Skip to the text

Caput XIII. Solvuntur objectiones ex Patribus

Jam vero ex Patribus primo loco objici solet S. Basilius, qui in quaestionibus compendio explicatis quaest. 4. scribit, nullum peccatum esse contemnendum ut parvum, cum revera nullum sit parvum, quando B. Paulus de omni peccato generatim pronuntiaverit, stimulum mortis peccatum esse; et rursus quaest. 293. affirmat, in novo Testamento nullam inveniri differentiam gravium et levium peccatorum.

Respondeo: non certo constat, an eae quaestiones sint Magni Basilii, an potius Eustathii Sebasteni, cujus multi, et graves errores damnantur in Concilio Gangrensi. Huic enim auctori a multis hoc opus olim adscriptum fuisse testes sunt Sozomenus lib. ili. historia cap. 13. et Nicephorus lib. 9. cap. 16. et lib. xm. cap. 29. Huc etiam accedit, quod auctor harum quaestionum quaest. i.

et qu. 93. non videtur admittere traditiones non scriptas, cum e contrario S. Basilius in libro de Spiritu sancto ad Amphilochium, cap. 27, acriter eas defendat. Quare cum valde probabile sit eas quaestiones editas esse ab homine parum probatae fidei, non est cur earum testimonium magni faciamus.

Possumus tamen eas sententias cujuscumque sint, in bonum sensum explicare. Solum enim videtur auctor ille demonstrare voluisse, nullum peccatum apud Christianos, ac potissimum apud monachos ut parvum ac leve contemnendum esse. Quamvis enim unum peccatum sit alio gravius, ut idem auctor docet quaest. 106. tamen omnia, etiam levissima Christiano homini, a quo major vitae perfectio exigitur, quam a Judaeo, pro viribus cavenda sunt. Quod si id Christianis in commune recte praecipitur,* quanto magis monachis, quos auctor ille potissimum instituendos susceperat, praecipiendum erit? Quod vero ille addit, omne peccatum esse stimulum mortis, potest etiam admitti, quia omne peccatum, aut mortem efficit, si est mortale, aut ad eam disponit, si est veniale.

Secundo loco objici potest testimonium S. Hieronymi, qui in ii. dialogo adversus Pelagianos ante medium, videtur omnia peccata habere pro mortalibus cum ita loquitur: a Si ira, et sermonis injuria, atque interdum jocus, judicio concilioque, et gehennae ignibus deligatur, quid merebitur turpium rerum appetitio, et avaritia, quae radix est omnium malorum? »

Respondeo: sine ulla dubitatione S. Hieronymus non accepit illos reatus conjunctim, quasi existimaverit, iram, vel jocum reos homines efficere judicii, concilii, et gehennae ignis. Si enim hoc vellet, pugnaret cum ipsa Domini sententia, quam ipse idem Hieronymus paulo ante adduxerat. Si quidem in ea sententia tres reatus tribus peccatorum generibus, vel potius tribus gradibus ejusdem peccati respondent, singuli singulis, non singulis omnes. Et quamvis Hieronymus in enumerandis gradibus peccati primo loco posuerit iram, secundo sermonis injuriam, tertio jocum; in enumerandis autem reatibus, primo loco posuerit judicium, secundo Concilium, tertio gehennam ignis: tamen non respondet joco gehenna ignis, sed sermonis injuriae, ut ex Evangelii textu colligitur.Quare S. Hieronymus non habuit rationem ordinis in illa enumeratione, sed tantum numeri.

Tertio objiciunt aliqui S. Augustinum, qui in lib. ii. peccatorum meritis et remiss. cap. 3. habet haec verba: « Quis cum spe aliqua adipiscendae salutis aeternae, de^ftac vita migraret, manente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, nisi post paululum sequeretur, superexultat autem misericordia judicium? » Videtur enim his verbis S. Augustin. significare, peccata quaecumque etiam venialia ex se mereri mortem aeternam,: t re vera ob quodlibet peccatum damnandos homines nisi misericordia judicium mitigaret. Cui sententiae similis est illa, ejusdem auctoris in epist. 29: « Cum Ilex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur, mundum se esse a peccato? quae igitur spes est, nisi superexaltet misericordia judicium? » Et illa ex confessionibus lib. xi. cap. ult.: « Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam. » *.

Sunt praeterea multa loca ejusdem auctoris, qui docent, multa venialia simul collecta damnare hominem: ex quo sequi videtur, ut si pauca venialia non damnent, id fiat ex misericordia Dei, non ex natura ipsius peccati. Loca sunt haec: In epistola 29. ad Hieronymum: « Denique, inquit, S. Jacobus jam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet, quomodo etiam quotidiana peccata (sine quibus hic non vivitur) quotidianis remediis expientur: ne homo, qui cum in uno offenderit, fiat omnium reus.: in multis offendendo, quia in multis offendimus, propter magnum aggerem reatus.sui minutatim collectum ad tribunal tanti judicis perveniat, et eam, quam non fecit, misericordiam non inveniat, sed potius dimittendo, atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa. » In epist. 108. ad Seleucianum: « Est etiam, inquit, poenitentia bonorum, et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: Dimitte nobis debita nostra: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Neque enim ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in baptismo, sed illa utique, quaj humanae fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt, quae si collecta contra nos fuerint ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande pecccatum. Quid enim interest ad

naufragium, utrum uno grandi fructu navis operiatur et obruatur an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta, atque contempta impleat navem, atque submergat? »

In concione 3. super Psalm. 118: « Sed quoniam, inquit, tentatio et vita hominis super terram, etiamsi a criminibus longe simus, non tamen deest, ubi desideriis peccati, vel facto, vel dicto, vel cogitatu obediamus, quando adversus majora vigilantibus quaedam incautis minuta subrepunt, quae si adversus nos colligantur, etiamsi non singula suis motibus conterunt, omnia tamen acervo nos obruunt. » Tract. 12. in Joan.: « Quomodo, inquit, minuta peccata si negligantur, occidunt? Minutae sunt guttae, quae flumina implent. Minuta sunt grana arenae, sed si multa arena imponatur, premit, atque opprimit. Hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens paulatim per sentinam intrat: sed diu intrando et non exhauriendo, mergit navim. » Denique tract. 1. in epist. Joan.: « Ista levia, inquit, quae diximus, noli contemnere: si contemnis, quando appendis, expavesce quando numeras. Levia multa faciunt unum grande. Multae guttae implent flumen. Multa grana faciunt massam. »

Respondeo: duo quaedam pro compertis habenda sunt, ex quibus pendet horum locorum explicatio. Primum est, S. Augustinum non existimasse, eum qui venialiter offendit in uno, fieri omnium reum, juxta sententiam S. Jacobi, sed solum eum, qui lethaliter offendit. Id quod perspicuum est ex epist. 29. ad Hieronymum, ubi S. Augustinus non semel repetit, ideo, qui offendit in uno, fieri omnium reum, qui pugnat contra charitatem, ex qua pendent omnia mandata. Quare ex sententia S. Augustini, qui peccat salva charitate, non ita offendit, ut fiat omnium reus. Idem autem S. Augustinus in eadem epistola scribit, peccata venialia committi a filiis Dei justis et charitatem habentibus, sed non tantam, quantam in patria celesti habebunt. Ex eo enim quod non est in hac vita charitas tam perfecta, quam erit in futura vita, omnia peccata venialia committi dicit.

Itaque vult peccata lethalia simpliciter cum charitate non posse consistere; peccata autem venialia consistere quidem cum charitate, sed non cum perfectione illa charitatis, quam habebimus in patria. Ex quo sequitur, ut qui lethaliter offendit in uno, fiat omnium reus; non autem quivenialiter. Quocirca in extrema epistola, ubi loquitur de peccatis venialibus, dicit eos qui multa peccata levia et quotidiana committunt, terreri a B. Jacobo dicente: Qui offendit in xino factus est omnium reus; non quia unum peccatum leve et quotidianum eam vim habeat, ut faciat omnium reum; sed quia magna congeries peccatorum levium videatur aequare unum aliquod grande peccatum, quod qui commiserit, fiet omnium reus. Hoc enim significant illa verba supra citata, quos vehementer illa sententia terruerat, consolatur cum admonet, quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur, ne homo qui cum in uno offenderit, fiat omnium reus, in multis offendendo, quia in multis offendimus, propter magnum aggerem reatus sui minutatim collectum <id tribunal tanti judicis perveniat ete.

Alterum est, sententias illas S. Augustini, in quibus docet multa peccata levia simul collecta occidere, et damnare hominem non secus atque unum grande peccatum; non sic esse accipiendas, quasi multitudo peccatorum venialium, dum venialia manent, aequari possit uni mortali. Id enim apertissimis rationibus convincitur esse falsum. Nam veniala peccata, ex consensu omnium Theologorum, neque tollunt, neque minuunt habitum charitatis, sed solum actum, et fervorem ejus impediunt: quare etiamsi omnia peccata venialia simul colligerentur in unum, nunquam efficerent id, quod facit unum lethale peccatum, quod videlicet continuo charitatem excludit. Deinde pcena mortalis peccati sempiterna est, pcena venialis temporaria: at nulla spatia temporalia a;ternitatem adfequare queunt: igitur nec ulla multitudo venialium peccato - rum unius mortalis peccati gravitatem unquam adaaquabit. Siquidem ea est proportio pcenee ad poenam, qua) culpa) ad culpam cum pcena sequatur culpam.

Ad haec si multa venialia uni mortali a)- qualia essent, incredibilis ambiguitas in animis fidelium existeret, cum neque Scriptura), neque Concilia, neque ulli auctores unquam definierint, quot venialia requirantur ad unum mortale efficiendum. Denique oporteret venialia peccata, cum multa sunt, neces-

sarioi n confessione sacramentali sacerdotibus aperire; quod ct Concilio Tridentino sessione 44. cap. 5. et communi Christianorum sensui, et consuetudini repugnat.

Sententia igitur sancti Augustini (ut recte docet B. Thomas in 4. 2. qua)st. 88. art. 3.) ea fuit, multa venialia, si contemnantur, et negligantur, paulatim disponere hominem ad mortale crimen: quemadmodum vulnus curabile, si negligatur, paulatim gignit apostema lethiferum, et eo modo dicitur fieri incurabile. Id quod apertius scribit S. Gregorius lib. x. Moral. cap. 44. illis verbis: « Si curare parva negligimus, insensibiliter seducti audenter etiam majora perpetra - mus. » Et ante utrumque, idem scripsit Ecclesiasticus cap. xix. cum ait: Qui spernit modica, paulatim decidet. Posset etiam dici, multa veniala, secundum Augustini sententiam a)quali uni mortali, quoad poenam temporalem in purgatorio luendam.

Ilis duobus prmmissis, respondeo ad primum testimonium ex lib. ii. de peccatorum meritis et remissione duabus de causis S. Augustinum scripsisse: « Quis cum aliqua spe adipiscenda) salutis etc. » Primo quia quodlibet crimen quamvis solum, et minimum sit, sufficit ad a)ternam hominis perditionem, ct nemo certo novit, an non habeat, vel habuerit aliquod ejusmodi crimen unde iram Dei sibi conciliaverit, et ad gratiam ejus per veram poenitentiam non redierit. Et ideo nemo cum spe adipiscenda) salutis de hac vita migraret, nisi sciret, se bonum Dominum habere, et speraret, per ejus misericordiam peccata sua, pra)sertim lethalia, jam esse dimissa. Secundo, quia in venialibus offendimus omnes, multa autem Yenialia disponunt (ut diximus) ad mortale; quivero offendit in uno mortaliter, efficitur omnium reus: ideo nisi Deus providisset nobis quotidiana remedia ad quotidiana purganda peccata, nemo fere esset, qui cum spe aliqua adipiscendse salutis, de hac vita migraret.

Ad alterum locum ex epistola 29. et ad tertium ex lib. ix. confess., respondeo, loqui S. Augustinum de poena purgatorii, qua) acerbissima est, et quam vix ulli justi homines, nisi ex magna Dei misericordia evadunt, ita ut recta ex corpore ad coelum evolent. Hoc autem ita esse perspicuum est ex eodem lib. ix. confess. cap. ult. Nam oraturus Augustinus pro anima matris sua) defuncta}, quam vehementer laudaverat, ne quis forte miraretur, cur pro ea oraret, quam tantopere commendaverat, reddit rationem dicens: « Va} etiam laudabili vitse hominum, si remota misericordia discutias eam. » Ubi si illud « va} », respiceret damnationem teternam, non fuisset ratio, cur pro defuncta matre orandum esset: neque enim pro damnatis orare licet.

Itaque significare voluit, homines etiam vita} laudabilis, non carere peccatis venialibus, ob qua}, si severe judicentur, gravissimas poenas in prrgatorio luere debeant. Poenas autem purgatorii majores esse omnibus poenis, et suppliciis hgjus vita}, et propterea recte dici: Vee illis, qui ad eas luendas descendunt, testatur idem Augustinus tract. in Psalm. xxxvii. ubi sic ait: « Salvus erit quasi per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. » Ad alia loca jam responsum est.

Chapter 13 of 93