Caput II. Referuntur errores circa primam quxstionem, quse est, an sit aliquod peccatum originis
Quod attinet ad primam quaestionem, qua qumritur, sitne aliquod peccatum originis, id est, quod per generationem ex parentibus trahatur. Primus Pelagius novum dogma excogitare coepit, ut S. Augustinus testatur in lib. de peccato originali, ab initio usque ad cap. 16. et in lib. i. de peccatorum meritis et remissione cap. 2. ct sequentibus, et lib. de ha;res. cap. 88. ubi scribit dogma Pelagii, et discipuli ejus Goelestii fuisse, peccatum Adami soli ipsi nocuisse, non autem posteritati. Quod autem omnes qui ex Adamo originem trahunt moriantur, fieri naturaliter; nam etiam Adamum fuisse moriturum, quamvis non peccasfcet. Itaque volebat nasci tunc homines sine virtute, et sine vitio, et talem fuisse Adamum ante lapsum.
Opera) pretium vero est animadvertere, qua calliditate Pelagius fefellerit Synodum Paleslinam, apud quam novae hujus hoeresis causa fuerat accusatus. Nam (ut S. Augustinus refert in libro de peccato originali c. 15.)- anathematizavit in ea Synodo Pelagius, eos qui dicerent peccatum primi hominis posteris non nocuisse, et infantes tales nunc nasci, qualis erat Adam ante lapsum. Sed postea discipulis suis respondit, ideo se illa objecta damnasse, quia peccatum primi hominis nocuit posteris non propagatione, sed exemplo, eum enim imitati sunt omnes, qui postea peccaverunt: et infantes non tales nascuntur, qualis fuit Adam ante lapsum, quia carent infantes usu liberi arbitrii, ct praecepti capaces non sunt. Adam autem ante lapsum et liberi arbitrii usum habuit, ct praecepti capax fuit. Ille sunt videlicet artes haereticorum.
Est alius error Pelagianorum, qui convicii (ut apparet) argumentis Catholicorum, primum hominem non moriturum, si non peccasset, et post peccatum mortalem factum, mortales filios genuisse, docere coeperunt, mortem corporis trahi per generationem ex Adamo, non tamen peccatum, quod est mors anima). Ita refert S. Augustinus in lib. iv. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 2. et 4.
Uterque error, tam prior ille Pelagii, quam
hic posterior Pelagianorum patronos repetit hoc nostro steculo. Priorem errorem, qui nec peccatum, nec mortem ex Adamo trahi contendit, tuentur hoc tempore Anabaptistffi, ut cognosci potest ex argumentis, qua) nos refutavimus in libro de Baptismo cap. 9. Nam argumentum 30. 32. et 33. inde ducebantur ad probandum infantes non esse baptizandos, quod careant peccato originali. Idem testatur Petrus Martyr in commentar, cap. 3. ad Rom. ubi dicit, eos non tantum negare originale peccatum, sed etiam mortem, et afflictiones hujus vita; ita referre ad causas naturales, ut nullo modo velint ex peccato primi hominis derivari. Adversus quam sententiam, quod attinet ad mortem corporis, in lib. de statu Innocentia; disseruimus.
Ejusdem sententiae videntur fuisse Albigenses, teste S. Antonino in Summa theologica part. 4. tit. Ii. cap. 7. §.5. et ante Albigenses Petrus Abailardus. Is enim (ut scribit S. Bernardus in epistola centesima octuagesima octava) non recte sensit de peccato originis. Quis autem ejus error fuerit, insinuat idem Bernardus in epist. 190. ubi posteaquam dixerat, Abailardum docuisse, Christum non venisse in mundum, nec passum et mortuum esse, nisi ut nos verbo et exemplo doceret ac institueret, inde colligit, ex sententia Abailardi, Adamum nobis non nocuisse, nisi exemplo, et infantes, qui institutionis, et exemplorum capaces non sunt, neque in Adam periisse, neque per Christum salvari.
Posteriorem errorem, qui mortem corporis, aliosque morbos, et mala ex Adamo trahi concedit, non tamen peccatum, quod est mors anima;, renovarunt hoc sa;culo Huldricus, Zwinglius, Jacobus Faber, et Desiderius Erasmus. Ac de Jacobo quidem Fabro nulla, est ambiguitas, satis enim aperte in commentar. cap. 3. ad Itom. et in Apologia pro suis commentariis docet, nihil nos ex Adam trahere nisi obligationem ad mortem.
Erasmus purgare se studuit a suspicione hujus erroris, tamen non videtur plane purgatus. Nara cum in annot. ad cap. 5. ad Rom. scripsisset in Adamo omnes peccasse imitatione, et hoc modo exposuisset illud: in quo omnes peccaverunt, ac deinde vidisset propter eam explicationem se incidisse in suspicionem hiereseos Pelagianae, in alia editione negavit se esse Pelagianum, et peccatum originis agnoscere se disertis verbis testatus est. Cseterum in tam longa disputa¬
tione nunquam dicit aliquid, unde intelligi possit, eum credidisse peccatum originis non imitatione, sed generatione trahi. Hoc autem dicere debuit, si vere purgari cupiebat, cum id esset, quod ei potissimum objiciebatur.
Quid? quod non solum non dicit, peccatum originis generatione, non imitatione ad nos derivari, sed multa dicit, quibus indicat, se contra sentire. Primum verba B. Pauli quibus nulla sunt apertiora pro peccato originali, omnino contendit non esse intelligenda de vera propagatione peccati, ut Catholici omnes intelligunt, sed de imitatione, ut Pelagiani volebant.
Deinde auctorem commentariorum brevium in omnes epistolas Pauli, qua; falso tri buuntur S. Hieronymo, commendat, ut virum valde doctum. Is enim auctor exponit illa verba: In quo omnes peccaverunt, de imitatione. At auctorem illorum commentariorum fuisse Pelagium, aut Pelagianum aliquem extra controversiam est. Pelagium enim scripsisse commentaria brevia in epistolas Pauli testis est Augustinus lib. m. de peccatorum meritis et remissione, cap. I. 3. et 12, et quamvis non extet nunc in illis commentariis argumentatio quaedam, quam in illis se legisse Augustinus dicit, non propterea certum est, ea commentaria non esse Pelagii: Siquidem fieri potest, ut argumentatio illa sublata fuerit ab iis, qui eum librum sancti Hieronymi nomine venditare voluerunt.
Sed quidquid de hoc sit, illum certum est, judicio doctorum omnium auctorem illum esse, si non Pelagium, certe Pelagianum.
Adhsec, Erasmus S. Joannem Chrysostomum Pelagianum facere nititur, ut videlicet insignem patronum ha;resi Pelagiana; acquirat, quem tamen S. Augustinus lib. ii. in Julianum, cap. 2. diligenter purgat, et Julianum acriter reprehendit, qui eamdem notam eidem Chrysostomo inurere conabatur.
Praeterea, quia videbat Erasmus, multum se premi auctoritateS. Augustini, qui totis viribus Pelagianam haeresim oppugnavit, idcirco enumerat ejusdem S. Augustini errata, sive quae ipse arbitrabatur errata, ut imminuat, atque extenuet quantum potest ejus auctoritatem: neque erubescit scribere S. Augustinum, S. Hieronymum, ct S. Ambrosium, in disputationibus adversus ha;reticos, non sincere Scripturas interpretari, casque ad victoriam detorquere.
Denique diligenter monet, providendum nobis esse, ne nimis oderimus Pelagianos.
Addo, quod in cncomio matrimonii aperte testatur, se non audire eos, qui dicunt foedam libidinem, non a natura, sed a peccato esse profectam. 0“® omnia mirum est, si non Erasmum Pelagianum esse significent, quamvis ipse verbo Pelagianum se esse neget.
Veniamus ad Zwinglium. Is in comment. cap. v. ad Hom. scribit, peccatum de quo Apostolus loquitur, cum ait: In quo omnes peccaverunt. Non esse proprie peccatum, sed effectum peccati, id est, morbum ac defectum. Sed apertius hoc docet in libro de Baptismo, tract. 3. in digressione de peccato originali, et apertissime in libro, qui scribitur, Declaratio de peccato originali ad Urbanum Rhegium. Sed quia Henricus Bullingerus in serm. 10. Decad. 3. Martinus Bucerus in comment. cap. 3. epist. ad Rora. Et Rudolphus Gualterus in Apologia pro Zwinglio, nituntur cum ab hac nota modis omnibus liberare, ac dicunt, Zwinglium distinguere voluisse peccatum originale a peccato actuali, et cum negavit peccatum originale esse proprie peccatum, locutum esse de peccato, ut significat actionem sceleratam, quai propria voluntate committitur: id circo necessarium esse duxi paulo diligentius Zwinglii sententiam explicare, atque ex verbis ipsius ostendere, non posse eum a Pelagii errore purgari.
Primum igitur fatetur Zwinglius sententiam suam, qua dicit, peccatum originis morbum esse, non peccatum, contrariam esse communi sententia scholarum Catholicarum. Sic enim loquitur in libro de Baptismo tract. 3. in digressione de peccato originali: « Pauca quaedam de peccato originali nobis dicenda sunt, nec ignoro quot conviciorum plaustra nobis a Pontificiorum rabie, et fremitu expectanda sint, qui me etiam hanc ob causam haereticum esse clamabunt, qui Scripturas nec ipse intelligam, nec exponam aliis, sed falsis interpretationibus corrumpam, et convellam. Sed utut fremant, peccatum originale nihil aliud esse dicimus, quam morbum illum, qui haereditario jure ab Adamo primo omnium nostrum parente in nos derivatus est. » Et infra: « Unde colligimus peccatum originale morbum quidem esse, qui tamen per se culpabilis non est, nec damnationis poenam inferre potest, ut cumque hic nobis Theologorum disputationes et sententiae reclamitent. » Haec ille.
At catholici theologi non docent, pecca¬
tum originis non distingui ab actuali, neque dicunt esse actionem sceleratam propria voluntate commissam, et tamen sentiunt esse vere, proprieque peccatum, quod hominem non solum miserum, sed etiam peccatorem et reum damnationis efficiat: Zwinglius igitur non solum negavit, peccatum originis esse peccatum actuale, ut ejus defensores et patroni contendunt, sed etiam esse vere, ac proprie peccatum, quod peccatorem et reum mortis faciat. Id enim Doctores catholici sentiunt, a quibus ille se dissentire libere confitetur. Adde quod Bucerus in comment. cap. 5. ad Rom. fatetur Theologos Catholicos qui scholastici dicuntur, rectam sententiam de peccato originis tradidisse, quare secum ipse Bucerus pugnat, cum Zwinglium defendit, qui scholasticorum sententiam de peccato originis totis viribus oppugnavit.
Deinde idem Zwinglius disertis verbis negat, morbum originalem proprie esse peccatum, et solum per metonymiam peccatum dici posse concedit. « Theologi (inquit in lib. de Baptis, tract. 3.) morbum hunc, et contagionem naturse nostrse hsereditariam, peccatum originale vocare consueverunt, Pauli Apostoli dictum, quo ad Roman. cap. 5. utitur, minus probe intelligentes. Qui enim fieri potest, ut quod morbus, et contagio est, peccati nomen mereatur, vel peccatum revera sit? » Et in declaratione de peccato originis, initio: « Quid, inquit, brevius, aut clarius dici potuit, quam originale peccatum non esse peccatum, sed morbum, et Christianorum liberos propter morbum istum non addici seterno supplicio? contra vero quid imbecillius dici potuit, et a canonica Scriptura alienius, quam Baptismi lavacro hanc calamitatem levari, et non tantum esse morbum, sed etiam reatum? »
Et infra, cum dixisset, peccatum originis non esse peccatum, sed morbum, definit morbum, ac dicit, esse naturalem defectum, quo nemo vel pejor, vel sceleratior dici potest; et ponit exempla, ut balbutire, laborare podagra, caecutire etc. et statim addit: «Sic ergo diximus, originalem contagionem morbum esse, non peccatum etc. » Et infra: « Hoc, inquit, volo, culpam originalem non vere, sed metonymiee a primi parentis admisso culpam vocari: Esse autem nihil aliud, quam conditionem, miseram quidem illam, at multo leviorem, quam crimen meruerat. » Et infra: « Est ergo, inquit, ista ad peccandum amore sui propensio peccatum origina-
e, qute quidem propensio non est proprie peccatum, sed fons quidam, ac ingenium. »
Videmus igitur Zwinglium non solum distinguere peccatum originis a scelerata actione, quae peccatum actuale dicitur, ut etiam Catholici distinguunt, sed «aperte docere, peccatum Originale, non esse proprie peccatum, nec inducere reatum, et solum per metonymiam interdum appellari peccatum, quia est effectus peccati. Nam ut ipse ibidem dicit, quod recentiores actuale peccatum vocant, id solum est proprie peccatum.
Praeterea idem Zwinglius iu libro de Baptismo, tractat. «3. non semel, sed saepius repetit, morbum originalem non posse damnationem afferre, nisi erumpat in actionem legi divinae contrariam, qualis actio in iis solum inveniri potest, qui usum rationis habent. Ex quo intelligimus id, quod aliquoties scribit, peccatum originale omnes damnare, nisi remedio sanguinis Christi curetur, dictum esse propter adultos, qui ex peccato originali in actualia dolabuntur, et quod addit, se loqui de filiis fidelium tantum, cum dicit peccato originis infantes non damnari, additum esse ad mitigandam invidiam, quam ipse sibi ex hac opinione conflaverat. Nam ratio, qua ipse probat, peccatum originale non posse damnare, non ducitur ex sanguine Christi, sed ex eo quod non damnat hominem, nisi transgressio legis, et legem transgredi non potest, qui eam non novit, quales sunt infantes. (Jure ratio non minus efficit, filios infidelium non posse damnari, quam filios fidelium.
Sed verba ejus audiamus: « Colligimus, inquit, peccatum originale morbum quidem esse, qui tamen per se culpabilis non est, nec damnationis poenam inferre potest, utcum que hic nobis Theologorum disputationes, et sententire reclamitent, donec homo cont.igione hac corruptus, legem domini transgreditur, quod tum demum fieri consuevit, cum legem sibi positam videt, et intelligit. » Et infra: « Paulus, inquit, ad Rom. m. peccati cognitionem per legem oboriri dicit. Ubi ergo legis cognitio nulla est, ibi nec peccati cognitio esse potest. Ubi vero cognitio peccati non est, ibi nec prcevaricatio est, adeoque nec damnatio quoque ibidem esse potest. Idem enim hoc Paulus testatur, Rom. iv. dicens: Siquidem ubi non est lex, ibi nec transgressio est. Jam ergo testimoniorum
istorum vim, et potentiam considera, quie tanta est, ut omnia omnium Theologorum de originali peccato commenta penitus subruat: Morbus enim hic nobis damnationem airerre nequit, qua; tum demum subsequitur, cum legem oculis nostris expositam, conspicati adhuc, tamen morbo hoc et affectu corrupta; natura; impulsi, legem transgredimur. Numquam enim ha;c fallet ratio, qua transgressionem nullam prorsus illic esse dicimus, ubi legis cognitio nulla est: ubi autem transgressio non est, ibi nec damnatio esse potest. Supina igitur jacet Theologorum sententia, et omnibus constat, fidelium liberos propter originalem illum, et hereditarium morbum, damnationem subire nullam, quod legem, et legis sententiam ignorant. »
Videsnc quam perspicue Zwinglius neget, peccatum originis damnare, et quod dicit de filiis fidelium, ceque filiis infidelium convenire? Non enim filios fidelium excipit a damnatione propter pactum «aliquod o Deo cum parentibus initum, vel propter fidem parentum, aut suam, vel propter speciale aliquod Christi beneficium; sed quia legem, et lcgisSentcntiam ignorant, et ubi legis cognitio non est, nec transgressio, nec damnatio esse potest, qua; ratio non minu filios infidelium, quam fidelium eximit a damnationis periculo.
Quocirca idem Zwinglius in declaratione de peccato originali docet probabile esse per Christum universam naturam esse restitutam, ita ut nulli omnino infantes, sive gentilium, sive fidelium filii sint, pereant; nulli etiam adulti, quamvis gentiles, si opus legis scriptum ostendant in cordibus suis. Ubi quod dicit de restitutione per Christum, non alio referri videtur, quam ad errorem legendum, et invidiam declinandam. Nam Christi sanguis, omnium consensu, tum Catholicorum, tum etiam Lutheranorum, non prodest, nisi instrumento aliquo «applicetur, Sacramento videlicet, fide, aut si quod est aliud. Proinde nulla ratione fingi potest, Christi sanguine naturam universam a peccato originali absolute et generaliter esse liberatam, et ratio qua Zwinglius prob.it peccatum ori - ginis non posse damnare infantes, non fundatur (ut supra ostendimus) in beneficio Christi, sed in eo, quod ubi non est pnevaricatio, ibi non est damnatio; et non est pr«evaricatio ubi non est cognitio legis.
Denique quod Zwinglius omnino crediderit, peccatum originis non solum distingui ab actuali peccato, sed vere et proprie non esse peccatum, nec facere hominem reum, perspicuum est ex eodem lib. qui inscribitur: Declaratio de peccato originali, ultra medium libri, ubi dicit, infantes, quandiu legis capaces non sunt, in statu esse innocentiae. Quomodo enim poterat clarius infantes a statu peccati eximere, quam asserendo eos in statu innocentiae degere?
Sed objiciunt Zwinglii defensores, Gualterus, Bucerus, et Bullingerus confessionem quandam Zwinglii, in qua peccatum originis agnoscere sc dicit, et per illud omnes perire, nisi Christi sanguine redimantur. Respondeo, non esse mirum, neque novum; ut haeretici vel secum ipsi pugnent, vel fraudu- • lentas confessiones edant, quod etiam Pelagium fecisse, supra docuimus. Itaque verisimile est, Zwinglium, ne a Lutheranis omnibus haereseos damnaretur, in verbis confessionis cum Luthero convenisse. Et tamen eadem illa verba multo aliter intellexisse, quam Lutherus et Lutherani existimarent, forte enim significare voluit, per originale peccatum omnes perire, nisi Christi sanguine redimantur, quia propensio ad peccandum, quae apud ipsum est originale peccatum, omnes ad peccandum impellit, cum legis cognitionem habere incipiunt, ut ipse in eodem libro saepe repetit.
Unum hoc loco non est praetereundum, Zwinglii sententiam alio atque alio modo Lutheranis, et Catholicis esse contrariam. Nam tria Zwinglius docet. Primo, ex peccato primi hominis redundare in omnes homines morbum quemdam, id est, propensionem quamdam ad peccandum, quae concupiscentia ab aliis dici solet. Secundo, hunc morbum non esse proprie, sed mctonymice peccatum, id est, effectum et causam peccati. Tertio, hunc ipsum morbum esse peccatum originale, ac per hoc originale peccatum non proprie, sed mctonymice tantum esse peccatum.
Ex his tribus, in primo convenimus omnes, in secundo convenit Zwinglius cum Catholicis, dissentit a Lutheranis; Catholici enim (ut in disputatione de concupiscentia demonstrabimus) concupiscentiam radicem, seu fomitem peccatorum esse volunt, non tamen peccatum, nisi ei ratio ipsa consentiat,
Lutherani contra concupiscentiam verum peccatum esse contendunt, sive illi ratio consentiat, sive repugnet. In tertio convenit Zwinglius cum Lutheranis, dissidet a Catholicis. Nos enim (ut paulo post docebimus) praeter concupiscentiam agnoscimus in homine ex Adami semine propagato justitiae privationem, et habitualem quamdam ab ipso Deo aversionem, nec non reatum quemdam et maculam, quae ipsum hominem vere, ac proprie peccatorem efficiunt, et exitio sempiterno addicunt, nisi Christi sanguine redimatur. Lutherani autem, ut donum justitiae originalis naturae superadditum atque habituale minime agnoscunt, ita nec ejus privationem agnoscere possunt, et ideo peccatum originis in ipsa concupiscentia, quam tamen proprie peccatum esse volunt, constituere et collocare coguntur. Ex quo sequitur, ut ipsi etiam Lutherani peccatum originis negent, quamvis acriter pro eo asserendo contra Zwinglium pugnent. Nam (ut diximus paulo ante, et suo loco infra probabimus) concupiscentia illa non est peccatum, nisi mctonymice, ut Zwinglius docet. Sed de his postea.
Chapter 46 of 93