Skip to the text

Caput VI. Probatur eadem veritas ex definitione Ecclesiastica

Nunc afferemus judicia non singulorum hominum, sed ipsarum Ecclesiarum, sive Conciliorum, quibus error ille Pelagii, Coelestii et Juliani, quem Faber, Erasinus et Zwinglius nostro saeculo renovarunt, publice damnatus fuit. Habemus autem judicia totius orbis terrarum.

Primum enim in Oriente Concilium Palcstinum, Episcoporum 44. errorem hunc ita damnavit, ut Pelagium ipsum ad eumdem errorem damnandum compulerit. Meminit hujus Synodi S. Augustinus lib. i. in Julianum cap. 2. epist. 100. et alibi.

Deinde in Occidente habemus ex Africa Concilium Milevitanum, quod in 2. can. ita statuit: « Placuit, ut quicumque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit, in remissionem peccatorum cos quidem baptizari, sed nihil cx Adamo tra¬

here originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, anathema sit. »

Habemus item ex Africa Concilium Carthaginiense nationale frequentissimum, Episcoporum videlicet 21 7, quod postconfirmationem a Zozimo summo Pontifice obtentam, a toto orbe receptum fuit, ut refert S. Prosper in Chronico ad annum 420.

Ex Hispania habemus Concilium Toletanum VI. can. i. ubi sic legimus: « Ex his tribus divinitatis personis solum Filium fatemur ad redemptionem humani generis propter culparum debita, quie per inobedientiam Adse originaliter, et nostro libero arbitrio contraximus, resolvenda, a secreto Patris, arcanoque prodiisse, et humanitatem sine peccato de sancta semper Virgine assumpsisse. » Vide etiam Concilium Toletanum XII. can. 2.

Ex Gallia habemus Concilium Arausicanum II. canon. 2. ubi sic legimus: « Si quis soli Ada; prsevaricationem suam, et non ejus propagini asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quee poena est peccati, non autem et peccatum, quod est mors anima), per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur, injustitiam Deo dabit, contradicens Apostolo dicenti. Per unum hominem peccatum in hunc mumdum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit etc.»

Ex Germania habemus Concilium Moguntinum, can. S. ubi sic legimus: «Hoc primorum hominum peccatum propagatione in omnes homines transiit, ctsecum poenam suam trahit, ut sint omnes homines ira) Dei, damnationis, et rftortis rei, et ad peccatum proni. »

Ex Italia habemus responsa veterum summorum Pontificum, Innocentii, Zozimi, Ccelestini, Leonis, Gregorii. Nam B. Innocentius I. exortum errorem istum, tempore sui Pontificatus, aperte damnavit, ut Augustinus testatur lib. i. in Julianum cap. 2. et epist. 137. Extat autem epist. ejusdem Innocentii ad Concilium Milevitanum, in qua confirmat ejus Concilii decreta, et inter alia sic loquitur: « Si ergo nihil volunt officere non renasci, fateantur necesse est, nec regenerationis sacra fluenta prodesse etc. » B. Zozimi epist. ad Episcopos totius orbis non extat, sed ejus ha)C verba recitat S. Augustinus in epistol. 137. adOptatum: « Fidelis Dominus in verbis suis, ejusque Baptismus re, ac verbis, id est, opere, confessione, ct remissione vota peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani, eamdem plenitudinem tenet. Nullus enim nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatumfuerit ante captivus, sicut scripturo est: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis. Per ipsum enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo: ipsius morte mortis ab Adam omnibus nobis introductae, atque transmissae universae animae illud propagatione contractum chyrographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per baptismum liberetur, non tenetur obnoxius ». Post haec verba recitata ita subjungit Augustinus: «In his verbis Apostolicae sedis tam antiqua, atque fundata, certa et clara est Catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare Christiano. i)

B. Coeleslinus in epistol. ad Gallos prima, post finem epistolae annectit aliquot capitula, quibus quidquid contrarium est^ minime Catholicum habendum esse pronuntiat, in 4. cap. sic ait: « In praevaricatione Adafc omnes homines naturalem possibilitatem, et innocentiam perdidisse. » In cap. 12. sicrursus loquitur: « Illud quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otiosio contemplamur intuitu, cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt Sacramentum, non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis, et exsufflationibus clericorum, spiritus ab eis immundus abigatur: ut tunc vere appareat, quo modo princeps mundi hujus mittatur foras, et quo modo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripianturin possessionem translata victoris, qui captivam ducit captivitatem, et dat dona hominibus. »

S. Leo I. epist. 8G. ad Nicetam Aquileiensem ita loquitur: « Sed ab istis ideo per naturalem industriam dicitur praeveniri, ut qua; ad gratiam proprio clara sit studio, nullo videatur peccati originalis vulnere sauciata. Ideo etiam parvulos dicunt, si sine Baptismo hinc de saeculo exierint, non posse damnari, neque reos in peccato Adae teneri, sed ad regnum, vel ad vitam aeternam sine ulla cunctatione venire, cum Apostolus dicat. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, propter quod et ipsi parvuli baptizantur. »

S. Gregorius in epist. 53. lib. vil. ad Secundinum: «Illud, inquit, incertum non est, quia nisi sacri Baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. » His accedunt postremo Concilia universalia duo, Florentinum et Tridentinum, quorum illud in litteris unionis sic docet: « Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendos ». Istud autem sess. 5. in decreto de peccato originis, ad verbum repetit decreta Conciliorum veterum Milevitani et Arausicani. Quae cum ita sint, nulla omnino remanet de fide Catholicae Ecclesiae dubitatio: ut non potuerint Erasmus, Faber, Zwinglius atque Anabaptistae sine incredibili temeritate errorem toties damnatum, iterum innovare.

Chapter 49 of 93