici sunt, et tamen certo credunt sibi Deum propter Christum esse propitium. Quod si fiducia illa concipi potest ab iis, qui in erroribus contra verbum Dei pertinacissimi sunt, cur non poterit etiam concipi ab iis, quos homicidia, adulteria, furta, et alia similia peccata delectant?

At (inquit Philippus in locis, titulo de discrimine peccati mortalis et venialis) qui habet propositum peccandi, non accedit ad Deum, sed eum contemnit ac fugit: fides autem ad Deum accedit per Christum Pontificem: igitur impossibile est haec duo simul consistere, propositum peccandi et fidem. Respondeo, eum qui habet propositum peccandi, si apprehendat Deum ut justum judicem, et qui peccata, dum in nobis manent, odit, ac punit, quemadmodum eum Catholici apprehendunt, sine dubio fugere a Deo: at si Deum apprehendat (ut eum Lutherani apprehendunt) ita misericordem et facilem, ut peccata in nobis vere inhaerentia et viventia nolit punire, sed tegere, ac pro eis Christi justitiam, et merita nobis imputare; nego eum ad Deum non accedere. Qui enim sibi persuadere potuit peccata vere in se manentia sibi a Deo non imputari, et iis non obstantibus se Deo propter Christum earum, et gratum esse; eadem facilitate credere poterit, propositum peccandi sibi a Deo non imputari, dummodo Christi merita, sua faciat per fidem. Certe Calvinus non existimavit impossibile propositum peccandi cum fide conjungere, quoniam in Antidoto canon. 28. sess. 6. Concilii Tridentini scripsit, etiam in magnis lapsibus remanere fidem veram et vivam. Ac non ipse quidem Lutherus tam certo credidit, non posse duo illa conjungi,

nt credidit Philippus. Nam in lib. de captivit. Babylon, cap. de Baptismo scribit, non posse hominem damnari quantiscumque peccatis, si stet, vel redeat fides. Quo loco per illam disjunctionem <' si stet, vel redeat fides », aperte significavit, non se certo statuisse, non posse stare fidem cum magnis lapsibus.

Habemus igitur cx ipsa natura, et ratione fidei, omnia peccata cum ipsa fide posse consistere, praeter infidelitatem, vel diffidentiam fidei, vel fiduciae contrariam: ac per hoc omnia peccata praeter infidelitatem, vel diffidentiam praedictam, esse venialia, si omnia illa dici debent venialia, quae fidem non excludunt. Sed probatur hoc idem rursus ex doctrina Patrum, et ex communi sensu et consensu omnium gentium. Nam si peccata omnia, vel saltem graviora, quae nos mortalia nominamus, cum fide consistere non possent, sequeretur non posse hominem Christianum labi in fornicationem, furtum, homicidium, aut aliud simile peccatum, quin eodem momento fieret haereticus. Nam fidem justificantem amitteret, quae sola est vera fides: qui autem fidem veram amittunt, haeretici dicuntur. At hoc repugnat toti antiquitati, et sensui, ac consensui omnium gentium. Semper enim in Ecclesia latissimum discrimen agnitum est inter haereticos, et malos Catholicos, cum illi discessionem faciant ab Ecclesia, isti intra Ecclesiam perdite vivant; illi doctrinam oppugnent, isti disciplinam violent; illi zizaniis, isti paleis; illi lupis rapacibus, isti morbidis ovibus comparentur.

Denique inauditum est in Ecclesia, ut ob solam fornicationem, vel adulterium, aut aliud simile peccatum Christianus aliquis fidem amisisse, atque adeo infidelis, aut haereticus factus fuisse dicatur. S. Augustinus in lib. quaestionum in Matth. quaest. 11: (( Inter haereticos, inquit, et malos Catholicos hoc interest, quod haeretici falsa credunt; illi autem vera credentes, non vivunt ita ut credunt. » Et lib. iv. de Baptismo contra Donatistas, cap. 18: « Constituamus, inquit, aliquem castum, continentem, non avarum, non idolis servientem, hospitalitatem indigentibus ministrantem, non cujusquam inimicum, non contentiosum, patientem, quietum, nullum aemulantem, nulli invidentem, sobrium, frugalem, sed haereticum: nulli utique dubium est propter hoc solum, quod haereticus est, regnum Dei non possessurum.

Constituamus alium fornicantem, immundum, luxuriosum, avarum, vel etiam apertius Idolis dedicatum, veneficum discordiosum, contentiosum, aemulum, animosum, seditiosum, invidum, ebriosum, comessatorem, sed Catholicum: numquid propter hoc solum, quod Catholicus est, regnum Dei possidebit, agens talia, de quibus sic concludit Apostolus, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt? Si hoc dicimus, nos ipsos seducimus. » Neque opus est alia Patrum testimonia superaddere, cum res adeo sit perspicua, ut mirum sit ab ullo hominum in dubium revocari potuisse.

Probatum igitur est, sequi ex doctrina Lutheranorum, ut adulteria, homicidia, furta et alia id genus peccata sint omnia venialia, cum fidem utcumque ea accipiant non excludant. Esse autem hoc dogma contra doctrinam Christi, et.Apostolorum, et contra eorumdem Lutheranorum sententiam, qua} erat assumptio nostri argumenti, facile potest obstendi. Christus enim Matth. v: Qui dixerit, inquit, fratri suo fatue, reus erit gehenna; ignis. Ex quo intelligimus, verbum contumeliosum in fratrem peccatum esse lethalc. Et Matth. xxv: Ite, maledicti in ignem setemum: Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. Ex quo loco recte colligit S. Augustinus lib. de fide et operibus cap. 13. non communicare bona sua cum indigentibus, et multo magis rapere aliena, peccata esse n*>italia, etiam in his, qui fidem nunquam amiserunt: « Erit ergo, inquit, aeterna combustio, et eos in illam ituros veritas dicit, quorum non fidem, sed bona opera defuisse declaravit. » Apostolus autem, ut paulo ante idem Augustinus commemoravit, 1 ad Corinth. vi. ad Ephes. i. et ad Galatas quinto, enumerat aliquot genera peccatorum, et subjungit: Qui talia agunt, regnum Dei non consequen - turos.

Denique Philippus Melanchthon (ut supra citavimus) disertis verbis scripsit in Locis communibus, tit. de discrimine peccati mortalis et venialis, peccata voluntaria contra legem Dei, omnino esse mortalia, a Dixi, inquit, de veniali peccato. Sed cum hi, qui fuerunt renati scientes, et volentes violant legem Dei, ut cum amplectuntur impias opiniones, aut stabiliunt eas sua approbatione, aut indulgent odiis, ambitione, flammis tibi¬

dinum, avaritia}, aut externis factis ruunt contra legem Dei, ut David rapiens alienam conjugem, et astute maritum interficiens. Ha} actiones contra conscientiam sunt peccata mortalia. » Hsec ille. Cum igitur voluntarium adulterium, vel homicidium, vel aliud simile peccatum, ipso etiam teste Philippo, sit mortale, et tamen (ut ante ostendimus) cum fide consistere possit, manifeste sequitur, aut falsum esse quod idem Philippus cum Lutheranis caeteris docet, omnia peccata, quae simul cum fide consistunt, esse venialia, aut certe ipsorum sententias inter se esse pugnantes, et alteram ab altera destrui, atque unam ex altera refutari.

Jam vero tertium caput, quod continebat, illa sola peccata, qua} sunt plane involuntaria, cum fide posse consistere, ex iis qua} dicta sunt apertissime convinrit esse falsum. Jam enim ostendimus, non solum peccata involuntaria, sed etiam voluntaria, quamtumvis gravia, simul cum fide consistere prader id solum, quod fidei contrarium est, haeresim videlicet, aut infidelitatem. Deinde peccata prorsus involuntaria apud eos, qui recte judicare possunt, non venialia, sed nulla sunt. Et si S. Augustino credimus, repugnantia loquitur, qui dicit peccatum involuntarium cum de ratione peccati sit esse voluntarium. «Usque adeo», inquit Augustinus lib. de vera religione, cap. 14, « peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. » Neque loquitur S. Augustin. de Judicio civili, ut Philippus nugatur, sed divino. Nam loquitur de peccato in genere, ut comprehendit etiam peccata malorum Angelorum, qua} ad judicium civile nullo modo pertinent. Sed de hoc paradoxo Lutherano in disputatione de concupiscentia, et de libero arbitrio plura dicemus.

Chapter 8 of 93