Caput III. Derivari ex peccato Adami in posteros aliquod veri nominis peccatum, probatur ex cap. 5. ad Romanos
Jam veritas Catholica fidei, qua adversus Pelagianos, tum veteres, tum recentes docet, peccatum vere, ac proprie dictum in posteros Adami per generationem derivari, confirmanda est, primum, testimoniis Scripturarum. Deinde, traditione Conciliorum ac Patrum. Postremo etiam rationibus.
Primum igitur, ac praecipium Scripturae testimonium habetur in epist. ad Rom. cap. 3. in illis verbis: Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccarunt. Et infra: Per inobedientiam unius hominsi peccatores constituti sunt multi. Ex his verbis tale argumentum duci potest. Per unum hominem intravit in hunc mundum quoddam peccatum, quod omnes homines
peccatores, et per hoc morti obnoxios fecit. At ejusmodi peccatum non potest actuale, id esi, actuali voluntate commissum, cum etiam infantes sint morti obnoxii, et sa;pe moriantur antequam quicquam boni vel mali propria voluntate designare potuerint: igitur est peccatum originale.
Hoc argumentum tribus modis infirmari posset. Primum, si quis diceret, peccatum, in illis verbis: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, non sgnificare peccatum originale filiorum Adam, sed ipsum actuale peccatum Adami, quod per unum hominem dicitur introisse in mundum, quia tum primum coepit esse peccatum in mundo, quando fuit in Adamo, qui erat pars mundi. Hanc explicationem indicare videtur Zwinglius in lib. de Baptismo (in digressione de pec. originali) ubi sic ait: « Sensus verborum Pauli hic est: Peccatum per unum hominem, Adamum nempe, in mundum intravit. Is enim primus praeceptum Domini contemnendo praevaricatus est. »
Deinde alio modo potest argumentum nostrum eludi, si quis contenderet, peccatum hoc loco significare peccatum originale, sed Apostolum sed peccato non proprie, sed metonymice esse locutum, ut sensus sit: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, hoc est, peccante une homine morbus quidam, id est, pronitasad peccandum, mortalitas quoque, et alise non leves aerumnae in mundum intrarunt. Hos enim peccati effectus B. Paulus per figuram metonymioe peccatum nominavit. Ita exponit idem Zwinglius in comment. cap. 5. epist. ad Roman. Et eamdem fuisse credibile est, sententiam Pelagianorum, qui non ipsum peccatum, sed effectum peccati ex Adamo trahi dicebant.
Denique tertio modo posset argumentum nostrum omnino labefactari, si quis ostenderet, peccatum in mundum introisse, non propagatione, sed imitatione, ut post Pelagium Erasmus demonstrare conatus est, qui (ut animadvertit Titelmannus in collatione de epist. ad Roman.) totam versionem suam ad hanc sententiam accommodavit. Nam ubi antiqua versio habebat, per unum hominem, ipse reddidit propter unum hominem, et ubi legebamus, in omnes homines mors pertransiit, vertit ipse: in omnes homines mors pervasit. Et ubi antea erat in quo omnes pec¬
caverunt, posuit ipse: quatenus omnes peccavimus.
Sed facile erit (Deo juvante) tres istas expositiones, vel potius depravationes evertere; et illam unam explanationem stabilire, quoe sola est vera, quae docet, peccatum proprie acceptum, non imitatione, sed propagatione in mundum, hoc est, Adami posteros per unum hominem, Adamum videlicet, introisse.
Prima igitur illa expositio, quae vocem (peccatum) interpretatur de peccato actuali ipsius Adami, refellitur satis aperte, quia non per unum hominem, sed per unum Angelum peccatum in hunc mundum intravit, s< peccatum intrasse dicatur in mundum, quia peccare coepit aliquis, qui erat in mundo. Vel si de mundo corporali sermo sit, non per unum hominem, id est Adamum, sed per unam foeminam peccatum in hunc mundum intravit. Siquidem Eva afitb peccavit, quam Adam, et ipsa peccante, coepit esse peccatum in mundo.
Si quis objiciat Ambr. in commentario exposuisse, per unum hominem, id est, per Evam, respondebimus, commentaria illa non censeri a viris doctis esse S. Ambrosii; et cujuscumque sint, eam expositionem, per unum hominem, id est, per Evam, communiter rejici non solum a nostris, sed etiam ab adversariis, ut a Zwinglio et caeteris; nec immerito. Nam illud, per unum, quod est generis masculini, satis indicat per hominem, hoc loco significari virum, noa foeminam. Quod etiam confirmatur ex verbis illis: In quo omnes peccaverunt. Nam de eodem loquitur Apostolus, cum ait: Per unum. Et: in quo, utrumque autem est generis masculini.
Accedit quod in toto cap. confertur Christus cum Adamo, ut etiam I. ad Gorinth. xv. ubi dicitur: In Adam omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur. Itaque cum Apostolus causam peccati, quod in mundum intravit, referat in Adamum, et non possit hoc intelligi de peccato actuali, cum illud non per Adamum, sed per Evam initium coeperit, sequitur, ut necessario intelligatur de peccato originali.
Refellitur secundo eadem expositio ex illis verbis: Et per peccatum mors. Nam ita intravit peccatum in mundum, ut intravit mors: Sed mors non intravit in mundum
ratione solius Adami, quasi ipse solus, aut primus sit mortuus, nam ante ipsum Abel mortuus est, et omnes, ut experimur, etiam infantes moriuntur. Non igitur peccatum intravit in mundum ratione solius Adami, quia ipse videlicet actualiter peccaverit, et sic peccatum fuerit in mundo, quia fuit in Adamo, qui erat pars mundi, alioqui oportuisset Apostolum dicere, per Adamum peccatum in mundum intravit, et per Abelem mors.
Tertio refellitur ex verbis sequentibus. Nam cum Apostolus addit: Et ita in omnes homines mors per transiit, in quo omnes peccaverunt, explicat per mundum, se intellexisse omnes homines. Colligit enim ex eo quod peccatum est causa mortis, ideo in omnes homines mortem transisse, quia per Unum hominem in omnes homines peccatum transierat. Quare cum ait: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, idem est ac si dixisset: Per unum hominem peccatum in omnes homines intravit. Et quoniam non intravit in omnes homines actuale peccatum Adce, sequitur, ut intraverit originale.
Jam altera expositio, quaj proprie Fabri, Zwinglii, et Pelagianorum est, qui per peccatum, quod in mundum intravit, effectus peccati intelligi volunt, manifesta ratione refellitur. Siquidem Apostolus utrumque distincte ponit, peccatum ut causam, et mortem ut effectum. Sic enim ait: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Quod si nomine peccati intelligeretur effectus peccati, certe per peccatum mors intelligeretur, quae est primarius, et clarissimus peccati effectus. Ae per hoc cum dicitur, peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, sensus esset, mors in hunc mundum intravit, et per mortem mors.
Si quis dicat, per peccatum hoc loco non intelligi mortem, sed alium peccati effectum, quem prajcipuum Zwinglius esse docet, pronitatem videlicetad peccandum; in promptu est responsio: non enimpronitasad peccandum est causa mortis, sed ipsum verum, et proprie dictum peccatum. Nam stipendium peccatimors, ad Roman. vi. Et, Anima quse peccaverit, ispa morietur, Ezech. xvm. Et Adamo non dixit Deus: quacumque die pronus fuerisad peccandum, sed: quacumque
die comederis de ligno vetito, morte morieris. Denique, apud nos qui re ipsa furantur, aut occidunt, non qui proni sunt ad furandum, vel occidendum, extremo supplicio affici solent.
Praeterea licet peccatum metonymice pro poena peccati interdum accipiatur, tamen verbum (peccare) non videtur nisi violenter, et durissime exponi posse pro eo, quod est, puniri, aut mortalem fieri, aut corporaliter mori; neque in Scripturis ullum testimonium, ut existimo, pro hac acceptione invenietur.
Cum igitur Apostolus non solum dixerit, peccatum in mundum intrasse per unum hominem, sed etiam in uno homine omnes peccasse, et quia peccaverunt, et peccatum habent, et peccatores constituti sunt, ideo morti, quai poena peccati est, addictos esse, non potest non Apostolo repugnare, qui per unum hominem solam poenam peccati, non etiam ipsum verum, proprieque dictum peccatum ad reliquos homines promanasse dixerit. Adde ultimo quod (ut Concilium Arausicanum II. can. 2. docet) « injustitiam Deo dare convincitur qui mortem, quae est poena peccati, sine peccato, quod est meritum mortis, ad nos transisse dicit. »
Tertia expositio, quae majorem habet verisimilitudinem paulo accuratius refellenda est, ut eam refellit S. Augustinus lib. i. de peccatorum meritis et remissione cap. 9. et sequentibus, et in epist. 89. ad Hilarium quaest. 3. Primum igitur, peccatum non imitatione, sed propagatione per unum hominem in hunc mundum intrasse probatur ex intentione et proposito beati Pauli. Nam in tota fere epist. ad Roman. aut certe in majore parte ejus, propositum B. Paulo erat ostendere, omnes homines, tam Judaeos, quam gentiles vocatos esse ad gratiam Evangelii sine ullis praecedentibus meritis. Id autem efficaciter probat in c. 5. quod nunc habemus in manibus, ex eo quod nullus est homo, qui peccatum non habeat ad se ex prima origine derivatum, quique Adamo peccante, non peccaverit; qui denique non sit peccator ex prima primi hominis inobedientia constitutus. Quod argumentum Apostoli debile prorsus, atque infirmum esset, si peccatum primi hominis ad posteros sola imitatione transisset. Quis enim affirmare auderet, omnes homines Adami imita¬
ti) Rom. VI, 23: Eaech. XVIIIT 4, 20.
tionc peccasse, aut deinceps peccaturos, cum plurimi nihil unquam de Adamo, aut ejus peccato cognoverint.
Secundo probatur ex illa particula sicut. Cum enim Apostolus dicit: Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, illa particula comparativa, Sicut, requirit alteram partem comparationis, qua) non alia potest esso, quam ista: ita per unum hominem (Christum videlicet) intravit justitia; et per justitiam vita: certum autem est justitiam non intrasse in mundum per imitationem Christi, sed per regenerationem, quae est per Christum. Ex quo sequitur, ut similiter peccatum non intraverit in mundum per imitationem Adami, sed per generationem ex Adamo. Non posse autem aliam esse comparationem ab Apostolo indicatam, quam illam, qua: est inter Christum et Adamum, perspicuum erit, si consulamus interpretes hujus loci. Omnes enim expositiones in eamdem sententiam recidunt, at tres omnino expositiones invenio.
Prima est Origenis, quam sequuntur Ambrosius, Haymo, et alii permulti. Docent hi, sensum Apostoli esse imperfectum, alteram enim partem comparationis omissam esse, sed supplendam, ut nos supra posuimus.
Altera expositio est S. Augustini lib. vi. in. Julian. cap. 1. in editione Lovaniensi cap. 4; alteram partem comparationis haberi in superioribus verbis, ubi legimus, nos per Christum Deo reconciliatos esse. Vult enim S. Augustinus, quem sequitur S. Thomas in commentario hujus loci, Apostolum reddere rationem, cur per Christum simus Deo reconciliati ac dicere, propterea nos per Christum, quasi per secundum Adamum Deo reconciliari debuisse, quia per unum hominem, qui est primus Adamus, peccatum in hunc mundum intraverat, et per peccatum mors. Ita ut verba hoc modo connectantur: Gloriamur in Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, per quem nunc reconciliationem accepimus, propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, id est, propterea reconciliationem accepimus per Christum, sicut per unum, id est, quia eodem modo per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit.
Tertia expositio, quae aptissima mihi videtur, est ejusdem Origenis in commentario, et S. Augustini in explicatione aliquot pro¬
positionum epist. ad Roman., alteram partem comparationis haberi paulo inferius in illis verbis; « Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam in omnes homines- in justificationem vita:. » Familiare enim est Apostolo interrumpere orationem aliquibus interpositis, ac deinde resumere et perficere, quod inchoaverat.
Videmus igitur quaecumque expositio eligatur, semper fieri comparationem inter Adamum et Christum. Quod enim Jacobus Faber dicit, supervacaneam esse conjunctionem (et), atque hoc modo legendam esse Apostolicam sententiam: Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit; quemadmodum etiam legit Zwinglius in lib. de Bapti" smo; indignum est refutatione, cum omnes codices, Graeci, Latini, Syri, cam conjunctionem habeant, nec ulla sit hactenus observata in hoc loco lectionis varietas, et Origenes antiquissimus auctor, ac postinodum alii multi notaverint imperfectam videri Paulinam sententiam, ob illam conjunctionem, et, quia non dixit Paulus, ita in omnes homines, sed, et ita in omnes homines mors pertransiit.
Tertio probatur ex illis verbis: Per unum hominem. Nam si de imitatione ageretur, non dixisset Apostolus, per unum hominem, sed per unum Angelum peccatum intravit in mundum. Ille enim est primus qui peccavit, et eum imitantur, qui sunt ex parte illius, ut dicitur Sap. n. Praeterea illud per est particula causalis, ut patet ex toto isto cap. ubi saepissime ponitur per et semper significat veram causam, qualis causa non est is, quem solum per accidens, aut materialiter alii imitantur. Et quoniam qui peccant, non ideo peccant, ut imitentur Adamum, cum, (ut supra diximus) multi nihil audierint de Adamo, et qui de illo aliquid audierunt, non soleant de eo cogitare dum peccant, sequitur, ut non potuerit recte Apostolus dicere, per Adamum peccare exteros.
Atque hoc quidem Erasmus vidit, et ideo mutavit illud per in propter, ut Apostolus dicere videatur, propter Adamum, id est, occasione Adami peccatum in mundum introisse. Sed id fecit Erasmus et contra codicum Latinorum etiam vetustissimorum auctoritatem, in omnibus enim legitur per, et contra regulas Graeca: linguae, qua: id postulant, ut
particula, Sia, cum regit genitivum, significet, per, cum regit accusativum, significet, propter, quas regulas ipse etiam Erasmus ubique observare solet. Na*m c. 4. ad Romanos (ut non longe petamus exempla) invenitur, Sto!, cum accusativo in ultima periodo, quater, et semper vertit Erasmus, ut etiam cieteri interpretes, propter, cap. autem 5. invenitur, Sia, cum genitivo plusquam duodecies, et semper verterunt tum Erasmus, tum cseteri, per, praeterquam hoc loco, ubi placuit Erasmo mutare, per, in propter. Et mirabile est, quod cum Apostolus in eadem periodo bis ponat, Sia, cum genitivo, dicens:
St’!vo; avOpioTTGu i, auapxia it? xov zocaov £(g?,aOs, xai Sta x9j; aaapxia; 6 Oavaxo;, Erasmus primo loco reddiderit, propter, secundo, per. Perspicuum igitur est, veram lectionem esse per unum hominem, ac per hoc Adamum veram causam fuisse peccati, cum quo omnes nascimur.
Quarto probatur ex illis verbis: Et per peccatum mors. Docet enim Apostolus ita peccatum causam esse mortis, ut Adam causa fuit peccati, quod in mundum intravit. Sic enim ait: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Sed certe peccatum non est causa mortis, per imitationem, aut improprie, vel per accidens, et ex occasione, sed quia peccatum generat mortem, ut S. Jacobus loquitur in epist. sua cap. 1. Igitur Adamus etiam causa peccati fuit, non per imitationem, vel improprie, aut per accidens et ex occasione. Sed quia peccator ipse effectus, peccatores filios genuit.
Quinto probatur ex verbis sequentibus. Et ita in omnes homines mors pertransiit. Nam verbum illud pertransiit indicat modum, quo peccatum, et mors in hunc mundum intraverunt. Nimirum peccatum et mors, non in ipso Adamo constiterunt, sed cum ad filios transissent, non in ipsis quoque finem acceperunt, sed per filios ad nepotes, per nepotes ad pronepotes, per illos ordine suo ad omnes posteros transierunt, ut eadem sit ratio propagationis naturae atque peccati.
Quocirca Erasmus noluit hoc loco vertere « pertransiit » ut antiquus interpres fecerat, sed a pervasit»; quod verbum non ita explicat propagationem peccati, ut non possit etiam referri ad imitationem. Ceeterum, nostra lectio non solum nititur auctoritate interpretis antiquissimi et) ab universa Ecclesia approbati; sed etiam editione Syriaca,
in qua pro greeeo verbo 8t?jX0£v, est verbum *13P, quod est hebraicum et proprie transire significat. Unde est etiam nsyii vadum seu transitus. Adde quod S. Augustin. serm. 4. de verbis Apostoli, prope finem, non solum agnoscit nostram lectionem, sed etiam expendit vim verbi « pertransiit » et inde probat propagationem peccati originalis.
Sexto probatur ex illis verbis: In quo omnes peccaverunt. Nam (ut S. Augustinus colligit lib. iv. contra duas epistolas Pelagianorumteap. 4.) necesse est illud, in quo, significare, in quo Adamo, vel in quo peccato, vel in qua morte. Non enim facta est mentio in superioribus verbis ejusdem sententia;, nisi horum trium; et aliquid sine dubio antecedens referre debet pronomen, quo. Porro non potest recte exponi, in quo, id est, in quo peccato, quia peccatum in lingua graeca est generis fceminini, agapxia, et, in quo, grsecc io w est generis masculini.
Nec potest accipi, in quo, in qua morte, tametsi mors graece sit generis masculini, Qavaxo,-, quoniam non peccant homines in morte, sed in peccato potius moriuntur: restat igitur, ut, in quo, significet, in quo Adamo, ut sit explicatio ejus, quod dictum erat, per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit. Ideo enim per unum hominem peccatum in mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, quia in illo uno homines omnes peccaverunt. Quod si in illo uno homine, Adamo videlicet, omnes peccaverunt, negari non potest originale peccatum propagatione, non imitatione trahi. Non enim qui Adamum peccando imitantur, in illo peccasse dici possunt, sed qui propterea peccatum habent, quia ex illo nascuntur, qui cum peccaret, omnium personam in se uno gerebat.
Sed occurit Erasmus, ac docet, illud Graecum hf w vertendum fuisse, quatenus, vel, in quantum, sive eo quod: griece enim praepositionem, in, non esse, ini, sed, iv, et ideo sic ipse vertit, et eodem modo vertunt hoc tempore omnes sectarii, qui non tam veritate, quam novitate gaudent.
Caeterum, etiamsi non, in quo, sed, quatenus, legeremus, non ideo tamen argumentum nostrum labefactaretur. Nam si mors in omnes homines pertransiit, quatenus omnes peccaverunt, sine dubio infantes etiam peccasse negari non poterit, cum eos quoque mortales esse, et saepe in ipsa infantia mori videamus, at quod est peccatum infantium, si nullum est originale peccatum? An actuale peccatum in eis inveniri potent, de quibus Scriptura testatur, nihil eos egisse boni, vel mali? Sed non est opus ad haec descendere, cum lectio illa, in quo, verissima sit, et nullo negotio ab adversariorum calumniis defendatur, si videlicet novitati ipsorum objiciamus consensum veterum, non solum Latinorum, sed etiam Graicorum, qui procul dubio melius noverant vim propositionis graecae, quam Erasinus aut Faber.
Igitur Chrysostomus, Theophylactus, QE- cumenius Graeci, disertis verbis explicant m quo Adamo. Simi iter exposuisse Hilarium, testatur Augustinus lib. iv. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 4. Eadem expositio est in commentario, qui tribuitur Ambrosio. Eademe est Haymonis, Anselmi, Thomae et aliorum. PorroS. Augustinus non solum hoc eodem modo constanter ubique semper exposuit, sed etiam in lib. vi. contra Julian. cap. 12. refert expositionem, quam nunc Erasmus et novatores sequuntur, fuisse a Juliano propositam, ut, m quo, significet, m quantum, vel, eo quod, et addit esse eam explicationem novam, distortam, falsam, et hominis mirabiliter impudentis, vel potius insanientis. Neque verum est, quod Erasmus dicit, e in, non significare, in, nam in epist. ad Hebr. cap. ix. quodgraecehabetui ent 6pco&a<u, Erasmus ipse cum caeteris vertit, in cibis: et illud iiz\ vzxpoU, vertit in mortuis. Nec desunt alia testimonia, sed haec duo sufficiunt.
Illud hoc loco addendum est, frustra ab Erasmo reprehendi S. Augustinum, quod illud, in quo, significare putaverit, in quo peccato; cum tamen peccatum graece sit generis fceminini. Nam Augustinus lib. i. de peccatorum meritis et remiss. cap. 10. cum forte textum Graecum non consuluisset, scripsit, illud, in quo, sive referatur ad Adamum, sive ad peccatum, evidens esse testimonium pro peccato originali. Idem tamen (ut paulo ante diximus) in lib. iv. contra duas epistol. Pelag. cap. 4. disertis verbis monuit, in quo, non posse referri ad peccatum, cum, in quo, sit generis masculini, et peccatum apud Graecos generis foeminini.
Septimo, probatur ex verbis sequentibus: Usque ad legem enim peccatum erat in mundo. Peccatum aulemnon imputabatur, cum lex non esset: sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosem, etiam in eos, quinon peccaverunt in similitudinem praevaricationis A das. Docet
enim his verbis Apostolus, ante legem datam peccatum non fuisse cognitum, ac per hoc nec reputatum esse peccatum: tamen revera fuisse in mundo peccatum, non solum actuale, quod per legem cognosci coepit, sed etiam originale, quod colligi potest ex morte, quae regnavit in omnes etiam parvulos, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est, actu, ac propria voluntate, ut peccavit Adam. Sunt autem hoc loco duae lectiones. Una est cum negatione, ut nos citavimus et exposuimus, et hanc sequuntur Chrysostomus et alii Graeci posteriores, et S. Augustinus in epist, 89. ad Hilarium. Altera est sine negatione: Regnavit mors ab Adam usque adMosen, etiam in eos, qui peccaveunt in similitudinem praevaricationis Adse, et hanc sequuntur Origenes, et commentarius, qui Ambrosio inscribitur, et juxta hanc lectionem sensus esset, regnavit mors ab Adam usque ad Mosem, etiam in eos, qui solum peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, hoc est, propter similitudinem, quam habent cum Adamo ob communicationem ejusdem peccati.
Octavo, probatur ex illis verbis: « Qui est forma futuri. » Nam omnium consensu dicitur Adam forma futuri, id est, Christi, quia fuit illi similis in genere, non in specie.
, Uterque enim in filios suos aliquid diffudit, sed dissimiliter quantum ad speciem, quia peccatum A damus, Christus justitiam. Porro Christus justitiam non imitatione, sed regeneratione diffudit: igitur et Adam peccatum non imitatione, sed generatione transmisit. Et sane (ut S. Augustinus admonet in lib. i. de peccatorum meritis et remiss. cap. 14.) Si B. Paulus de similitudine eorum loqueretur, qui exemplum peccandi, vel bene agendi cseteris praebuerunt, non conferret Adamum cum Christo, sed cum Abele. Nam quemadmodum primus fuit Adam, qui exemplo eseteros peccare docuit, sic primus fuit Abel, qui cseteris bene vivendo praeluxit, et quem omnes omnino imitari potuerunt. Christum enim, qui tot saeculis posterior Adamo fuit, quantum ad carnem, quomodo tam multi, qui eum praecesserunt, imitari potuissent?
Nono, probatur ex verbis illis: Judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Nam ut idem Augustinus in eodem lib. i. de peccatorum meritis et remiss. cap. 12. et 13. docet, si Adam non esset causa peccati,
quod est in ejus posteris, nisi quia posteri illum imitantur, nulla ratio reddi posset, cur Apostolus diceret, judicium ex uno, gratia ex multis. Cur enim non judicium ex uno, gratia ex uno; vel judicium ex multis, gratia ex multis? Nam quemadmodum judicium Dei homines condemnat ob multa delicta, quae ex uno illo Adami delicto didicerunt, ita gratia Dei homines justificat a multis delictis, qua; ex illo uno Adami delicto didicerunt. Sicut enim inter delictum Adami et damnationem aliorum sunt media multa propria delicta, sic etaim inter delictum A- dami, et justificationem aliorum sunt media multa propria delicta.
At si concedatur, Adamum causam fuisse peccati omnium posterorum generationem, causa illius diversitatis in promptu est. Propterea siquidem judicium est ex uno in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem, quod Adam unum tantum in nos delictum carnali generatione transmiserit, et ex eo tota massa generis humani damnata sit; Christus vero non ab uno illo duntaxat, quod nascendo contraximus, sed ab omnibus aliis, qua; male vivendo adjecimus, spirituali nos regeneratione justificet.
Decimo probatur ex illis verbis: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt inulti. Ita per unius obedientiam justi constituentur multi. Ille enim non solum habemus comparationem Adami cum Christo, de qua saepe jam locuti sumus, sed etiam unam unius Adami inobedientiam communem fuisse multis, et ita communem, ut per illam peccatores vere constituantur. Quia vero non possunt peccatores alii per aliorum peccata constitui, sequitur ut inobedientia Adami, non ut in illo erat, sed ut ad posteros generatione transfunditur, omnes eos peccatores constituat, qui ex ipso nascuntur.
Accedat postremo definitio Concilii Milevitani, cap. 2. quae docet, locum Apostoli ad Itom. v: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, ete. non aliter esse intelligendum, quam de peccato originali, quod generatione contrahitur. Quod autem Eramus dicit, Concilium fuisse particulare, ac propterea se decretis ejus minime teneri, superbe ac temere dictum nobis videtur, praesertim cum illud Concilium ab Aposto-
lica sede sit confirmatum, ut constat ex epipistola Innocenti! I. ad Concilium Milevitanum, quae epist. habetur in 1. tom. Conciliorum, et inter epistolas S. Augustini, num. 93. Relatum quoque est hoc decretum Cone. Milevit. in corpus Juris Canonici, de consecratione dist. 4. can. Placuit. Et denique Concilium universale nostro hoc saeculo Tridenti celebratum sess. 5. idem decretum verbis iisdem renovavit, ut jam nulli, qui Catholicus haberi velit, de hujus loci Apostolici explicatione liceat dubitare.
Idem probatur ex aliis testimoniis Scriplurce divinae.
Praeter locum Apostoli jam explicatum, sunt alia multa in Scripturis utri usque testamenti, ex quibus nos praecipua adducemus.
Primus locus est in lib. Job. cap 14. quem S. Augustinus, caeterique Patres passim allegare solent ex versione 70 interpretum, his verbis: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius dici vita super terram, et respondent verba Graeca: Ti; y“P «0apb; se-rai anc p jTrou; «XX’ ouosi; sav xat at’ a r,u.spa 6 6to? «uTovi siu tvis v?;;. In codice Heebraico non difficulter idem sensus invenitur. Sic enim legimus; w D^snn-Bt nns sebb mna ini ra quae verba- hoc sonant: Quis dabit mundum ab immundo? non unus (mundus videlicet est) etiamsi breves dies ejus. Interpres noster sic reddidit: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? breves dies hominis sunt. Quae lectio, tametsi aliquid addit ad verba Hebraica per modum paraphrasis; tamen quoad sententiam optime convenit cum ipso Haebraico textu, praesertim ut nunc scribitur et distinguitur. Nam illud SMSBM pro-.pric (ab immundo) vel (de immundo) significat, cui noster interpres explicandi gratia adjunxit, Semine: Septuaginta vero, aut acceperunt immundum pro immunditia, aut legerunt E1SW2B pio S^B; illud autem S5 noster interpres accepit per modum interrogantis, et ideo vertit, nonne tu qui solus sive unus es?
Septuaginta vero interpretati sunt per modum negantis, et idcirco dixerunt, Sed ne tinus. Sic etiam interpres noster illum, Breves dies ejus, conjunxit cum sequenti versu, ut conjungunt etiam Hebraei, qui inde incipiunt non solum novum versum, sed etiam novum caput, et ideo vertit: Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. At septuaginta conjunxerunt ea verba cum pixecedentibus et ideo verterunt, etiamsi una dies sit vita ejus.
Itaque utramque versionem, et nostram latinam vulgatam, et illam septuaginta virorum verba Hebr-arca ferre possunt. Et cum nostra sit a Concilio cecumenico approbata, et illa ab omnibus pene veteribus, quod attinet ad hunc locum, celebrata, neutra contemnenda est.
Et quidem juxta nostram editionem sumitur argumentum pro peccato originali, ex eo quod si solus Deus potest mundare hominem de immundo conceptum semine, sequitur eumdem hominem ab ipsa conceptione esse immundum. Non enim mundari egent, nisi immundi. Haec autem immunditia sine dubio non corporalis, sed spiritualis est: nam a corporali immunditia, mundari homo etiam ab homine potest. Denique in Scripturis immunditia pro peccato accipitur. Isai, lxiv. Facti sumus ut immundi omnes nos, et tamquam pannus menstruatae omnes justitia: nostrae, Et Zachariae m. Auferte vestimenta sordida ah eo, et dixit ad eum, ecce abstuli a te iniquitatem tuam. Porro juxta editionem Septuaginta interpretum testimonium est adhuc illustrius. Nam si non est mundus a corde infans unius dici, profecto peccatum quoddam omnibus nobis ab ipsi conceptione inhaeret.
Alterum testimonium habetur in Psal. l. in illis verbis: Fece in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Ubi primo loco sciendum est, non impedire argumentum pro peccato originis, quod in numero multitudinis dicatur homo concipi in peccatis, cum peccatum originis unum sit, non multa. Nam revera in Hebraico fonte numerus est singularis: ■'ss iDrvcm scnai inVrn jrwa ■jn et ideo S. Hiei’onymus, et alii fere omnes reddiderunt in iniquitate, et in peccato. Adde quoque ex S. Augustino in Enclxir. cap. 44. et 45. posse etiam peccatura originale significari
nomine peccatorum et iniquitatum, tum quia non est inusitata in Scripturis, et in profanis auctoribus figura intellectionis, qua numerus multitudinis ponitur pro numero singulax*i, et contra numerus singulai-is pro numei’0 multitudinis, tum quia in peccato illo primo Adami, quod a posteris genex-atione contrahitur, multae fuerunt iniquitates, superbia, infi delitas, inobedientia et alia;.
Deinde illud est observandum non posse hunc locum depravari ab adversariis, quasi peccatum in hoc testimonio accipiatur improprie, id est, pro mortalitate, aut morbo aliquo, nam ea; voces 'JY1? et V.BH proprie verum peccatum significant, et eaedem voces in eodem Psalmo siepius repetuntur, et semper accipiuntur pro vero et proprie dicto peccato, quale fuit adulterium Davidis cum Bethsabea;, quod in eo Psalmo potissimum deploratur.
Postremo non licet hanc Davidis confessionem detorquere ad peccata pai-entum, qui eum genuernnt, quasi dicet'e voluerit, parentes suos peccasse, cum genuerunt. Nam in primis satis constat, Davidem non ex fornicatione, vel adulterio, sed ex honesto, et sancto conjugio natum. Deinde cum David in toto hoc Psalmo argumenta conquirat, quibus divinam misericordiam ad se flectat, non debuit peccata,parentum allegare, sed miseriam suam exponere. Et hoc est, quod faciat, cum se miserum ab ipsa conceptione fuisse dicit. Praeterea verbum ilud iniVlO non refertur ad actionem gignendi, in qua peccatum esse solet, quando parentes gignendo peccant, sed ad formationem corporis, quae post parentum concubitum a Deo fit. Yere enim, ac sapienter dixit sancta illa Martyrum Machabaorum mater; Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum, et animam donavi vobis, et vitam, et singula membra non ego ipsa compegi; sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem etc. in lib. n. Machabaxorum cap. vix.
Sic etiam altera illa vox isrvcrp proprie non significat gignere, aut concipere, sed calefacere, et fovere. Proinde refertur ad illud tempus, quo foetum jam foimatum, et animarum mater in utero fovet, et fovendo calefacit. Certum autem est nullum intervenire parentum peccatum, vel cum proles concepta formatur, vel cum jam formata in utero confovetur. Et fortasse ad calumnias futurorum htereticorum tollendas, Spiritus sanctus noluit hoc loco uti vocabulis, quoe proprie significant gignere, vel concipere, qua; sunt 'i';' et r.Tb
Jam vero ex novo testamento habemus in primis verba illa Praecursoris Domini, Joan. i: Ecce agnus Dei, ecce qui tolllit peccata mundi (i). Quo loco in textu Graeco legitur in num. singulari ~/,v Sgaptlav vovi xosgo v,Ecce qui tollit peccatum illud mundi. Quod est autem peccatum illud mundi, nisi commune illud peccatum, quod per unum hominem in hunc mundum intravit, ut ex Apostolo supra citavimus?
Deinde habemus illud Joan. nr. Qui non credit in filium, ira Dei manet super eum. Ubi notat S. Augustinus lib. vi in Julianum cap. 12. non esse dictum, ira Dei veniet super eum, sed manet super cum, quia jam antea erat, et manet in omnibus filiis Adae, nisi per Christum tollatur.
Tertio habemus illud Rom. m. Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Certe enim si omnes peccaverunt, non excipiuntur parvuli a peccato. Parvuli autem propria voluntate nihil boni, aut mali egerunt, ut idem Apostolus ait ad Rom. ix. Igitur omnes peccasse dicuntur, quia filii illius sunt, in quo omnes peccaverunt, ad Rom. v.
Quarto habemus comparationem illam Adami cum Christo, gratia; cum peccato, resurrectionis cum morte, quam idem Apostolus facit in priore epist. ad Corinth. cap. 13. ex qua comparatione manifeste colligitur, ita omnes, qui ex Adamo nascuntur, peccatum et mortis aeternae debitum contrahere, sicut omnes, qui renascuntur in Christo, gratiam justificationis, et beata; resurrectionis pignus acquirunt.
Quinto habemus insignem illam Apostoli ratiocinationem in epist. posteriore ad Covinth. cap. v: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus (-4). Ubi primum conditionalis consecutio ponitur, si unus pro om- • ilibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Deinde absolute assumitur, Christus pro omnibus mortuus est. Relinquitur autem, ut absolute concludamus, ergo omnes mortui sunt. Et satis aperte loquitur B. Paulus de morte omnium, non tam corporali, quam
spirituali. Dicit enim Christum mortuum esse, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed Deo. Et paulo post clarius, quod dixerat, Christum pro nobis mortuum, dicit, Nos Deo per Christum reconciliatos. Et paulo post clarissime, dicit: Eum qui peccatum non fecerat, pro nobis peccatum, id est, hostiam pro peccato, factum, ut nos efficeremur justitia Dei in illo. Jam igitur cum constet, Christum pro nobis omnibus omnino mortuum, atque hostiam pro peccato factum esse, sequitur omnes omnino, sine ulla exceptione conditionis, sexus, retatis, mortuos esse in Adamo, et redemptore, seu justificatore indiguisse.
Sexto habemus illud Galat. m: Conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut remissio per Christum daretur credentibus. Est enim sententia hujus loci, Scripturam demonstrare, omnes homines esse peccatores, nec posse nisi per Christum ad indulgentiam pervenire.
Septimo, habemus illud Ephes. ii: Eramus et nos natura filii irse, sicut elc.. Dicimur enim natura filii ira;, quia a nativitate vel quia ex natura peccato pruni hominis vitiata, reatum peccati trahimus, ex quo ira;, atque vindicta; divina; obnoxii sumus. Aliqui interpretantur illud, natura, ac si dictum esset prorsus. Quam interpretationem S. Hieronymus in commentario non rejicit, quin etiam fatetur, vocem esse ambiguam, tametsi priorem ipse expositionem sequitur.
S. autem Augustinus lib. vi. in Julianum cap. 4. graviore censura eam interpretationem dignam esse xensuit. Sic enim ait: « Quod autem dicis, ubi ait Apostolus, natura filii ira;, posse intelligi, prorsus filii ira;. Nonne hinc admoneri debuisti, antiquam contra vos defendi catholicam fidem: quia non fere invenitur Latinus codex, si non a vobis nunc incipiat emendari, vel potius in mendum mutari, ubi non, natura, sit scriptum? Quod utique cavere debuit interpretum antiquitas, nisi etiam fidei haec esset antiquitas, cui coepit vestra resistere novitas. » Haec ille, qui ex eo, quod omnes codices Latini habent, natura, recte colligit, hoc loco non esse vocem ambiguam, quoniam si ita esset, aliquis vertisset, prorsus, aliquis, natura, nunc autem omnes eodem modo, verterunt, quia omnes eodem modo testimonium hoc Apostolicum intellexerunt. Ac de Scripturis quidem haec loca sufficiant.
Chapter 47 of 93