Caput XII. Diluuntur objectiones ex Scripturis
Restat nunc, ut objectiones, quae contra ea quae diximus, fieri solent, breviter diluamus.
Prima objectio sumitur ex Scripturis, quae generatim de omni peccato ita pronuntiant: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis hujus, Deuteron. xxvn; Anima, quae peccaverit, ipsa morietur, Ezechiel. xvm; Stipendium peccati mors, Roman. vi; Qui offenderit in uno factus est omnium reus, Jacobi ii; Qui solverit unumdemandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum, Matth. v (G). Haecdicun. tur de peccatis universe; igitur omnia peccata reum faciunt maledictionis divinae, et mortis aeternae, et a regno coelorum excludunt. Quare sunt omnia ex se mortalia, ct si quae venialia sunt, id non habent ex natura sua, sed ex misericordia Dei,
Ac ne forte quis dicat, peccata venialia non esse simpliciter et absolute peccata, Scripturas autem allegatas de veris perfectisque peccatis esse accipiendas, probari potest ex apostolo Joan. peccata venialia simpliciter et absolute peccata, et iniquitates in divinis litteris nominari.
De venialibus enim loquitur in epist. i. cap. 1. cum ait: «Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. » Apostolus quoque Jacobus cap. iii. sum epistolae peccata venialia offensiones appellat, cum ait: in multis offendimus omnes, et ipse idem cap. ir. de offensionibus generat m ait: Qui offenderit in uno, factus est omnium reus.
Denique si minima mandata violari non possunt sine amissione regni coelestis (minimum enim vocari in regno coelorum) nulla peccata tam parva erunt, quae non possint hominem damnare, si a Deo absque misericordia judicemur.
Respondeo: Quamvis peccata venialia, si cum mortalibus conferantur, non sint perfecte peccata, ut in extremo capite superiore docuimus, absolute tamen peccata nominari possunt, ut in sacris litteris nominantur. Nam, juxta communionem philosophorum doctrinam, ens non univoce dicitur de Deo et rebus creatis; neque de substantia et accidente, et sunt res omnes creatse, res imperfectae, cum creatores collatce; et accidentia, entia sunt imperfecta, si cum substantia conferantur: nomen tamen entis non solum Deo, sed etiam rebus creatis, et ipsis quoque accidentibus, absolute communicatur. Itaque non negamus peccata venialia, absolute peccata, et iniquitates, atque offensiones dici posse, et re ipsa his nominibus in divinis litteris appellari, sed dicimus vocabula ista non univoce peccatis mortalibus et venialibus convenire, et idcirco non esse ex solis his vocibus de rebus ipsis pronuntiandum, sed oportere ex adjunctis, antecedentibus, et sequentibus judicare, ubi Scripturee divinae de peccatis mortalibus, et ubi de venialibus loquantur.
Porro in locis in argumento allatis, non de peccatis in universum, sed de solis mortalibus agi facile probare possumus. Primum,
quia si Scripturas illae peccata venialia comprehenderent, sequeretur homines justos ob sola peccata venialia non solum excidere posse a vita gratiae sed etiam re ipsa excidere; non enim Scripturas illas dicunt, animam quae peccaverit, posse mori, si Deus imputare velit peccatum, sed plane mori: neque dicunt, eum qui non permanserit in praeceptis Domini, posse maledici, si Deus voluerit, sed jam esse maledictum: et stipendium peccati non dicunt, posse esse mortem, sed re ipsa esse: neque ait S. Jacobus, eum qui offendit in uno, posse fieri omnium reum,sedfactum esse omnium reum. Et denique in Evangelio Dominus non ait: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocari poterit in regno coelorum, sed absolute pronuntiat minimum, id est nullum, eum esse vocandum in regno coelorum. At ne ipsi quidem adversarii concedunt, ob sola peccata venialia hominem justum excidere a vita gratiae; vel maledici a Domino; vel fieri totius divinae legis violatae reum; vel excludi continuo ad haereditate regni coelestis: igitur loca illa non de venialibus delictis, sed de criminibus tantum accipienda sunt.
Deinde hoc idem ostenditur ex adjunctis, praecedentibus, vel sequentibus. Siquidem maledictio illa Deuteronomii refertur ad violatores mandatorum, quae in eo ipso loco tradita fuerant. Id enim significat illud pronomen, hujus, cum dicitur: Maledictus qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis hujus. Ea vero mandata sunt omnia longe gravissima de cavenda idololatria, incestu, homicidio, et similibus, quae consensu omnium crimina sunt, ac peccata lethalia.
Pari ratione Ezechiel ubi ait: Anima quae peccaverit, ipsa morietur, enumerat varia scelera, quae sunt omnia genere suo mortalia, et quidem ex gravioribus, et ideo abominationes, et res detestandas, atque impietates ea nominat. De ejusmodi autem peccatis rectissime dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
Jam vero B. Paulus in toto vi. cap. epist. ad Romanos, de peccato illo disserit, quod pugnat cum gratia, et simul cum justitia manere non potest; et quod qui habet, mortuus est, qui non habet, vivus: qualia sunt non omnia peccata, sed solum lethalia, venialibus enim gratiam, justitiam, et vitam non excludi, et Catholici et Lutherani admittunt. De his igitur peccatis in extremo capite concludit: Stipendium peccati mors, gi'alia autem Dei vita xterna.
S. Jacobus in epistola sua cap. ii. cum ait: Qui offenderit in uno, factus est omnium reus, explicat satis aperte de criminibus se loqui, quaj proprie et perfecte sunt contra legem. Sic enim subjungit continuo: Qui enim dixit: Non mxchaberis, dixit, et Non occides. Quod si non mxchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. Cur autem dixerit, reum esse omnium mandatorum, qui unum transgressus fuerit, etiamsi ceetera observasse videatur, causam reddit S. Augustinus in epist. 29 ad S. Hieronymum, quem sequitur Beda in commentario hujus loci, etQEcumenius, quia videlicet omnia mandata ad unum revocantur, quod est mandatum dilectionis, ut Apostolus docet Rom. xiii; hinc enim sequitur, ut qui unum aliquod preeceptum violat, consequenter charitatem violet; qui autem charitatem violat, totam legem quodammodo violat: efficitur enim ita simpliciter transgressor legis, et reus mortis aeternae, ac si nullum unquam praeceptum servasset.
Et quemadmodum, ut pulchre docet auctor operis imperfecti in Matthaeum homil 35. in ii. tom. S. Joannis Chrysostomi, ei qui unam solum corporis partem non armatam reliquit, et inde vulnus accepit et periit, nihil prodest, quod reliqua membra magno labore munierit, ita nihil prodest ad mortem aeternam evadendam omnia praecepta servare, si quis offendat, ac labatur in uno, cum omnia sint in charitate connexa, et qui charitatem violat, amicus Dei esse non possit.
Ex his autem perspicuum est B. Jacobum per offensionem in uno hoc loco non intelligere quamlibet offensionem, sed eam tantum, quae charitatem excludat, qualis certe non est offensio, quam venialem dicimus, quippe quae in hominibus justis, et charitate flagrantibus reperitur. Neque enim sine charitate erat discipulus ille, quem diligebat Jesus, cum de se et caeteris diceret: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus etc.. Quare S. Jacobus longe aliter accipit offensionem, cum dicit cap. ii: Qui offendit in uno, factus est omni¬
um i'eus. Et cum postea cap. m. dicit: In multis offendimus. Ibi enim de offensione criminali, hic de veniali locutus est; et ideo ibi de eo qui offendit in uno, subjunxit, factus est omnium j'eus; hic autem addidit: Qui autem non offendit in verbo, hic perfectus est vir; ubi de ea offensione loqui se declaravit, quae perfectioni, non de ea, quae necessariae integritati opponitur.
Restat ultimus locus ex Evangelio Matth. cap. v. quem locum praeter caeteros urget Calvinus, in Antidoto Concilii Tridentini sess. 6. cap. 12. Ubi primum observandum est, non dixisse Dominum: Qui fecerit peccatum minimum, minimus vocabitur in regno coelorum: neque etiam dixisse: Qui solverit unum ex his mandatis minimis, minimus vocabitur etc. Sed: Qui solverit unum de his mandatis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Ubi Dominus excludit a regno noc eos, qui quomodocumque solvunt mandata legis divinae, sed qui solvunt prava interpretatione illa destruente^, quod Scribae, et Pharisaei faciebant, qui sic praedicabant dilectionem amicorum, ut inimicos odio haberi praeciperent; et sic adulterium damnabant, ut concupiscentiam solo corde conceptam prohibitam esse negarent. Hinc enim Dominus clamabat: Non veni legem (moralem videlicet) solvere, id est, abrogare, ac tollere, sed adimplere, id est, perfecte explicrae, et vires ad eam servandum fidelibus suppeditare. Itaque hoc modo unum ex minimis mandatis solvere, non est peccatum minimum ac veniale, sed ingens ac lethale crimen, cum sit depravare ac corrumpere verbum Dei.
Et hoc modo intelligit hunc locum S. Hieronymus in commentar, ubi dicit, a Domino sugillari scribas, et pharisseos, qui mandata divina perperam exponendo, corrumpebant. S. etiam Augustinus in lib. i. de serm. Domini in monte cap. 16. scribit, illud: « Qui solverit et docuerit sic homines, » ita esse accipiendum, ut sensus sit: « Qui solverit, et docuerit sic, id est, secundum id quod solvit, non secundum id, quod invenit, et legit. »
Deinde si quis contendat, excludi hoc loco a regno coelorum non solum qui perverse docet, sed etiam qui non observat mandata minima, etiamsi forte recte doceat, possumus aliam adhibere solutionem. Nam per mandata minima recte possunt intelligi mandata legis veteris: Non occides, non mcechaberis etc. de quibus paulo ante dixerat: Non veni legem solvere,. sed implere. Et hoc modo hunc locum intelligit S. Augustinus inlib. I. de serm. Domini in monte cap. 18. et S. Anselmus in comment. dicuntur enim illa minima, non quia peccatum minimum aut leve committant, qui ea praevaricantur; sed quia minus perficiant hominem, quam ea, quae Christus explicando et perficiendo tradidit. Minus enim perfectus est qui tantum non moechatur, quam qui etiam non videt ad concupiscendum: et minus perfectus est qui tantum occidit, quam qui etiam nullum verbum cotumeliosum dicit.
Denique si quis omnino velit per mandata minima intelligi mandata, quae Christus adjecit supra justitiam Scribarum et Pbarisaeorum, ut exponunt Chrysostomus et Theophylactus: tum solutionem tertiam afferemus. Dicemus enim mandata minima vocari, Non concupiscere mulfferem alienam; Non dimittere propriam, nisi ob fornicationem; Non aliam ducere priore vivente; Non dicere proximo fatue; Non odisse inimicos, et similia, quae vera et propria mandata sunt, quaeque sine crimine violari non possunt. Nam, ut docent Chrysostomus et Theophylactus, non vocavit ea Christus minima mandata, quia re vera sint levia, et exigua, sed ut modeste de rebus suis loqueretur, et nos doceret etiam in hac doctrina humilitatem, vel etiam quia minus peccatum est haec violare, quam superiora. Minus enim malum est concupiscere, quam re ipsa moechari; et dicere fatue quam occidere. Quocirca sicut non occidere, et non moechari sunt minima, quoad perfectionem, ut dicebat S, Augustinus et S. Anselmus, et c contrario sunt maxima, quoad reatum, quem inducunt, si violentur, sic etiam non concupiscere," et non conviciari sunt minima quoad i'eatuin, et e contrario sunt maxima quoad perfectionem.
Sed objicies, inter Christi mandata non solum inveniri Non conviciari, sed etiam Non irasci, et Non dicere raca, quse qui non observent, peccant venialiter, et tamen juxta Domini sententiam, qui mandata illa minima solverit, minimus vocabitur in regno coelorum.
Respondeo, illa non esse proprie et per se mandata, sed gradus ejusdem mandati. Dominus enim explicare volens perfecte mandatum illud legis: Non occides, quod a scribis et pharisacis perperam exponebatur: docuit non solum re ipsa, sed etiam verbis, et cogitatione proximum 1 cedere, peccatum esse; et simul explicuit discrimen horum graduum cum ait: Qui irascitur, reus erit judicio; Qui dixerit raca, reus erit concili o; Qui dixerit fatue, reus erit gehenna.? ignis. Itaque docuit, mandatum de non occidendo, perfectissime observari ab eo, qui ne irascitur quidem proximo sine causa; si vero quis leviter irascitur, ita ut non prorumpat in vocem indignationis, aut certe non in apertum convicium, eum jam recedere a perfecta observatione legis, sed tamen censeri secundum quid non autem simpliciter praevaricatorem, et ideo non esse reum gehennae ignis, sed poenae longe mitioris. Si quis autem manifestum convicium in proximum jaciat, quod certe ex amico pectore progredi nequit, tum demum non a perfecta observatione, sed simpliciter ab observatione legis eum cecidisse, atque adeo reum gehennae ignis factum esse, etsi reus est simpliciter violatae legis, qui verbo laedit, multo magis reum esse, qui verberibus, aut morte fratrem suum afficit. Atque haec de prima objectione.
Aliae objectiones sumuntur ex aliis Scripturae sacrae testimoniis, quae non ita directe, sed quasi ex obliquo pugnare videntur contra ea, quae nos supra docuimus.
Est igitur secunda objectio, quam Joannes Calvinus producit in medium, illud Matth. xxn: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, etc.. Ex quo loco ejusmodi argumentum conficit in Antidoto Concilii Trident. sess. 6. cap 42: « Quaero, inquit, an ullum sit omnino quamlibet leve peccatum, quod non legis observantiae repugnet? Quae enim vitiosa cogitatio obrepet in hominis animum, si totius Dei amore occupetur? non autem satisfit legi, nisi cum diligitur Deus ex toto corde. »
Respondeo: Dilectio Dei ex toto corde duobus modis intelligi potest: uno modo ut idem sit ex toto corde, quod super omnia alia integre, ac perfecte, ut nihil Dei amori anteponatur, vel adaequetur; altero modo, ut seinpcr actu Deus cogitetur, et diligatur, ct sic animum Dei amor occupatum teneat, ut nihil obrepere possit, quod sit (non inquam) contra, sed praeter Dei, vel proximi charitatem. Priore modo fatemur imperari nobis, ut Deum ex toto corde diligamus, sed cum hac dilectione negamus pugnare peccata venialia. Ac per hoc falsum esse contendimus repugnare observantiae legis quamlibet leve peccatum. Posteriore modo fatemur, nullam vitiosam cogitationem obrepere posse ei, qui totus in Dei amore oceupetur, sed eam dilectionem, quse^propria est beatorum, nobis in hac vita non proprie imperari, sed tantum indicari asserimus, ut nimirum sciamus, quo spem ac desideria dirigere debeamus.
Haec autem ita se habere in libro de Monachis, cap. 2. et 13. jam antea demonstravimus. Sed hoc loco nobis illud unum argumentum sufficiet, quod Scriptura testetur Davidem in toto corde suo secutum esse Deum, Regum xiv, et similiter Josiam, IV. Reg. xxm, et de Zacharia et Elisabeth scribat Lucas, cap. i, ambulasse eos in omnibus mandatis, et justificationibus Domini, neque enim dicerentur ambulasse in omnibus mandatis, qui primum et maximum, quod est de diligendo Deo ex toto corde neglexissent. Quod autem de Davide, Josia, Zacharia, Elisabeth Scripturse testantur, ambigi non potest, quin etiam dici possit de Abrahamo, de Mose, de Elia, de Joanne Baptista, de Apostolis Petro, Paulo, Joanne, Jacobo, et eseteris, et tamen Joannem dixisse scimus: St dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, I. Joan. i, et Jacobum similiter: In multis offendimus omnes, Jacob. iii. Quare non repugnant observantiae legis imperantis dilectionem ex toto corde, levia illa peccata, quae in illis fuerunt, qui Deum ex toto corde dilexerunt.
Tertia objectio sumitur ex illo Joan. xm: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Nam S. Augustinus in commentario hujus loci interpretatur per lotionem pedum, purgationem a peccatis venialibus cujus expositionem sequitur etiam S. Bernar. in sermone de coena Domini. Quod si peccata venialia excludunt a parte Domini, id est, a regno coelesti, profecto natura sua non venialia, sed mortalia dicenda sunt. Adde quod S. Basilius lib. i. de Baptismo, cap. 2, dicit. Jacobum ideo dixisse: Qui offendit in uno
factus est omnium reus, quia audierat a Domino: Si non lavero te non habebis partem mecum. Ex quo intelligimus, ad venialia peccata etiam pertinere illud: Qui offendit in uno, factus est omnium reus.
Respondeo: illud ( sinon lavero te, non habebis partem mecum ) duobus modis exponi potest. Uno modo ad litteram de materiali pedum lotione, ut videlicet notetur inobedientia apostoli Petri, qui Domino parere nolebat in eo, ut sineret sibi pedes lavari; ct hoc modo accepit S. Basilius hanc Domini comminationem; et recte dixit, tale peccatum esse non obedire Domino, ut qui in ea una re offendat, fiat omnium praeceptorum reus, non enim veniale, sed mortale peccatum fuisset, Si Apostolus Petrus perspecta Domini voluntate obstinate resistere omnino decrevisset.
Altero modo de spirituali lotione a peccatis venialibus, quomodo acceperunt hunc locum S. Augustinus et S. Bernardus, praesertim propter illa verba: Qui totus est, non indiget, nisi ut pedes lavet; quibus verbis significatur homines justos esse quidem totos, et tamen egere in hac vita purgatione a peccatis venialibus quasi sordibus pedum ex humana conversatione contractis. Quamvis autem fieri non possit, ut quis cum ejusmodi sordibus in regnum coelorum ingrediatur, quo nihil coinquinatum intrabit, Apocal. xxi, et ideo recte dictum sit: si non lavero te, non habebis partem mecum; tamen non simpliciter ejusmodi peccata excludunt a regno, sed solum ad tempus, donec videlicet purgata non fuerint; et quia non merentur ex natura sua poenam seternam, sed temporalem, ideo ex natura sua non excludunt a regno, nisi pro tempore illo, quod ad sui purgationem exigunt.
Quarta objectio sumitur ex illo Matt. x: Quicumque dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, non perdet mercedemsuam. Sic enim quidam ratiocinantur: Minima opera bona merentur vitam alternam, ut ex testimonio allato perspicuum est: igitur et minima peccata merentur supplicium sempiternum.
Respondeo: multis modis argumentum hoc peccat. Primum enim non ait Dominus de eo, qui dederit calicem aquse frigida;, vitam seternam possidebit, sed non perdet mercedem suam. Quare ex eo testimonio effic non debet, minima peccata mereri mortem aeternam, sed non perditura esse pamara suam, quod quidem libenter concedimus, sed non continuo poena illa erit sempiterna.
Deinde etiamsi Dominus disertis verbis promisisset regnum coelorum iis, qui darent calicem aqua? frigidae, non tamen consequens esset, ut minimo peccato deberetur poena gehennae. Dare enim minimo operi maximum praemium, ingens liberalitas et misericordia esset. Dare autem minimo peccato maximam poenam, injustitia et crudelitas esset. Denique dare calicem aquae frigidae ex charitate Dei, non est minimum opus, sed valde magnum, et vere meritorium vitae aeternae; huic autem operi bono non est opponendum peccatum veniale, quod simul cum charitate consistit, sed mortale, quod charitati repugnat. Quodlibet autem peccatum charitati repugnans, etiamsi alioqui minimum videatur non minimum, sed magnum erit, et vere mortis aeternae miritorium.
Aliae quaedam objectiones proponi possent ex illis Scripturae testimoniis, quae docere videntur, animas et purgatorio non esse certas de salute: ex quo.deducitur, peccata venialia, quae in illis forte haerent, cum de hac vita discedunt, mortem sempiternam promereri. Sed eae solutae sunt in 2. lib. de Purgatorio cap. 5.
Chapter 12 of 93