Caput XIV. Diluuntur objectiones ex naturali ratione petita
Supersunt adhuc pauca} quaedam objectiones, quae ex ipsa naturali ratione ducuntur.
Prima objectio: Quaelibet culpa juste potest a Deo puniri poena mortis et temporalis, et aeternse; igitur quaelibet culpa natura sua mortalis est, et sola Dei misericordia venialis. Antecedens probatur. Nam malum culpae etiam levissimae majus e§t quolibet malo poenae etiam gravissimae; igitur juste potest quaelibet culpa puniri quavis poena etiam mortis aeternae. Antecedens hujus argumenti posterioris probatur, quia potius subeunda est quaevis poena quamvis gravissima, quam peccatum aliquod etiam levissimum perpetrandum; nam alioqui peccatum aliquando licitum esset, quod nullo modo fieri potest, cum repugnantia sint, aliquid esse peccatum, et esse licitum.
Respondeo: potest quidem Deus de rebus suis facere quicquid libuerit, et non solum hominem qui venialiter peccavit interficere, sed etiam in nihilum redigere: tamen si id faceret, Dominum se probaret, non judicem: « Nam, » utS. Augustinus ait lib. iii. adversus Julianum, cap. 18, « bonus est Deus,
justus est Deus, potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est: non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia justus est. » Ita possumus, et nos discere, bonus est Deus, justus est Deus. Potest aliquos supra condignum remunerari, quia bonus est: non potest quemquam supra condignum punire, quia justus est. Quare negamus quod in antecedenti illo assumitur, posse Deum juste punire peccatum quodlibet etiam veniale, pcena omnium gravissima, qua} est mors ceterna.
Ad probationem respondemus, culpam quidem etiam levissimam esse majus malum, quam sit poena quaecumque etiam gravissima. Nam culpa est malum simpliciter, et nullo modo eligibilis: poena autem est malum illi, qui punitur, non tamen simpliciter, quin etiam bona et justa dici debet, et est eligibilis ad vitandum malum culpae. Sed non ideo debetur maxima poena levissima} culpae quia pcena ex genere suo minus est malum, quam culpa. Non enim debetur culpae ex ratione justitiae maximum aliquod malum simpliciter, sed malum poenae; quod cum malo culpae proportionem habet, ita ut gravi culpae gravis pcena, graviori gravior, gravissimae gravissima, et contra levi levis, leviori levior, levissimae levissima poena respondeat. Itaque tametsi mors potius oppetenda sit, si optio detur, quam otiosum verbum proferendum, non tamen otiosum verbum prolatum sempiterna morte vindicandum erit, quo supplicio parricidia, atque adulteria, aliaque ejusdem generis crimina vindicantur.
Altera objectio. Peccatum veniale infinitam habet malitiam, estque infinito odio dignum; igitur infinitam poenam ex natura sua meretur. Probatur antecedens, nam non debet peccatum veniale committi ad quoclvis bonum, etiam infinitum adipiscendum, ergo non minus est odibile peccatum veniale, quam sit amabile bonum infinitum; bonum autem infinitum infinito amore dignum est; ergo peccatum veniale infinito odio dignum est; habet igitur peccatum veniale infinitam malitiam, sicut bonum infinitum infinitam bonitatem.
Respondeo: peccatum veniale non habet malitiam infinitam, cum non avertat hominem a Deo summo, atque infinito bono. Ea enim causa est, cur peccatum mortale dicatur infinitam malitiam habere, quia mutat ultimum finem, ac facit, ut homo relicto
Deo, qui vere est infinitus, in rem creatam ut in suum finem ultimum convertatur. Quod autem non oporteat peccatum veniale committere ab bonum infinitum adipiscendum, non ea est ratio, quia sit ipsum etiam malum infinitum, sed quia est simpliciter malum; ut non possit ullo modo fieri bonum, ac per hoc non sit eligibile neque medium ad ullum bonum consequendum.
Tertia objectio: Peccatum veniale potest nunquam remitti: atqui peccatum, quod nunquam remittitur, semper puniri potest: igitur peccatum veniale semper puniri potest. Proinde quod temporaliter, et non in aeternum puniatur, non est ex natura ejus, sed ex misericordia Dei. Propositio hujus argumenti probatur. Nam peccatum veniale remitti non potest sine gratia Dei: quod autem ex gratia Deus facit, potest sine dubio non facere; igitur potest veniale peccatum nunquam remittere. Et confirmari potest argumentum ex sententia S. Thomse, qui in 1. 2. quaest. 87. art. S. scribit, peccata venialia in hominibus ad inferos condemnatis sempiterno supplicio puniri.
Respondeo: peccatum veniale potest nunquam remitti, sed non oritur id ex natura ipsius peccati, sed aliunde. Possunt autem duo quaedam in peccato considerari. Primo deformitas, sive macula, quae ex peccato relinquitur in anima. Secundo reatus poenae ob injuriam Deo factam. Et quidem deformitas, quam parit peccatum mortale, oritur ex amissione gratiae Dei, quae est quasi lux quaidam, et vita ipsius animae; et quia nemo potest se ipsum a morte revocare, ideo peccatum mortale, quod tollit principium vitae, id est, gratiam, ex natura sua est quodammodo, irremissibile. Nihil enim relinquit in homine, unde per se resurgere possit, sed si forte resurgit, id fit ex peculiari, et magna Dei misericordia. At peccatum veniale non excludit gratiam ■ Dei, non tollit principium vitae, sed tantum impedit aliquo modo fervorem charitatis, et ideo proprie non efficit maculam seu deformitatem in anima: quod si deformitas dicenda sit privatio illa fervoris, ea facile tolli potest per actum dilectionis, qui quidem est in potestate hominis justi, et habitu charitatis praediti. Quare peccatum veniale, quod attinet ad maculam seu deformitatem, non est ex natura sua irremissibile, sed remissibile, cum relinquat in homine charitatem, ex cujus actu facile remitti potesf.
Quod si in homine peccatore sit veniale peccatum, in eo irremissibile erit, donec non remittitur peccatum mortale. Sed hoc erit per accidens, nimirum ratione subjecti, quia videlicet homo ille gratia Dei et vita spirituali privatus, non potest actum ullum charitatis efficere, quo peccata venialia deleat. Quod autem attinet ad reatum, peccatum mortale per se inducit reatum poen® sempiternae, sicut per se est irremissibile. Neque enim debet deformitas sempiterna sine poena sempiterna manere, ut pulchritudo, qum de operibus Dei per culpam perpetuo tollitur, per decorem justitiae perpetuo reparetur. Contra autem veniale peccatum quemadmodum non est per se et ex natura sua irremissibile, ita non inducit per se et ex natura sua reatum poenae sempiternae, sed temporalis: quamvis per accidens fieri possit, ut per omnem aeternitatem puniatur sicut per accidens fieri diximus, ut aliquando per omnem aeternitatem minime deleatur.
Ex his ad formam argumenti propositi respondemus; ac primum concedimus peccatum veniale posse nunquam remitti, et semper puniri, sed per accidens, ut diximus, non per se. Ex quo etiam solvitur confirmatio ex auctoritate S. Thomae.
Ad illud autem, quod objiciebatur in probatione propositionis, (peccatum veniale remitti non potest sine gratia, quod autem ex gratia Deus fecit, potest non facere: igitur potest veniale peccatum nunquam remittere), respondemus, vel gratiam in argumento sumi pro habitu gratiae in anima inhaerente; vel pro liberali condonatione poenae. Et quidem si accipiatur pro habitu gratiae, non negamus absque gratia peccatum remitti non posse; sed eam gratiam jam habet homo justus, qui peccatum veniale purgare debet, proinde non eget nova infusione gratiae, sed satis illi erit, si ex ipsa gratia, quam habet, actum aliquem dilectionis eliciat. Si vero gratia accipiatur pro liberali condonatione poenae, fatemur posse Deum absolute non condonare, poenam, quod enim ex gratia facit, potest non facere; sed tamen cum promiserit disertis verbis in Evangelio donum remissionis, si et ipsi remiserimus debitoribus nostris: Si enim remiseritis hominibus (inquit Matth. vi, 14) peccata eorum, dimittet et vobis pater vester coelestis delicta vestra. Profecto si non absolute, certe ratione promissionis et pacti non poterit non remittere, si et nos remiserimus, eique dixerimus, ut ipse nos docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris Itaque S. Augustinus in libro de corrept. et gratia cap. 43. dicit, in judicio misericordiam bonis meritis justorum esse reddendam. Merentur enim qui bene operantur, ut Deus misericorditer indulgeat, si quid manente charitate deliquerint.
Adde postremo, quod si vellet Deus non
condonare, sed omnino exigere pcenam peccati venialis ab eo, qui culpam ipsam venialem per actum dilectionis purgasset, temporalem tantum, non autem sempiternam exigere posset.fQuocirca etiamsi nullum esset pactum Dei nobiscum de remissione poenae, adhuc tamen perspicuum esset, peccatum veniale ex natura sua non inducere reatum pcenae sempiternae. Atque hic sit hujus disputationis terminus.
Chapter 14 of 93