Skip to the text

Caput XIV. Ad filios fidelium peccatum originis pertinere, quemadmodum ad filios infidelium

Altera quaestio erat, ad quos peccatum originale trajiciatur. Et quidem in controversiam revocari non debet, an trajiciatur ad eos, qui ex Adamo per carnalem generationem minime descendunt. Neque enim dubitari potest, quin Dominus Jesus Christus, qui non ex semine viri, sed Spiritus sancti virtute in utero Virginis conceptus fuit, originali peccato caruerit. Et eadem ratio esset, si aliquis alius per divinam potentiam aliunde, quam ex Adam originem duceret. Itaque solum quaestio est utrum omnes, qui per carnalem generationem ex Adamo nascuntur, trahant originale peccatum. Siquidem non pauci

ex haereticis sine peccato originis concipi, ac nasci volunt omnes filios fidelium: multi autem ex Catholicis, Virginem Deiparam omnis omnino peccati, etiam originalis expertem fuisse contendunt. De utraque sententia breviter disseremus.

Igitur Huldricus Zwinglius in lib. de Baptismo, et in declaratione de peccato originis, tamquam rem certam et exploratam docet, nihil esse in filiis fidelium, etiam ante baptismum, quod proprie peccatum dici possit: quamquam probabiliter idem dici posse censeat de filiis infidelium; quin etiam absolute peccatum originis negat, ut supra demonstravimus.

Joannes Calvinus in Antidoto Concilii Trident. ad cap. 5. sess. 6. et lib. iv. Instit. cap. 16. § 24, et 23. docet, filiis fidelium non imputari Teccatum originis, et etiam ante baptismum esse sanctos, et membra Ecclesiae.

Similia docent Martinus Bucerus in cap. iii Matth. Petrus Martyr et Henricus Bulingerus in cap. 7. prioris ad Corinth.

Sed haec eorum sententia, vel haeresis potius, aperte repugnat verbo Dei, traditioni Patrum, decretis Conciliorum, atque Pontificum, et Ecclesiae universae consuetudini.

Primum enim testimonia, quae supra attulimus ex Scripturis ad probandum originale peccatum, universalia sunt, et homines omnes, sive fidelium, sive infidelium filios comprehendunt. Deinde locus ille Psalm. l: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc., non quemcumque hominem, sed Davidem ipsum in peccato conceptum fuisse docet; porro Davidem filium fuisse hominis fidelis et justi dubitari non potest. Ruffinusin hunc locum (ut etiam supra citavimus): cDavid, inquit, natus erat de Jesse viro justo, et conjuge ejus. Quid est ergo quod de se dicit, in iniquitatibus conceptum esse, nisi quia detrahitur iniquitas ex Adam, nemo nascitur, nisi trahens culpam et culpae poenam. »

Item illud Apostoli ad Ephes. ii: Eramus et nos natura filii irse, sicut et exteri, apertissime dicitur de fideliis fidelium, qualis erat Apostolus, qui ad Philip, iii. scribit, se fuisse degenere Israel, ex tribu Benjamin, Hebraeum ex Hebraeis. Et ad Galat. ii. dicit, se natura, hoc est, a nativitate, Judaeum, non ex gentibus peccatorem. Denique circumcisio Dei mandato (Genes, xvn. ) filiis fidelium adhi-

benda erat, et tamen ea peccatum originis vel tollebat, vel tollentium significabat, ut veteres omnes concedunt.

Adhtec accedit traditio Patrum. NamS. Cyprianus lib. iii. epist. 8. ad Fidum de filiis fidelium interrogatus fuerat, utrum ante octavum diem baptizari possent. Neque enim infideles filios suos baptizari procurabant, aut sinebant. Respondit autem Cyprianus baptizandos esse ejusmodi parvulos etiam ante octavum diem, si opus sit, propter contagium mortis antiqua; quod unusquisque eorum prima nativitate contraxit.

S. Ambrosius de filiis fidelium sine dubio loquebatur, cum diceret in Apologia David cap. 11: « Antequam nascamur, contagio». Nam se quoque in eo numero ponit, et alios qui de Christianis parentibus nascuntur.

Sanctus Hieronymus in epistol. ad Laetam de institutione filia;: « Christiani, inquit, non nascuntur, sed fiunt. » Quod antea scripserat etiam Tertulianus in Apologetico cap. 17. non igitur filii fidelium nascuntur sancti, et Ecclesia; membra, ut adversarii docent.

S. Augustinus lib. ii. de peccato originali, cap. 40: « Regeneratus, inquit, non regenerat filios carnis, sed generat, ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est, trajicit. Sic igitur sive reus infidelis sive absolutus fidelis non generat absolutos uterque, sed reos. Quomodo non solum oleastri, sed etiam olea; semina non oleas generant, sed oleastros ». Idem docet lib. i. de nuptiis et concupiscentia, c. 18. 19. et 20. lib. vi. adversus Julianum cap. 2. et 3. et lib. ii. de peccatorum meritis et remissione, cap. 25. et duobus sequentibus.

Addi possent multa similia Patrum testimonia, sed non est opus, cum ne unus quidem ex Patribus adduci possit, qui contra senserit.

Jam vero quod attinet ad Conciliorum atque Pontificum decreta, Concilium Milevitanum canon. 2. cum dicit anathema iis, qui negant parvulos recenter ab uteris matrum baptizandos esse in remissionem peccatorum, et B. Siricius in epistol. 1. ad Ilimerium, cap. 2. cum infantibus jubet per baptismum omni celeritate succurri, sine dubio de filius fidelium pra;cipue loquuntur. Nam (ut supra diximus) infideles, ut plurimum, aut non sinebant, aut non procurabant, ut filii ipsorum per baptismum regenerarentur.

Denique Ecclesiae universae consuetudo, magnam vim in ejusmodi rebus habere debet. Semper autem in Ecclesia fuit haec sollicitudo fidelium, ut summopere caverent, ne filii ipsorum in quavis aetate sine baptismo decederent: « Quisquis,» inquit Augustinus epistol. 28. ad Hieronymum « dixerit, quod in Christo vivificabnntur etiam parvuli, qui sine Sacramenti ejus participatione de vita exeunt, hic profecto et contra Apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat Ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur, aliter eos in Chrito vivificari non posse. Qui autem non vivificatur in Christo, restat ut in eadem damnatione maneat, de qua dicit Apostolus, Per unius delictum in omnes homines in condemnationem. »

Certe si in Ecclesia cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, a fidelibus, qui in Ecclesia sunt, festinatur et curritur; ne videlicet filii fidelium sine baptismo decedentes non sint in regno coelorum cum parentibus fidelibus, sed apud inferos cum alii filiis infidelium. Certe etiam Zwinglius et Calvinus et ca;teri, qui parvulos fidelium in Christo vivificari dicunt, etiamsi absque Sacramenti ipsius participatione decedant, contra praidicationem Apostolicam veniunt, et totam condamnant Ecclesiam.

Accedit postremo illa consuetudo, qua; semper in Ecclesia celeberrima fuit, exorcizandi et exsufflandi filios fidelium baptizandos. Illa enim apertissime testatur, filios etiam fidelium immundo spiritui subditos esse, donec Spiritu sancto in eos superveniente mundentur: « Verum est, inquit S. Augustinus in lib. vi contra Julian. cap. ii, quod antiquitus veraci fide Catholica prffidicatur et creditur per Ecclesiam totam, qua; filios fidelium, nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non cos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret. »

Porrit argumenta, quibus adversarii ad hanc novitatem, contra totius Ecclesia; consensum, imo etiam (ut ostendimus) contra ipsum Dei verbum asserandam permoti videntur, levissima sunt, et a nobis refutata in lib. de Baptismo cap. iv.

Prsecipuum fundamentum eorum, sunt illa verba: Ero Deus tuus, et seminis tui post te, Gen. xvii. Quamvis enim hoc dictum sit soli Abrahae, tamen intelligitur dictum esse omnibus ejus posteris, quia promissio aeterna est. Sic enim loquitur Deus: Statuam pactum meum inter me, et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. Itaque quod dixit Deus Abrahae, idem intelligitur dictum filio ejus, et nepoti, et caeteris usque in sempiternum. Nos autem per Christum facti sumus etiam Abrahae filii, et conjuncti populo Dei. Quare unicuique nostrum dictum esse existimandum est: Ero Deus tuus, et seminis tui: ac per hoc filii fidelium, hoc ipso quod filii sunt fidelium, ad foedus illud pertinent, et populo Dei aggregati esse censentur.

Respondeo, promissionem illam, quatenus spiritualis erat, et ad vitam aeternam pertinebat, factam esse semini Abraham, non secundum carnem, sed secundum fidem, ut exponit Apostolus ad Rom. iv et ix et ad Gal. iii et iv. Proinde filii fidelium non hoc ipso, quod sunt filii fidelium secundum carnem, pertinent ad foedus, et ad populum Dei, sed tunc primum incipiunt deputari in semen, et in foedere contineri, cum incipiunt imitari fidem parentum suorum, quod faciunt vel credendo, vel Sacramentum fidei piendo, quamvis ipsum Sacramentum fidei suscipere sit etiam quoddam credere, ut Augustinos docet lib i. de peccatorum meritis et remissione cap. 27; ubi etiam disertis verbis refellit quod Calvinistffi dicunt, filios fidelium ante baptismum pertinere ad oves Christi: « Quoniam, inquit, de ovibus ejus esse non incipiunt parvuli, nisi per baptismum, profecto, si hoc non accipiunt, peribunt. »

Chapter 57 of 93