Skip to the text

Caput V. Probatur eadem veritas testimoniis Patrum, qui ante Pelagianam kxresim exortam scripserunt

Secundo loco confirmanda est veritas testimoniis, ac traditione Ecclesia. Ac primo afferemus testimonia Patrum illorum, qui ante Pelagianam haeresim exortam scripserunt. Deinde addemus Ecclesia decreta, qua proprie haresim istam damnaverunt.

Primus igitur prodeat S. Dionysius Areopagita, qui in lib. de Eccles. hierarch. cap. 3. part. 3, peccatum primi hominis toti natura humana adseribit: <• Humanam, inquit, naturam, initio stolide a divinis beneficiis prolapsam, obnoxia passionibus variis vita suscepit, et mortis corruptibilis finis. Quippe perniciosa illa a vera bonitate defectio, et sacra in paradiso legis pravaricatio eam, qua sponte sua blande mulcentibus, atque infestis adversarii fraudibus cedens vitale excusserat jugum, his qua sunt divinis bonis contraria tradidit, » Quibus verbis Dionysius primum docet, humanam naturam divinis beneficiis, qua in creatione acceperat spoliatam, obnoxiam factam esse passionibus quoad animam, et morti, quoad corpus. Deinde rationem reddit hujus spoliationis, ac dicit, id factum esse, quia natura humana sponte cedens fraudibus Satana vitale jugum excussit. Ista enim defectio a vera bonitate tradidit eam bis, qua sunt contraria divinis bonis, id est, passionibus et mortalitati.

Ubi vides S. Dionysium non solum poenam, sed etiam culpam toti natura tribuere. Quod idem paulo infra his verbis docet: « Oberrans itaque (natura humana) et a recto itinere ad eum, qui veraciter Deus est, tendente aversa, et perditis, atque maleficis turmis subjecta, minime advertit, se pro Diis, atque amicis, infestis hostibus fuisse obsecutam. »

Secundus testis prodeat S. Ignatius, qui in epist. ad Trallianos ita loquitur: « Vos ergo succincti mansuetudine imitatores estote passionum Christi, et dilectionis ejus, qua dilexit nos, dans semetipsum pro nobis, ut nos sanguine suo mandaret ab antiqua impietate. »

Tertius sit S. Justinus Martyr, qui in dia¬

logo cum Tryphone sic ait: « Ad amnem eum non ideo venisse pro comperto habemus, quod vel Bapiisini lavatione, vel Spiritus in specie columbm adventu opus ei fuerit sicut nec nasci, et crucifigi propter functionis hujusmodi indigentiam sustinuit: sed humani generis causa, quod per Adam in mortem, et fraudem, seductionemque serpentis conciderat, ut interim propriam pro se maligne agentis, cujusque culpam taceam.» Ille videmus, non solam mortem, sed etiam serpentis seductionem toti generi humano communem esse, et Christum crucifixum, esse pro peccato, tum communi toti naturae humanae, tum propriis uniuscujusque, id est, pro peccato tum originali, tum actuali.

Quartus sit S. Irenceus lib. v. cap. 17:

« Delevit, inquit, chirographum, debita nostra, affigens illud cruci, uti quemadmodum per lignum facti sumus debitores Deo, per lignam accipiamus debiti remissionem. » Vide eumdem lib. m. cap. 20. et rursus alium locum apud Augustinum lib. i. in Julianum cap. 2.

Quintus sit Tertullianus, qui in lib. de anima, cap. 40. sic ait: « Omnis anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur: tamdiu immunda, quamdiu recenseatur. Peccatrix autem quia immunda.»

Sextus, Origenes homil. 8. in Levitic.:

« Queecumque anima, inquit, in carne nascitur, iniquitatis, et peccati sorde polluitur, propter quod dictum est: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram. »

Septimus, S. Cyprianus lib. m. epist. 88. ad Fidum: « Infans, Inquit, recens natus nil peccavit, nisi quod secundum Adam carnalitcr natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit. »

Octavus, S. Athanasius serm. in illud:

« Omnia mihi tradita sunt », sub initium:

« Postquam, inquit, peccaverat, et lapsus fuerat homo, ejusque lapsu perturbatis omnibus, mors invaluisset ab Adam usque ad Christum, terraque exeerationi data esset, infernus apertus, paradisus clausus, ccelum. infensum, et tandem corrupto, et interempto homine invaluisset diabolus contra nos etc. »

Nonus, S. Hilarius, qui in explicatione Psal. 118. exponens illa verba ad finem totius Psal.: Vivet anima mea, et laudabit te, sic ait: « Vivere se in hac vita non reputat, quippe qui dixerit: Ecce in iniquitatibus conceptus sura, et in delictis peperit me mater mea. Scit se sub peccati origine, et sub peccati lege esse natum.;>

Decimus, S. Basilius, qui in expositione Psal. 32. explicans illud: « Diligit, misericordiam, et judicium, misecicordia Domini « plena est terra »: Nequit, inquit, homo mundo corde, acliberomninoasorde peccati inveniri, etiamsi unius diei tempore supra terram vixerit. Quamobrem si quis videat quotidie malitiam invalescentem, ac depascentem homines, et fragile genus hominum mille mortibus delictorum gratia dignum, tanto admirabitur magis divitias bonitatis divina) tolerantia), et longanimitatis. » Vide alium locum ejusdem apud Augustinum lib. l. in Julianum cap 2.

Undecimus, S. Ambrosius, qui in Apologia David cap. xi. sic ait: « Antequam nascamur, maculamur contagio; antequam usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur. » Et infra: « Merito David deploravit in se ipsa inquinamenta natura, quod prius inciperet in homine macula, quam vita. » Item lib. i. de poenitentia cap. 2. sic ait: « Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est, sicut habes lectum dicente David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. » Vide alia multa loca etiam clariora apud Augustin. lib. i. in Julinn. cap. 2. et lib. de nuptiis, et concupiscentia, cap. 33. et lib. i. ad Bonifacium, cap. 11.

Duodecimus, auctor comment. in epist. B. Pauli, qua) S. Ambrosio tribuuntur. Is enim, ut Ambrosius a viris doctis esse creditur, ita aequalis Ambrosii sine dubio fuit. Vixit enim tempore Damasi Papae, ut ipse testatur in comment. cap. 3. prioris ad Timotheum. Hic igitur auctor in comment. cap. 3. ad Romanos, sic ait: « Manifestum est itaque in Adam omnes peccasse, tamquam in massa, ipse enim per peccatum corruptus, quos genuit, omnes nati sunt in peccato. Ex co igitur omnes peccatores, quia ex ipso sumus omnes.» Item in comment. cap. 4. ad Hebraeos: « Juxta similitudinem carnis sine peccato, quia natura, quam veram suscepit, similis est carnis nostrae, peccata vero nequaquam habuit, quae caro nostra de parentibus contraxit, quia tale fuit originale peccatum in carne primi hominis, unde et poena, et remedium fieri potuisset.

Tertius decimus, Cyrillus Hierosolymitanus catechesi 2: « Per hunc, inquit, Pater

noster Adam pulsus est, et pro paradiso admirando quodam modo sponte sua fructus ferente, terram spiniferam accepit. Quid igitur (dixerit aliquis) decepti periimus: numquid non est deinceps salus? cecidimus, an non licet resurgere? »

Quartus decimus, S. Gregorius Nazianzenus orat. 3. de pace, sic ait: « Totus lapsus sum, atque ex primigeni hominis inobedientia, et diaboli fraude condemnatus sum. » Et in 2. oratione in S. Pascha, dicit, nos omnes ab initio per peccatum lapsos. Vide etiam alia loca apud Augustinum lib. i. in Julianum cap. 2.

Quintus decimus, S. Hieronymus in commentario cap. G. Oseae Propheta): « Et ibi, inquit Deus, hoc est in Paradiso, omnes praevaricati sunt in mc, et in similitudinem praevaricationis Adam. Non enim mirum, si quod in parente praecessit, etiam in filiis condemnetur. » Item in commentar, cap. 2. Micheae: « Unusquisque nostrum cum Adam de paradiso cecidit, et in hujus mundi captivitate versatur. » Vide alium locum apud Augustinum loco citato.

Sextus decimus, Ruffmus in comment. Psalm. l: « Ego, inquit, conceptus contraxi mecum iniquitatem originalis delicti. Numquid de adulterio David natus erat, de Jesse justo viro, et conjuge ejus? Quid est ergo quod se dicit, in iniquitatibus conceptum esse, nisi quia detrahitur iniquitas ex Adam? nemo nascitur, nisi trahens culpam, et culpa) poenam. » Fortasse Ruffinus ha)c scripsit post hamesim Pelagianorum exortam: tamen placuit ejus testimonium hic adseribere, quia vixit idem auctor etiam ante illud tempus.

Septimus decimus, S. Sirieius Papa, in epist. I. ad Himerium cap. 2. sic ait: « Infantibus, qui necdum loqui valent per aetatem, vel his, quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacra unda Baptismatis, omni volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari unusquisque exiens de sa)culo, et regnum perdat, et vitam. »

Decimus octavus, S. Joannes Chrysostomus in homil. ad Neophytos: « Venit, inquit, semel Christus, invenit nostrum chyrographum paternum, quod scripsit Adam. Ille initium induxit debiti, nos fuenus auximus posterioribus peccatis. » Sic enim vertit verba de verbis S. Augustinus lib. i. in Julianum, ubi etiam diligenter notavit, Chrysostomum non fuisse contentum dicere, « chyrograplium paternum, » sed addidisse, «nostrum, » ut intelligeremur, ad nos etiam pertinere, et nostrum esse ipsum Adm peccatum. Alia loca Chrysostomi vide inferius cap. 9. ubi salvuntur argumenta.

Decimus nonus, S. Augustinus in lib. t. ad Simplicianum (quem scripsit antequam Pelagiana hseresis orta esset, ut ex retractationibus perspicuum est). Nam in eo lib. qutest. i. sic ait: « Illud est ex poma originalis peccati, hoc est ex pcena frequentati peccati, cum illo, in hanc vitam nascimur; hoc, vivendo addimus. » Et rursus quaest. 2: « Sunt igitur omnes homines, quandoquidem ut Apostolus ait, in Adam omnes moriuntur, a quo in universum genus humanum origo ducitur offensionis Dei, una quaedam massa peccati, supplicium debens divinae, summa^que justitiae, quod sive exigatur, sive donetur, nulla est iniquitas. » His addi possunt Reticius et Olympus, duo veteres Patres, quorum opera non extant, sed eorum testimonia citat S. Augustinus lib. i. in Julianum cap. 2. Habemus igitur auctores supra viginti, qui futuram Pelagianara haeresim de peccato originali redarguendo, ac refellendo praevenerunt.

Chapter 48 of 93