Caput IX. Peccatum veniale natura sua distingui a mortali, ostenditur ex Scripturis
Nunc tandem ad veram sententiam comprobandam accedimus, ex cujus comprobatione non solum supradicti errores omnes radicitus evellentur, sed etiam refutabuntur sententiae eorum scriptorum, qui a communi Theologorum, et Ecclesiae doctrina qm. /is ratione discesserunt. Probandum igitur nobis, peccatum veniale ex natura sua distingui a mortali, ac sine ulla relatione vel ad prcedistinationem, vel ad misericordiam Dei, vel ad statum renatorum, esse ejusmodi, ut poenam quidem mereatur, sed non aeternam; et Deum offendat, sed non usque ad amicitiae dissolutionem. Id primum probabitur ex Scripturis; tum ex definitionibus ecclesiasticis; deinde ex doctrina Patrum; postremo ex ratione.
Quod attinet ad primum, Matth. v. sic legimus: Quid irascitur fratri suo, reus erit judicio; qui dixerit raca, reus erit concilio; qui dixerit fatue, reus erit gehennee ignis. Hoc loco non respicit Dominus praidestinationem* neque discutit, quid possit, aut velit divina misericordia; sed res ipsas dijudicat, et peccatorum mensuram. Facit autem tres gradus iracundiae, unum ejus, quae ita levis est, ut in vocem nullam erumpat; alterum ejus, quae paulo gravior est, non tamen pervenit usque ad apertum convicium; tertium ejus, _ quae gravissima est, et manifestum convicium parit. Quamvis enim possit interdum iracundia interior esse gravissima, et tamen dissimulari extex-ius; nihilominus ordinarie quo est major, eo se magis prodit, et ideo Dominus levissimam iracundiam vocat eam, quae non manifestatur ullo signo exteriore.
Quod vero dicitur in secundo gradu: Qui dixerit fratri suo raca, non est omnino certum quid proprie significet. S. Augustinus lib. i. de sermone Domini in monte, cap. 9. et S. Gregorius lib. xxi. Moral. cap. 5. scribunt, esse interjectionem irascentis, quae nihil deteimiinate significet, sed solum exprimat animum esse commotum. Quae interpretatio piebabilis est, praesertim cum dicat Augustinus, se id accepisse ab Hebraeis. Quamvis enim non inveniatur in Scripturis ejusmodi inteijectio, neque in Dictionariis, Ilebxaicis, et Chaldaicis, quae nunc extant, potuit tamen eo tempore fuisse in usu, ac deinde obsolevisse: neque etiam necesse est in Dictionariis omnes omnino voces invenit-i. Denique quod ea vox translata non fuerit in G ne cum aut Latinum, argumento est, nihil ea proprie significari. Caeterum S. Hieronymus in commentar. hujus loci annotavit vocem Raca, significare hominem vacuum. Nam a verbo
■pvi quod estcvacuare, fit nomen pT vacuus, et addito s more Syrorum, fit api.
Sed quod addit idem auctor hoc loco significare hominem vacuum cerebi-o, non caret difficultate; tum quia in Scripturis non facile invenitur ea vox in hoc sensu; tum quia vocat'e hominem vacuum cerebro, non videtur esse minus convicium, quam si vocetur stultus. Non possum autem me continere, quin Theodori Bezax ineptias hoc loco paucis perstringam. Is enim in annotatione ad hunc locum versionem IIebi'arcam hujus Evangelii reprehendit, quod pro Raca habeat 5-591, quia (ut ipse dicit) majus convicium est vocare hominem;;3H, id est, malum, quam fatuum, et tamen ipse idem suspicatur Christum sua lingua dixisse 90*5, pro eo quod nos habemus Raca; neque animadvertit majus convicium significari per vocem 901, quam per vocem illa enim impium
sigidficat, haec malum, et saepissime accipitur non pro malo, id est, sceleixito, sed pro tenui, aut deformi, aut macilento, ut omittam quod littera & non redditur latine per Ch, sed per Sc, aut per S, simpliciter, ut patet in vocibus, Hosanna, Salomon, Sabaoth, Sabathum, et similibus. Probabile igitur est, raca hoc loco significax*e hominem vacuum opibus, aut dignitate, aut certe vanum et otiosum. Nam et in his significationibus invenitur ea vox in Scriptuins, et longe minus l«dit, quam vox fatuus. Sed quidquid sit de propria significatione ejus vocabuli, illud nobis hoc loco satis est, minus grave peccatum desexabiper raca quam per fatue.
His autem tribus gradibus peccatorum respondent tres reatus, judicii, concilii, et gehennae ignis. Et quidem x-eus judicii dicitur (ut recte explicat S. Augustinus loco supra notato) qui aliquid fecit, unde in judicium vocari possit, ut causa ejus discutiatur. Reus concilii dicitur, cujus culpa certa est, sed ambiguum quanta sit, et quam pcenam mereatur, et ideo judices inter se conveniunt in concilium, ut definint poenae mensuram. Reus gehennae ignis dicitur, cujus culpa et mensura culpae, ac per hoc etiam poenae gravitas certa est. Significari autem per gehennam ignis, mortem aeternam apud inferos docent in commentario hujus loci Hilarius, Augustinus, Chrysostomus, etTheophylactus. Hieronymus hoc loco nihil dicit, sed in commentario, cap. 10. in illa verba: Timete eum,
qui potest aniinnm et corpus perdere in gehennam, scribit, nomine gehenna: semper in Evangelio significari poenas aeternas.
Ex his igitur conficitur argumentum ejusmod: Manifes:um convicium, teste vel judice Christo, facit reum gehennae ignis, ac per hoc est peccatum mortale. Iracundia, sono vocis expressa, sed ad malum convicii non pertingens, facit reum concilii, id est, non constat an mereatur gehennam, sed aut ea poena, aut minore digna est. Inveniuntur igitur peccata quaedam, quae leviora sunt, quam ut gehennam ignis mereantur. Quorsum enim cogeretur concilium ad discernendum num aliqua culpa gehenna ignis punienda esset, si omnes culpae gehennam ignis mirerentur? Sunt igitur culpae aliquae, quae divino judicio sola poena temporali mulctandae sunt. Itursus iracundia, quae nullo signo externo foras erupit, non facit reum concilio, sed judicio; hoc est, non constat, an mereatur poenam aliquam, an nullam; ex quo sequitur, ut sine dubio, si poenam meretur, temporalem, non aeternam mereatur, cum sit levior culpa, quam ea esset, de qua dubium esse poterat, temporale ne supplicium, an aeternum mereretur.
Neque digna videtur responsione annotatio Bezae ad hunc locum Evangelii. Scribit enim inaequalia peccata hic describi a Domino, et minus esse reum fieri judicio,. quam concilio, et concilio, quam gehennae ignis: addit tamen, omnia peccata, quamvis inter se inaequalia, mortem mereri, quia stipendium peccati mortem esse scribit Apostolus ad Rom. vi. At si per mortem idem intelligit Apostolus, quod per gehennam Christus, 'cum eam vitae aeternae opponat, dicens: Stipendium peccati mors, gratia Dei vita aeterna, fieri non potest, ut omnia peccata mortem mereantur, nisi gehennam omnia mereantur. Jam autem demonstravimus ex Christi sententia non omnia peccata reum facere gehennae ignis. Non igitur stipendium est omnis peccati mors, sed ejus tantum peccati, quod opponitur gratiaj et amicitiae cum Deo, de quo Apostolus loquebatur. Itaque diversis gradibus peccatorum, qui describuntur a Domino, non respondent diversi gradus suppliciorum in gehenna, ut Beza existimat, quia si ita esset, non recte Dominus de solo tertio gradu dixisset, reus erit gehennae ignis; sed respondent diversi gradus suppliciorum, quorum alia
sint aeterna, alia temporalia, alia brevissima. Atque haec de primo testimonio Scripturae.
Alia duo testimonia habentur Mat. xxm. et Luc. vi. in quibus locis Dominus peccata quaedam comparat rebus natura sua levissimis, alia vero gravissimis. Luces caeci (inquit Mat. xxm) excolantes culicem, camelum autem glutientes. Hic videmus peccata quaedam conferri culicibus, alia camelis: arguit enim Dominus Pharisaeos, quod gravissima praecepta legis facile transgrederentur, minuta vero diligentissime observarent, atque ita peccata levissima studiose caverent, maxima vero sine scrupulo perpetrarent. Constat autem inter culicem et camelum tantum esse ex natura rei discrimen, ut nulla fere inter ea proportio esse videatur.
Rursus Luc. vi: Quid, inquit, vules festucam in oculo fratris lui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? Certe inter festucam et trabem, tanta ex natura rei differentia est, ut festuca leviter portari queat, trabs autem sit importabilis, et non solum oculum destruat, sed etiam totum corpus hominis opprimat, si illi imponatur. Si autem omnia peccata ex natura sua morte sempiterna digna essent, quis credat, ita quaedam ab ipso Domino extenuari potuisse, ut cum festuca et culice conferrentur, praesertim cum alia camelis, et trabibus ab eodem Domino fuerint comparata?
Est aliud testimonium Lucae xir: Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. Per novissimum minutum intelligunt Patres peccata minuta et levissima, pro quibus in carcero purgatorii satisfaciendum est, nisi in hac vita purgata vel relaxata fuerint. Tertullianus in lib. de anima, cap. xvn, per novissimum quadrantem, sive minutum, exponit modica quaeque delicta purganda ante resurrectionem. Origenes homil. 33. in Lucam, dicit, eos reddere novissimum quadrantem, qui modicum debent, et usque ad certum tempus detinentur in carcere. Hieronymus in comment. ad cap v. Matth.: « Hoc est, inquit, quod dicit, non egredieris de carcere, donec etiam minuta peccata persolvas. » Denique Cyprianus lib. iv. epist. 2. Ambrosius in commentar, ad cap. xii. Lucae, et Eusebius Emissenus (seu potius Caesarius Arclatensis) homil. 3. de Epiphania, scribunt, per novissimum quadrantem intelligi ea peccata, quae post hanc vitam in locis purgatoriis expiantur, qua) sine dubio venialia sunt. Nam qui cum peccato mortali decedit ex hac vita, continuo stipendium peccati, mortem videlicet sempiternam accipit. Jam igitur cum debitum unius minuti minimum sit, neque in ullo tribunali pro tam exiguo debito ullus damnari possitjad mortem, si Dominus peccata venialia cum tali debito recte comparavit, sequitur, ut peccata venialia ex natura sua mortem aeternam nulla ratione Mereantur.
Adhaec Apostolus Paulus, I Corinth. m, peccata venialia rebus natura sua levissimis comparat, ligno, fceno, stipulis: Si quis, inquit, superaedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fcenum, stipulam, uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale-sit ignis probabit. Si cujus opus manserit quod super aedificavit, mercedem accipiet: si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quo loco (ut exponunt Ambrosius sermon 20. in Psalm. 118. Hieronymus lib. ii. adversus Jovinianum, Augustinus lib. xxi de civitate Deicap. 26. Gregorius lib. i. Dialogorum cap. 39 et alii) significat Apostolus per aurum et argentum, et lapides pretiosos, opera perfecta et laudabilia, quae in judicio Dei examinata, nihil nisi mercedem promerentur: per lignum, fcenum, et stipulas opera inutilia et reprehensione digna, sed venialia, quae detrimentum quidem adferant et purgatione indigeant, non tamen a salute excidere faciant. Nunquam autem B. Paulus peccata venialia cum fceno et stipulis comparasset, nisi revera essent, ut loquitur S. Gregorius loco notato, peccata minuta, atque levissima. Peccata enim ex natura sua mortalia ferro potius, aut a)ri, vel plumbo (ut ibidem idem Gregorius dicit) comparanda fuissent.
Accedat his testimonium S. Jacobi Apostoli, qui in 1. cap. sua) epistola) distinguit tentationem a peccato, et peccatum a crimine: Unusquisque, inquit, lentatura concupiscentia sua abstractus, et illectus. Concupiscentia vero cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. Ubi S. Jacobus non distinguit motus concupiscentia) in involuntarium, et voluntarium: nec dicit omnem motum volunta¬
rium esse peccatum mortale, omnem involuntarium esse veniale, ut Philippus Melanchthon voluisset. Sed distinguit tres motus concupiscentia); unum involuntarium, quo quis ad peccatum incitatur, sine ullo suo consensu, cum ait: Unusquisque tenlalur a concupiscentia sua abstractus et illectus; et hunc motum non dicit Apostolus esse peccatum, sed causam peccati, si nimirum accedat consensus. Alterum motum vult esse imperfecte voluntarium, cum addit: Concupiscentia vero cum conceperit, parit peccatum. Esse autem hunc motum imperfecte voluntarium, et proinde peccatum, sed veniale, patet, quia nominatur peccatum, et tamen distinguitur a peccato consummato, et mortem generante. Ex quo intelligimus hunc secundum motum non esse peccatum consummatum, nec generare mortem, ac per hoc non esse peccatum mortale. Tertium denique adjungit perfecte voluntarium, ct hunc motum esse peccatum mortale, declarat Apostolus, dicens: Peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Neque vero suspicari debemus, peccatum consummatum hoc loco dici solum peccatum opere perpetratum, quasi desideria illicita mortalia peccata nominari non possent, nisi opere compleantur. Nam cum inter prima decem praecepta legis distincte nominentur, tanquam duo diversa mandata: Non moechaberis, ct: Non concupisces uxorem proximi tui, et cum Dominus in Evangelio Matth. v. dixerit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Dubium essenon potest, quinpeccatum consummatum, et generans mortem, sit concupiscentia, cui perfectus et consummatus adhibetur assensus, tametsi nunquam opere compleatur. Neque respondere possunt Lutherani, peccatum illud, de quo S. Jacobus loquitur, cum ait: Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, esse peccatum veniale ex misericordia Dei, quia videlicet fidelibus non imputatur, non autem esse tale ex natura sua. Nam ipsi solum ea dicunt non imputari, qua) sunt plane involuntaria. Hoc autem, de quo loquimur, non est omnino involuntarium: nam alioqui non potuisset distinguere S. Jacobus concupiscentiam illicientem, et parientem peccatum ab ipso peccato, quod ab ea concupiscentia patitur. Siquidem (ut paulo ante diximus) non potest fingi, quemadmodum concupiscentia peccatum, pariat, nisi eliciendo a voluntate consensum.
Accedant ultimo duo loca, in quibus de peccatis quibusdam longe mitius Scripturae loquuntur, quam de iis loqui soleant qua) sunt omnium consensu peccata lethalia, Matth. xii: De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii. Aliud profecto est, verbum otiosum non esse sine culpa, et ideo discutiendum in die judicii, aliud vero: Ite in ignem aeternum; Ligatis manibus et pedibus ejus, projicite eum in tenebras exteriores; Discedite a me omnes operarii iniquitatis, et alia id genus, qua) passim occurrunt in Evangeliis. Ephes. v: Fornicatio, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet Sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet sed magis gratiarum actio. Hoc enim sciole intelli gentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hxreditatem in regno Christi et Dei. Non temere B. Apostolus cum sex peccatorum genera cavenda esse pronuntiasset, qua) videlicet apud g<yitiles vix pro peccatis agnoscebantur, fornicationem, immunditiam, avaritiam, turpia, verba, stultiloquia et scurrilitatem, de tribus prioribus tantum adjunxit, eos, qui talia agunt, non habere hmreditatem in regno Christi et Dei. Nimirum enim docere volebat, tria posteriora debere quidem esse aliena ab ore sanctificato fidelium, non tamen ex genere suo talia esse qua) excludant ab haereditate Christi et Dei.
Neque hic locum habet quod adversarii dicere solent, qua)dam esse peccata venialia, quae non excludant a regno Dei, sed ea non esse talia ex natura sua, sed ex misericordia Dei non imputante. Nam, ut saipc diximus, ea sola venialia ipsi agnoscunt, ac non imputari dicunt, quae sunt involuntaria. At peccata, de quibus hic agunt Christus et Paulus, voluntaria sunt, videlicet verba otiosa, minus honesta, stulta, scurrilia.
Chapter 9 of 93