Caput V
electorum sunt venialia, non tam quia electi sunt, quam quia manent cum fide, qute semel habita numquam perit, et propria e 'cetorum est; in quo Calvinus Jovinianum sequitur, qui docuit hominem semel baptizatum non posse unquam a gratia Dei, excidere, testeS. Hieronymo lib. ii. adversus Jovinianum. Verba autem Calvini lib. m. Instit. cap. 2. §. 11. haec sunt: « Reprobi nunquam sensum gratiae nisi confusum percipiunt, ut umbram potius apprehendant, quam solidum corpus. Quia peccatorum remissionem spiritus proprie in solis electis obsignat, ut eam speciali fide in usum suum applicent. » Et paulo ante: «Ergo, inquit, ut solos electos semine incorruptibili Deus in perpetuum regenerat, ut nunquam dispereat semen vitae eorum cordibus insitum, itasolidein illis obsignat adoptionis suae gratiam, ut stabilis ac rata sit. »
His omnibus erroribus contraria est sententia communis Theologorum Catholicorum apud Magistrum Sententiarum in secundo libro Sentent. dist. 42. et S. Thom. 1. 2. quaest. 88. art. 1. et omnium fere scriptorum qui adversus haereticos de hac controversia disseruerunt. Docent enim communi consensu, peccata quaedam ex natura sua, nulla ratione habita ad praedestinationem, ve] reprobationem, aut ad statum renatorum, vel non renatorum, esse mortalia, quaedam venialia; et prioribus quidem indignum reddi hominem amicitia Dei, et mortis aeternae reum, posterioribus temporalis tantum supplicii, paternaeque castigationis hominum reum constitui. Excipiuntur Joan. Gerson. 3. par. Theologiae, tract. de vita spirituali animae, lect. 1. Jacobus Almain tract. 3. cap. 20. et Joan. Episcopus Roffcnsis in refutatione artic. 32. Lutheri, qui nonnihil a communi Theologorum sententia deflexerunt, sed absque pervicacia, et longe alia ratione, quam hostes fidei faciant.
Refellitur sententia Joviniani et Pelagii.
Refellemus nunc ordine, primo Jovinianum et Pelagium. Deinde Wicleffum et Calvinum; tertio Lutherum, Philippum, Kemnitium, et cajteros ejusdem sectae. Postremo
adversus omnes simul probabimus Catholicam sententiam de distinctione peccati mortalis et venialis ox natura sua.
Igitur Jovinianus et Pelagius, qui simpliciter distinctionem peccati mortalis et veniatlis tollebant e medio, ex iis Scripturis apertissime refelluhtur, quai docent peccata quaedam injustos homines constituere, quaedam in ipsis justis ita haerere, ut non propterea justi esse desinant. Ad primum caput illa pertinent Ezech. xvm. ubi posteaquam Dominus per Prophetam descripsit hominem probum, qui non levaverit oculos ad idola domus Israel, non adulterium, non furtum fecerit, hominem non contristaverit etc., subjungit: Hic justus est, vita vivet { 1), quasi dicere velit, si secus fecerit, justus non erit, sed injustus. Et ideo paulo post auldit: Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Eodem pertinet illud Apostoli I Corinth. vi: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? nolite errare, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt, et hsec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini Jesu Christi, et in spiritu Dei nostri.
Ubi Apostolus tribus modis ostendit, peccata quae hic enumerantur, facere homines injustos, sive cum justitia non posse consistere. Primo, quia docet eos, qui talia agunt, esse iniquos. Nam cum dixisset: Nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt, continuo explicuit qui sint appellandi iniqui, cum addidit: Neque fornicarii, neque idolis servientes, etc. Secundo, quia purgationem ab ejusmodi peccatis non solum ablutionem vocat, sed etiam justificationem, nimirum, ut indicaret injustos esse qui talia agunt, vel egerunt, donec per Dei gratiam justificentur. Tertio, quia testatur ejusmodi peccatis excludi homines, ac privari possessione regni coelorum, qua3 merces est operum bonorum, et corona justitiae. Multa possent alia huc adduci, sed non est opus, cum hanc partem omnes admittant.
Ad alterum igitur caput de quo solo potest esse dubitatio, pertinet illud Prophetae Psal. xxxi: Pi-o hac orabit ad te omnis san-
ctus in tempore opportuno? Ubi illud: Pro hac, refertur ad peccati remissionem, de qua paulo ante dixerat: Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam, et tu remisisti impietatem peccati mei. Cum igitur pro remissione peccati oret omnis sanctus, manifeste sequitur, esse qusedam peccata, qua) in sanctis aliquando inveniuntur, nec tollunt sanctitatem. Eodem pertinet illud Ps. xc viii: Moyses, et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus, custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis; Domine Deus noster, tu exaudiebas eos, Deus tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum? Ex hoc loco discimus, Moysem, Aaron, et Samuelem viros justos fuisse, et custodivisse praecepta Domini. Et tamen non defuisse illis peccata, ob quae propitiatione Dei indigerent et a Domino paterne castigarentur. Simile est illud Salomonis Proverbiorum xxiv: Septies in die cadet justus, et resurget; et Ecclesiast. vn: Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Et in Testamento novo docuit Christus, Apostolos, et omnes alios fideles, quantumvis justissimos, quotidie dicere: Dimitte nobis debita nostra, Matth. vi. Et S. Joannes, qui sine dubio sanctus et justus erat, de se et aliis dicit,
I Joan. i: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Et B. Jacobus similiter de se, et caeteris pronuntiat: In multis offendimus omnes, Jacob. m. Igitur ex divinis litteris aperte convincitur, esse peccata quaedam, qua) cum justitia et sanctitate non pugnent. Idem probari potest ex definitione Conciliorum. Nam Concilium Milevitanum can. 7, ita de hac re loquitur: <i Item placuit, ut quicumque dixerit in oratione Dominica ideo dicere sanctos, Dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque Sanctorum: Dimitte mihi debita mea, sed: Dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius, quam pro se petere intelligatur, anathema sit. » Similia habentur can. G. et 8. Cui Concilium ante mille et centum annos celebrato subscripsit Concilium oecumcnicum Tridentinum, cum ait f ess. 6. cap.
II: «i Licet in hac mortali vita, quamtumvis
sancti et justi in levia saltem et quotidiana, qua) etiam venialia dicuntur, peccata quandoque cadant, non propterea desinunt esse justi. Nam justorum illa vox est humilis et verax: Dimitte nobis debita nostra. »
Accedit praeterea sanctorum Patrum consensus. Sanctus Cyprianus in serm. de eleemosyna: « Si autem, inquit, nemo esse sine peccato potest, et quisquis se inculpatum dixerit, aut superbus, aut stultus est, quam necessaria, quam benigna est clementia divina, qua) cum sciat non deesse sanatis qua)- dam postmodum vulnera, dedit curandis denuo, sanandisque vulneribus remedia salutaria. »
S. Basilius oratione in Psal. cxiv: « Qui in peccato, inquit, mortali haeret; dicat: Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me. » Quo loco S. Basilius cum peccatum mortale nominat, significat, inveniri etiam peccatum veniale, ob quod non sit opus dicere: Circumdederunt me dolores mortis.
S. Ambrosius in Psalm. cxvm. serm. 1G. explicans illud: « Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. Non potest, inquit, hoc justus negare, quia nemo sine peccato. »
S. Gregorius Nazianzenus orat. 2. in Ju lianum. ultra medium: « Magnum, inquit, est, neque ab initio peccare, aut saltem non in maximis delinquere. Quoniam penitus a peccato liberum esse, Deus supra humanam naturam ordinavit. » Ex quo loco intelligimus, peccata qusedam levia in omnibus hominibus, quamvis justis et sanctis reperiri.
S. Hieronymus lib. n. adversus Pelagianos, non procul ab initio: « Justos, inquit, esse concedo, sine omni autem peccato omnino non assentior. » Idem fusissime docet toto lib. n. et iii. contra Pelagianos, et lib. II. contra Jovinianum.
S. Augustinus lib. i. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 14: « Nullus, inquit, in Ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset Apostolus, si quis sine peccato, ubi ait, si quis sine crimine est. Multi quippe fideles baptizati, sunt sine crimine, sine peccato autem in hac vita neminem dixerim. » Et lib. iii. cap. 3: « Quamvis, inquit, diabolus sit auctor et princeps omnium peccatorum, non tamen filios diaboli faciunt qua)- cumque peccata. Peccant enim et filii Dei, quoniam si dixerint se non habere peccatum, seipsos seducunt, et veritas in eis non est. » Idem libro de natura et gratia cap. 36. scribit, omnes omnino Sanctos, excepta S. Virgine Deipara dicere potuisse illa verba S. Joan. jam citata: « Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. »
Joannes Cassianus collat. 22. cap. 13: « Caeterum, inquit, justos, ac sanctos viros non esse immunes a culpa manifeste Scriptura pronuntiat, dicens: Septies in die cadit justus, et resurgit. Quid enim aliud est cadere, quam peccare? et tamen cum dicatur septies cadere, justus nihilominus pronuntiatur, nec justitiae ejus praejudicat lapsus fragilitatis humanae, quia multum interest inter sancti, et peccatoris hominis lapsum. Aliud enim est admittere mortale peccatum, et aliud est cogitatione, quae peccato non careat, praeveniri etc. »
S. Gregorius lib. xxi. Moralium cap. 9: « Hoc, inquit, inter peccatum distat, et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen est: et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet, in qua videlicet peccatorum et criminum distinctione pensandum est, quia nonnulla peccata animam polluunt, quam crimina extinguunt. »
S. Bcmardusin sermone de coena Domini: « Et unde, inquit, scimus, quia ad diluenda peccata quae non sunt ad mortem, et a quibus, plene cavere non possumus ante mortem, ablutio ista pertineat? » Vide eumdem in libro de prajeepto et dispensatione ubi ex Scripturis, ex regula sancti Benedicti, et ex ipsa ratione demonstrat, quaedam esse peccata lethaliter criminalia, ut ipse loquitur, quaedam autem venialia. Vide etiam ejusdem aequalem Richardum de sancto Victore> qui librum integrum scripsit de distinctione peccati mortalis et venialis, ac docuit, omnes Sanctos in hac vita venialiter aliquando peccare, et privilegium esse beatorum in coelo regnantium venialibus omnino carere. Huc etiam pertinere possunt argumenta, quae paiulo post adversus Lutheranorum sententiam proponemus.
Chapter 5 of 93