Caput VII. Refellitur error Joan. Wicleffi, et Joan
Calvini.
Demonstravimus hactenus, esse discrimen aliquod inter peccata, et quaedam eorum lethalia, quaedam venialia recte nominari. Nunc ii refellendi sunt, qui distinctionem istam admittunt, sed perversa interpretatione depravant. Ac imprimis occurrunt Joan. Wicleffus et Joan. Calvinus, qui (ut supra ostendimus) peccata venialia dici volunt omnia peccata praedestinatorum, mortalia vero peccata omnia reproborum. Quam sententiam non solum Catholici Doctores, sed etiam Lutherani ex Scripturarum exemplis firmissima ratione confutant. Nam profecto Adam praedestinatus erat, et nunc in coelo cum beatis spiritibus regnat. Nam inter haci'eticos numerant Tatianum, qui negabat Adamum salvum esset, Irenaeus lib. i. cap. 31, Tertullian. lib. de praescript. haeret., Epiphanius haeres. 4G. et Augustinus in lib. de haeresibus, cap. 25. et tamen eumdem Adamum lethaliter peccasse, et vere a gratia Dei excidisse nemo unquam negavit, cum Apostolus dicat: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, Roman v., et cum Deus tam aperte comminatus esset: Quacumque die comederis ex eo, morte morieris, Genes, ii., quod de morte non solum corporis, sed etiam animae intelligendum esse docent sancti Patres, Ambrosius lib. de paradiso, c. 9, August. lib. xm. civ. cap. 12. et Gregor. lib. v. epist. 14.
Adde etiam quod non solum lapsus est Adam in peccatum lethalis inobedientiae, sed etiam fidem amisit,- quam amitti non posse Calvinus existimat. Audi Tertullianum in secundo libro adversus Marcionem: « Quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresim pronuntiare? n' Et infra: « Rudis admodum haereticus (Adam) fuit. » Audi sanctum Ambrosium in epist. 33. ad sororem Marcellinam: a Agnoscis Adam, esse te nu¬
dum, quia bona indumenta fidei prredidisti. » Et lib. vil. in Lucam, can. 47. dicit, Adamum exutum fuisse fidei vestimento, tum primum peccavit. Audi sanctum Augustinum lib. xiv. de civit. Dei, canon. 17: « Hoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes, et obedientes non committerent, quod eos cogeret experiri, infidelitas et inobedidentia quid nocerent, » Et lib. i. in Julianum, cap. 2. idem probat testimonio sancti Olympi Episcopi Hispani. Audi S. Pr&spcrum in responsione ad tertium dubium Genuensium: « Credendo Adam diabolo, non credidit Deo. » Et infra:
« Quomodo fides in Adam perdita, in quoquam filiorum ejus inveniretur, nisi ea idem spiritus, qui omnia in omnibus operatur, infunderet? » Et infra: « Omnes igitur quod Adam perdidit, perdiderunt. Perdidit autem primitus fidem, quam omnes, quia primam potuimus amittere, primam habemus accipere. » Cum igitur Adam electus, ac praodestinatus fidem semel habitam peccando perdiderit, et reus mortis aeternae constitutus fuerit, falsum omnino esse convincitur, quod Wicleffus, et Calvinus, et ante eos Jovinianus asseruit, peccata praedesti natorum non posse esse lethalia, praesertim si fidem aliquando habuerint.
Alterum exemplum est sancti propheta; David, quem praedestinatum fuisse, atque adeo salvum et sanctum esse nemo negare potest, cum Dominus dicat in Evangelio, Luca; xm: Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei. Certe enim si omnes Propheta; erunt in regno Dei, sine dubio non aberit David, qui per excellentiam Propheta; cognomen invenit. Eumdem fuisse fidelem, et justum, antequam in peccatum adulterii, et homicidii laboretur, aeque certum est. Nam Apostolus Paulus Actor xm. sic ait de eo: Suscitavit illis ( DeusJ David Regem, cui testimonium perhibens dixit: Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum. Et Psalmi ejus aperte indicant fuisse Davidem plenum fide, et Spiritu sancto.
Porro eumdem lapsum esse in peccata mortalia, eaque gravissima, ac per hoc Spiritum sanctum excussisse, et gratia excidisse facile probari potest. Nam in primis hoc apertissime docet ipse David in Psalm. l. ubi proprie (ut ex titulo constat) deflet adulterium suum, et homicidium occasione Bethsabca; commissum, ubi inter cfletera dicit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, et: Cor mundum crea in me Deus, et Spiritum rectum innova in visceribus meis. Nec sane peteret cor mundum in se creari, et renovari spiritum rectum, nisi crederet per peccatum munditiem cordis, et rectitudinem spiritus se amisisse. Quod vero subjungitur: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Non significat, in eo peccante remansisse habitatorem Spiritum sanctum, qui in solis justis proprie inhabitat: sed significat (Augustino teste) spiritum coepisse iterum Davidi adesse, cum ei poenitentiam inspiravit, et ideo Davidem, qui donum Dei non ignorabat, precatum esse a Deo, ut spiritum illum sanctum, poenitentiae lacrymas in se excitantem, non auferret. Quod autem David reconciliationem adhuc expectaret et peteret, perspicuum est ex verbis sequentibus: Redde mihi laetitiam salutaris tui. Et rursum: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exultabunt ossa mea humiliata. Et: Cor contritum et humiliatum Deus non despicies.
His accedunt testimonia Patrum. Nam S. Ambrosius in lib. de Apologia David, cap. 16, explicans illud: Libera me de sanguinibus, etc.: « Ad Uria? mortem, inquit, potest referri, quod mandatae necis ejus conscius veniam tanti poscat admissi. » Et infra: « Quibus vinculis se enodari desiderans divinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis perpetrati labe mundetur. » Et infra: « Non est mirum, quod t:m graviter doleat fundendi sanguinis innoxii sibi obrepsisse peccatum. Ideo liberari se a sanguinibus, hoc est a peccatis mortalibus postulavit. » Ilis verbis Ambrosius Davidis adulterium et homicidium, peccata mortalia fuisse docet, cum et crimina, et vincula, et tanta admissa, et expresse peccata mortalia nominet.
S. Augustinus tract. in Psalm. lvi. ita Davidem loquentem inducit: « Miserere mei secundum magnam misericordiam tuam. Subveni gravi vulneri secundum magnam medicinam tuam. Grave est quod habeo, sed ad omnipotentem confugio. De meo tam lethali vulnere desperarem, nisi tantum medicum rcperirem. » Et hic vides peccatum Davidis grave, et lethale nominari, et ejus¬
modi, ut fere ad desperationem posset adducere.
S. Hieronymus in epist. ad Oceanum de obitu Fabiola; describit poenitentiam publicam Davidis, qualis in Ecclesia pro magnis sceleribus fieri solet. Ex quo satis indicat, grave admodum fuisse peccatum Davidis.
S. Gregorius lib. xxn. Moralium, cap. 13. scribit, peccatorem similem esse Lazaro mortuo, qui Domini voce revocatur ad vitam: atque exemplum Davidis adducens ait: « Unde David Propheta ab illa tanti mole facinoris reviviscens ad vocem Domini, quasi foras exiit, dum per Natham correptus quod fecerat accusavit. » Ex his igitur manifestum est, Davidem praedestinatum, fidelem, et justum in peccatum mortale incidisse, et rursus per poenitentiam ad gratiam Domini rediisse: ac proinde falsam atque etiam apertissime falsam Wicleffi, et Calvini esse sententiam.
Tertium exemplum est Apostoli Petri, quem prajdestinatum fuisse, et nunc salvum, sanctum, et beatum esse nemo negat, cum B. Joannes in extremo Evangelio suo tam luculentum testimonium reddiderit beatae morti ipsius. Nam cum Dominus Petro dixisset: Cum senueris alius cinget te, et ducet quo tu non vis, subjunxit Evangelista: Hoc autem dixit, significans qua morte clarifxcaturus esset Deum Eumdem Petrum fidelem et justum fuisse antequam Dominum ter abnegaret, testis est Christus ipse, qui et Matth. xvi. eum beatum appellavit, et Joan. xin. eidem dixit: Qui totus est, non indiget, nisi ut pedes lavet. Et vos mundi estis, sed non omnes, etc..
Eumdem autem mortale peccatum, et quidem gravissimum admisisse, cum ad vocem ancillae Dominum negavit, nec solum negavit, sed etiam jurejurando, et anathematizando negationem confirmavit, testantur lacrymae, et poenitentia ejus. Nam (ut scribit Matthaius cap. 26.) post tantum admissuni facinus amare flevit. Testantur etiam sancti Patres idipsum passira, sed ut non laboremus in re perspicua, unus hoc loco sufficiet Augustinus, qui tract. 66. in Joan. non solum hoc docet, sed etiam contendit ita esse, nec posse, salva fide aliter dici. Inter alia sic Petrum alloquitur: « Timendo mortem carnis tum, mortem dabis animal tuse. Quanta enim vita est confiteri Christum, tanta mors est negare Christum. » Et infra: « In anima Petri contigit, quocl offerebat in corpore, non tamen pro Domino, quod temere praesumebat, praecessit, sed aliter quam putabat; namque ante mortem, et resurrectionem Domini, et mortuus est negando, et revixit plorando. Sed mortuus est, qui superbe praesumpsit; revixit autem, quia benigne ille respexit. » Ecce quoties Augustinus repetit, Petrum in anima mortuum esse, ac proinde peccatum mortale commisisse, cum Christum negavit. Et audet tamen Calvinus dicere, fideles praedestinatos lethaliter peccare non posse.
His omnibus accedat manifesta ratio ex adversariorum ducta principiis. Actiones illas Adami, Davidis, Petri, ex genere suo peccata fuisse, nemo negare potest, nisi praevaricatio coelestis mandati specialis, adulterium, homicidium, Christi abnegatio cum execratione, et perjurio alicui non videantur esse peccata; ea vero peccata a scientibus, et volentibus commissa, atque adeo voluntaria fuisse, extra controversiam est. Quaero igitur, an ea peccata simul cum fide justificante in hominibus illis Adamo, Davide, Petro, consistere potuerint, an non potuerint. Nam si non potuerunt, excusserunt fidem justificantem, ac per hoc lethalia fuerunt, quod nos contendimus. Neque ipsi hoc negare possunt, cum ex communi adversariorum doctrina illa sint mortalia peccata, quae cum fide consistere nequeunt.
Si vero dicat Calvinus peccata illa Adami, Davidis, Petri, cum fide consistere potuisse: sequitur, posse homines semel justificatos libere praevaricari Dei mandata, adulteria et homicidia perpetrare, Christum abnegare, addita etiam execratione, atque perjurio. Nam si haec in hominibus semel justificatis cum ipsa fide justificante manent, hoc ipso a Deo non imputantur, nec tam sunt venialia, et remittenda, quam reipsa condonata, atque dimissa, neque reum faciunt ullius poenae ac supplicii. Iloc vero dogma nemo non videt quam sit absurdum, et perniciosum. Huc igitur disputationis summa perducitur, ut vel concedere cogatur Calvinus posse homines fideles, et praedestinatos peccare lethaliter, ac per hoc non esse peccata omnia praedestinatorum, post fidem semel adeptam, venialia: vel praedestinatis fidelibus, id est, vere fidelibus licentiam tribuat adulteria, homicidia, perjuria, et alia id genus scelera impune, ac libere perpetrandi.
Videtur autem Calvinus hoc posterius membrum eligere. Nam tametsi in Antidot. Concil. Tridentini sess. 6. can. 27. scripserit, ubi fides regnat, nullum esse peccatum: tamen can. 28. addit, semen fidei, id est, fidem veram et vivam, sed sopitam manere cum gravissimis lapsibus: « Semen, inquit, aliquod fidei manere in homine licet silffocatum, etiam inter gravissimos lapsus non nego, id quantulumcumque est, particulam esse fateor verae fidei; addo etiam vivae, quando aliter non posset ex ea oriri fructus. Verum quoniam non apparet ad tempus, nec se usitatis signis exerit, perinde habetur atque emortua, quoad sensum nostrum. » Itaque cum velit manere fidem veram et vivam in homine cum gravissimis lapsibus, licet ea non se prodat exterius: et certo sibi persuaserint adversarii, fidem justificare, et facere ut nulla peccata imputentur, sequitur ut crediderit Calvinus gravissimos lapsus fidelibus non imputari.
Chapter 7 of 93