Caput XII
est, nihil esse notius, quam peccatum originale traduci, nihil obscurius, quam quomodo traducatur. Hinc etiam in epist. 29. ad Hieronymum consolatur se his verbis: « Eleganter dictum esse narratur, quod huic rei satis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur, accessit alius, et eo viso admirans, ait, quomodo huc cecidisti? At ille, obsecro (inquit) cogita quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita quoniam fatemur, et fide Catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei, quod modum, quo salva fiat, novimus, etiamsi numquam quomodo in malum illud devenerit noverimus. » Haec eo loco. *
Tamen in lib. v. adversus Julianum, cap. 3. explicat sententiam suam de proposita quaestione his verbis: « Profecto aut utrumque vitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tamquam in vase vitiato corrumpitur; ubi occulta justitia divinae legis includitur. Quid autem horum sit verum, libentius disco, quam dico, ne audeam docere quod nescio. » Horum verborum sensus hic est: Aut utrumque, id est, anima et corpus, secundum illorum sententiam, qui propaginem animarum defendunt, vitiatum trahitur: aut alterum in altero, id est, anima in corpore tamquam in vase vitiato corrumpitur, secundum sententiam eorum, qui animas a Deo creari censent: et solam carnem corruptam a parentibus traduci volunt.
Porro carnem ideo corruptam trahi, scribit idem Augustinus, quia cum libidine generatur. Non enim generationem, sed libidinem esse, quae proprie peccatum traducit. Yide Augustinum, lib. i. de peccatorum meritis et remissione, cap. 9. lib. I. de nuptiis, et concupiscentia, cap. 24. lib. v. in Julianum cap. 2. et Fulgentium lib. de fide ad Petrum, cap. 2.
Haec sententia si accipiatur ut verba sonant, ut eam accepisse videntur Petrus Lombardus in secundo sententiarum, distinet. 31. et Gregorius Ariminensis, et Gabriel in eodem loco, ferenda non videtur. Primum enim non potest intelligi, quemadmodum caro, quae corpus est, animam inficiat, quas spiritus est. Deinde labes carnis proprie peccatum esse non potest, praesertim antequam anima rationalis accedat, quare tametsi caro
Explicatur quomodo peccatum originis traducatur, et solvitur argumentum Pelagiano - 7‘urn, quod cap. x. extremo propositum fuerat.
Explicata quaestione de origine animae, explicandus est modus, quo peccatum originale traducitur. Hinc enim solutio pendet argumenti Pelagianorum, quod semper est habitum difficillimum.
Igitur sanctus Augustinus nunquam plane in hac quaestione sibi satisfecit. Hinc est illud in lib. i. de moribus Ecclesiae, cap. 22. nihil esse peccato originali ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius. Hoc-
animam inficeret, non tamen inficeret contagione peccati. Adha?c, certum est, in Adamo vitium prius in anima, quam in carne fuisse, et ab anima ad carnem, non a carne ad animam transivisse: « Ab animo (inquit Augustinus lib. v. in Julianum, cap. 3.) cojpit elatio, et ad praeceptum transgrediendum inde consensio, tunc est caro facta peccati, etc. » Cur igitur in filiis Adami, ad quos hereditas peccati ejusdem devoluta est, non idem ordo servetur.
Praeterea, si quis jam ex nihilo crearetur, quales nos nascimur, quod posse fieri supra demonstratum est, is neque haberet, neque traduceret in posteros originale peccatum, ut Concilium Tridentinum statuit sess. 6. cap. 3. ubi dicit, eos solos peccatum originis trahere posse, qui ex Adami semine procreantur; at is non careret concupiscentia et ardore libidinis, ut notum est ex iis, quae supra docuimus; igitur non est proprie carnis vitium, quod animam inficit, et peccatum in posteros trajicit.
Praeterea si duo homines, vir et fcemina, ex Adamo nati, singulari privilegio Dei, sine libidine generarent, peccatum nihilominus in filios suos transmitterent, quia filii horum parentum, vere filii essent Adami, et in eo peccassent, in quo omnes peccaverunt, Rom. iv,. neque gratia personalis proximorum parentum in eos transfunderetur. Non igitur libido generantium originalis est causa peccati.. »
Accedat postremo, quod si libido esset causa peccati, ille majus peccatum traheret, qui cum majori libidine conciperetui'. Quod est manifeste falsum, cum peccatum originis in omnibus hominibus sit aequale.
Fuerunt igitur qui existimarent, animam in carne vitiari, non quod vel in carne peccatum proprie dictum haereat, vel caro spiritum proprie inquinare possit: sed quod caro destituta originali justitia, ac rebellis rationi effecta, animam deorsum trahat: ac per hoc obliquam et distortam efficiat. Illa vero obliquitas est peccatum. Ita sensisse videntur Alexander Alensis in 2. p. quaest. 103. memb. 4. et S. Bonaventura ibid. art. 1. qua?st. 2.
Sed ha?c sententia refellitur iisdem argumentis, a*c prajsertim quatuor postremis. Et praeterea, si res ita se haberet, sequeretur parvulos ante usum rationis non habere
peccatum originis, nisi in potentia. Neque enim anima trahitur deorsum a carne, nisi quando caro concupiscit contra spiritum, quod non fit ante usum rationis. Deinde vel spiritus carni male concupiscenti x*esistit, vel succumbit; si resistit, non peccat; si succumbit, peccatum actuale committit.
Est alia sententia, quam verissimam esse non dubito, S. Anselmi in libro de conceptu virginali, cap. 7. et 10, sancti Thomae in 1. 2. qua?st. 81. art. 1. et quaest. 4. de malo, art.*l. necnon Scoti, Durandi et aliorum, in secundum sententiarum, distinction. 31, ad traductionem peccati originalis nihil aliud requiri, nisi ut homo per veram generationem ab Adamo descendat. Hoc enim ipso, quod aliquis in lumbis Adse fuit, cum is praeceptum in paradiso transgrederetur, in illo ejus peccato communicavit. Nam (ut Apostolus loquitur ad Roman. v.) in illo omnes peccaverunt, omnes, inquam, qui in lumbis ejus erant.
Neque aliud sibi volunt verba sancti Augustini: « Alterum in altero tamquam in vase vitiato corrumpitur. » Significatur enim his verbis, animam non pollui, cum creatur a Deo, sed cum per conjunctionem cum carne ex Adamo tracta, pars hominis efficitur. Neque enim anima, ut consideratur antequam corpori inspiretur, filia est Adami, sed homo est filius Adami: homo autem tunc primum existit, cum anima carni conjungitur.
Pari ratione, cum S. Augustinus tam scope repetit, non generationem, sedlibidinemesse, qua? peccatum traducit, non vult significare, ipsam libidinem actualem esse veram causam originalis peccati, quod absurdum esse paulo ante demonstravimus; sed indicare voluit, causam peccati originalis non esse simpliciter propagationem, nam etiam in paradiso propagatio fuisset, ubi tamen peccatum non fuisset, sed propagationem ex natura corrupta, cujus argumentum certissimum est ardor libidinis, sine quo ardore, ne sanctissimi quidem conjuges generare solent.
Ex his, qua? hactenus dicta sunt, facile erit argumentum illud Pelagianorum solvere, quod ad finem capitis decimi propositum fuit. Argumentum hoc erat: peccatum non in carne, sed in anima sedem habet, sed anima non trahitur ex Adamo, igitur nec peccatum trahitur ex Adamo.
Respondemus ad assumptionem argumenti, animam non trahi ex Adamo, quasi ab Adamo fiat, vel ex Adami anima fiat, sed tamen esse partem hominis qui vere trahitur ex A- damo. Quare neganda est illa consecutio: Igitur nec peccatum trahitur ab Adamo. Neque enim, ut peccatum ex Adamo trahatur, necessarium est, ut anima fiat ab Adamo, sed satis est, si homo ipse cujus pars est anima, fiat ab Adamo.
Porro vere et proprie dicitur homo hominem generare, tametsi anima non producatur ab homine, sed inspiretur a Deo. Nam generatio non terminatur ad productionem forma!, vel materiae, sed compositi.
Proinde qui animam cum carne conjungit, is vere hominem facit. Conjungit autem animam cum carne is, qui materiam ita disponit, quod facit homo per generationem, ut infallibiliter anima consequatur. Homo igitur hominem per generationem, vere [producit, undecumque existat anima.
Ex quo intelligimus, non solum non impediri traductionem peccati ex eo, quod animae creentur a Deo, sed neque multum juvari, vel illustrari, si animae hominum intelligantur fieri ex propagine; quemadmodum animae bestiarum fiunt. Nam bestiarum animae non fiunt ex propagine, quasi pars aliqua animae parentum trajiciatur in prolem (pater enim solum praebet semen, quod superfluum alimenti, et mater sanguinem menstruum, qui est etiam superfluum alimenti, et neutrum est pars animantis); sed quia parentes generando disponunt materiam usque ad animationem.
Itaque sive animae fiant ex propagine, sive inspirentur a Deo, non potest reddi commodior et expeditior ratio traductionis peccati, quam sit ea, quam assignavimus, quia videlicet quicumque per carnalem generationem concipiuntur, veri sunt Adae filii. Proinde nulla causa est, cur propter originale peccatum de animarum creatione amplius dubitemus.
Chapter 55 of 93