Skip to the text

Caput XI. Idem probatur ex ratione

Jam vero peccata quaedam ex natura sua venialia esse, ac per hoc non esse tam gravia, ut reatum sempiternae mortis efficiant, his argumentis ex naturali ratione ductis confirmari potest.

Primum argumentum. Si peccata venialia ex natura sua essent mortalia, et solum fidelibus ob fidem, quam habent, non imputarentur; certe infidelibus omnino imputarentur, et mortalia essent. Id vero manifeste falsum, atque absurdum est: igitur falsum quoque, et absurdum erit, peccata venialia ex natura sua esse mortalia. Propositio ab adversariis conceditur, neque ulla probatione eget. Nam si sola fides causa est cur peccata aliqua sint venialia, sine dubio peccata omnia mortalia erunt iis, qui fide carent. Assumptio igitur argumenti probatur. Nam in eodem genere peccati gravius Deum fidelis, quam infidelis offendit; siquidem fidelis magis tenetur perfectioni vitee studere, quam infidelis, cum et majori lumine sit praeditus, et plura a Deo beneficia, plura contra peccatum remedia, plura denique adjumenta receperit: Ille servus ( ait Christus Lucae xii. )qui cognovit voluntatem Domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. Item ad Hebr. x: Quanto magis (inquit Apostolus) putatis deteriora mereri supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Contra vero idem Apostolus docet, peccata infidelium ob ignorantiam, esse leviora, cum de se ita loquitur in epist. priore ad Timotheum, cap. i: Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

Quare merito S. Thomas in 1. 2. qurnst. 89. art. 5. scribit, irrationabiliter dici motus illos sensualitatis, qui in fidelibus peccata sunt venialia, in infidelibus esse mortalia, cum dignitas personas non minuat, sed augeat rationem culpas. Et sane quis capiat, verbum otiosum infideli alicui peccatum esse mortale, mihi autem veniale, cum ego disertis verbis Deum dixisse legerim: De omni verbo ostioso, quod l oculi fuerint homines, reddent rationem in die judicii. Ille autem nihil ejusmodi noverit: et cum sine ulla comparatione magis tenear ego perfectione studere, quam ille? Igitur cum non sit Evangelio, neque rectae rationi consentaneum, ut peccata fidelium venialia, mortalia sint infidelibus, sequitur ut etiam infidelibus sir.t venialia, ac per hoc ex natura sua, non ex conjunctione cum fide, vel alia ratione extrinseca sint venialia.

Secundum argumentum. Si proprie loqui velimus, non ideo peccatum aliquod est veniale, quia Deus illud ad reatum mortis aeternae non imputat, sed ideo Deus ad reatum mortis aeternae non imputat, quia veniale est. Veniale siquidem dicitur quod est venia dignum, sive in quo aliquid est, cur mitius puniri debeat. Quaero igitur quid illud sit, quod facit ut peccatum aliquod sit venia dignum, et ad reatum mortis a Deo non imputetur. Respondebunt, esse fidem, cum qua peccatum illud simul consistit. Sed rursus quaero, cur peccatum aliquod cum fide simul consistat, et sit veniale, aliud fidem excludat, et sit mortale. Respondebunt, quia illud involuntarium est, hoc voluntarium. Id enim, ut supra diximus, Philippus Melanchthon, et caeteri Lutherani docent. At quid est hoc aliud, nisi discrimen peccatorum mortalium et venialium ad ipsam peccati rationem et naturam referre, et verbo negare quod re ipsa affirmare cogaris? nam voluntarium esse vel involuntarium, ad ipsam peccati naturam et rationem pertinet. Siquidem peccatum, quo magis est voluntarium, eo magis est peccatum; quo minus est voluntarium, eo minus est peccatum; etsi nullo modo voluntarium sit, nullo modo peccatum erit, ut supra ex Augustino docuimus.

Tertium argumentum ex S. Thoma 1. 2. quaest. 87. art. 3. et 3. part, quaest. 80. art. 4. Peccatum veniale ex natura sua non ponit in homine aversionem a Deo, cum non repugnet charitati, ut perspicuum est. At pcena aeterna non debetur peccato, nisi ra¬

tione aversionis a bono aeterno, quod est Deus. Igitur peccatum veniale ex natura sua non est ejusmodi, ut reum faciat hominem supplicii sempiterni.

Quartum argumentum. Si natura sua quaevis offensio dissolveret amicitiam Dei, eadem ratione dissolveret quamvis aliam amicitiam Quod enim ex natura rei convenit, semper et ubique convenit. At multum distat offensio gravis et capitalis a levi et veniali inter homines. Qui enim amicum vel incaute laedit; vel in re levissima, judicio prudentium non censetur solvendae amicitiae satis justam causam dedisse, et sane stultissimus haberetur, qui ob quamcuinque offensiunculam inimicus amico efficeretur, cumque usque ad mortem insectari vellet: igitur eam etiam amicitiam, quae nobis cum Deo intercedit, non dissolvet ex natura sua quaelibet culpa; neque ullo modo probabile est risum immoderatum, aut verbum otiosum ex natura sua tale esse hominen alioqui justum, et Dei amicum dignum efficiat perpetuo odio Dei, et sempiterno cruciatu.

Quintum argumentum. Peccatum non dicitur univoce de mortali et veniali, ser per analogiam quamdam; et proinde peccatum veniale non est perfecte peccatum sicut mortale, sed imperfecte, ut recte docent Albertus, S. Bonaventura, et alii, in 2. Sentent. dist. 42. et S. Thomas. in 1. 2. quaest. 88. art. 1. ad 1. Igitur non debetur ei pcena mortis aeternae, qua; est simpliciter et perfecte poena, vel potius poenarum omnium gravissima.

Antecedens hujus argumenti, quod solum in controversiam venire potest, hac ratione probo. Ad peccatum constituendum duo potissimum requiruntur, ut sit voluntarium, et contra legem, ut initio hujus libri demonstravimus; peccatum autem veniale omne aut non est perfecte voluntarium, aut non est perfecte contra legem; igitur nullum est veniale peccatum, quod perfecte et simpliciter sit peccatum, sed imperfecte, ut diximus, et secundum quid.

Assumptio declaratur, et probatur. Nam peccatum veniale triplex est, ut supra diximus; aut enim est veniale ex genere suo, ut verbum otiosum: aut ex imperfectione operis, et hoc vel ex subreptione, ut desiderium illicitae rei non plene deliberatum vel ex parvitate materiae, ut furtum unius oboli vel alterius rei, nullo, aut vilissimo pretio aestimatae. Peccatum igitur veniale ex subreptione non est perfecte voluntarium, proinde nec perfecte peccatum. Peccatum autem veniale ex parvitate materiae, est quidem perfecte voluntarium, sed non perfecto contra legem. Lex enim non prohibet furtum unius oboli in specie, sed prohibet furtum in genere. Et quia finis praecepti est charitas, qui prohibet furtum, prohibet injuriam et laesionem proximi, et furtum quidem ' rei notabilis, quo simpliciter proximus laeditur, prohibet simpliciter; furtum rei minimae, quo proximus non laeditur, nisi secundum quid, non prohibet, nisi secundum quid. Quod autem de lege prohibente furtum exempli causa diximus, idem de caeteris similibus legibus intelligendum est. Quare peccatum veniale ex imperfectione operis non est perfecte contra legem, proinde nec perfecte peccatum.

Denique peccatum veniale ex genere suo esse potest perfecte voluntarium, et perfecte contra legem, si lex aliqua specialis de eo sit, sed ea lex non erit perfecte, et in rigore lex, ut sic loquamur. Nam cum (ut diximus, vel potius ut Apostolus dicit ) finis praecepti sit charitas, et ex fine mensurentur praecepta, si quod praeceptum constituatur de re, quae parum admodum ad eum finem pertineat, ut si speciali praecepto caveatur nc quis verbum otiosum loquatur, id praeceptum non poterit esse perfecte, et in rigore, atque (ut «liqui loquuntur) antonomastice lex.

Ita videmus omnia peccata venialia, aut non esse perfecte voluntaria, aut non esse perfecte contra legem, quae perfecte et in rigore sit lex. Et quia quod non est perfecte voluntarium, hoc ipso etiam non est perfecte contra legem, nisi materialiter; propterea recte dicunt Theologi peccata venialia, cujuscumque tandem generis sint, non esse contra legem, sed praeter legem.

Quod totum hac etiam ratione confirmari potest. Si peccatum veniale perfecte ac proprie esset contra legem, sequeretur hominem justum statim atque unum aliquod peccatum veniale commisit, esse vere ac perfecte legis praevaricatorem, et per hoc reum omnium coelestium praeceptorum, juxta illud Apostoli Jacobi: Qui offendit in uno, factus est omnium reus, Jacobi ii.. Hoc autem falsura, et absurdissimum esse constat ex eo,

quod Scriptura vocat homines simpliciter sanctos, et justos, et legis divinae observatores, etiam cum peccatis venialibus non carent. Nam de Zacharia, et Elizabeth sic scribit Lucas c. i: Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Hos autem caruisse peccatis venialibus etiam tunc, cum (teste Evangelista) incedebant in omnibus mandatis Domini, dubium esse non potest, cum apostolus Joannes de se, et sui similibus dicat: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos Ipsos seducimus, I. Joan. i. Et alius Apostolus: In multis offendimus omnes, Jacobi iii.

Denique peccata venialia non excludunt charitatem, nam alioqui in hominibus justis esse non possent, cum (teste Augustino lib. de natura et gratia, cap. ult.) charitas sit vera, perfectaque justitia: Qui autem diligit, legem implevit, ut Apostolus ait Roman. xiii. Non igitur legis praevaricator est, qui sola habet peccata venialia, quin potius iis etiam praesentibus legem implere dicitur. Quare non suntpeccata venialia proprie contra legem, neque perfecte simpliciterque peccata.

Chapter 11 of 93