Caput X. Diluuntur argumenta ducta ex ratione
Hestat nunc ut argumenta illa breviter diluamus, quae ducuntur ex ratione.
Prima objectio. Christi justitia non credentibus nihil prodest, igitur et peccatum Adami non peccantibus nihil obest: infantes autem non peccant, quippe qui (Apostolo teste) ad Roman. ix: Nihil boni vel mali agunt; igitur peccatum Adami infantibus nihi obest. Respondet Augustinus lib. iii de peccat, merit. et remiss. cap. 2. Christi justitiam nihil prodesse iis, qui nullo modo, hoc est, nec
sua voluntate, nec aliena credunt, et ad eumdem modum peccatum Adami nihil abesse iis, qui nullo modo, hoc est, nec sua, nec aliena voluntate peccarunt. Porro infantes nihil quidem agere, vel egisse voluntate propria, ut Apostolus scribit ad Roman. ix. tamen aliena volvntate peccasse, cum ille peccavit, in quo omnes peccaverunt, ut idem Apostolus testatur ad Roman. v.
Secunda objectio. Deus remittit peccata propria; non igitur credibile est ab eo imputari aliena. Respondet idem Augustinus in eodem lib. cap. vm, Deum remittere peccata propria spiritu regeneratis, non carne generalis: nec imputare peccata omnino aliena, sed ea, quae tametsi aliena dicantur, quia aliena voluntate commissa sunt, tamen etiam propria dici possunt, quia in iis haerent; quibus imputantur. Sic autem originale peccatum et alienum et proprium recte dici, supra non semel docuimus.
Tertia objectio. Ad rationem veri peccati pertinet, ut sit voluntarium: atqui peccatum originis non est voluntarium parvulis, cum sit (ut jam dictum est) aliena voluntate commissum; igitur peccatum originis parvulis non est vere peccatum. Respondeo: peccatum bifariam sumitur. Nam et actio mala dicitur peccatum; et reatus, ac macula, qua? transeunte actu resident in anima ejus, qui peccavit, peccatum nihilominus appellantur. Voluntarium igitur ad rationem actionis malae per se pertinet, ad rationem autem reatus et maculae pertinet, nisi ratione causae suae, sive enim velit, sive nolit, qui actionem malam voluntate libera perpetravit, reatum et maculam peccando contrahit. Porro in infantibus1 non actionem malam, sed reatum dumtaxat, et maculam ponimus, ac per hoc non requiritur voluntas propria, ut infantes peccatum originale a parentibus trahant, sed sufficit aliena.
Itaque S. Augustinus lib. ii. de nuptiis et concupiscentia cap. 28. et lib. i retract. c. 13. et 15. et aliis in locis, cum quaeritur, quemadmodum peccatum originale sit voluntarium, respondet, esse voluntarium voluntate primi parentis. Quia tamen reatus, et macula ex mala actione dimanant, neo possunt in iis haerere, ad quos actio mala nullo modo pertinet, ideo S. August. multis in locis docet, Adamum, cum primum peccavit, totius humani generis gessisse personam,
et pr®ceptum de pomo vetito non edendo, non solum Adamum, sed omnes, qui in lumbis ejus erant, pariter obligasse, ut sicut gratia primo illi homini collata, ad omnes posteros pertinebat, ita etiam praecepti illius transgressio ad omnes posteros pertineret: « Unde (inquit Augustinus lib. m. de peccatorum meritis [et remissione cap. 7.) nec illud liquide dici potest, quod peccatum Ad® etiam non peccantibus nocuit, cum Scriptura dicat, In quo omnes peccaverunt. Nec sic dicuntur ista aliena peccata, tamquam omnino ad parvulos non pertineant. Siquidem in Adam omnes tunc peccaverunt, quando in ejus natura illa insita in qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt, sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant vitas proprias, sed quidquid erat in futura propagine, vita unius hominis continebat. »
Si quem moveat, cur Deus voluerit, ut peccatum Adami ita posteris omnibus imputaretur, ac si omnes idem peccatum patravissent, respondebimus cum S. Augustino lib. v. adversus Julianum cap. 3. et cum S. Bernardo in serm. 1. de Domin. 1. post octavas Epiphani®, judicium hoc Dei justum esse, sed occultum: « Nostra est (inquit Bernardus) Adami culpa, quia etsi in alio, nos tamen peccavimus; et nobis justo Dei judicio imputabatur, lic et occulto. » Adde quod originale peccatum, et si voluntarium nobis est, quatenus Adam cum peccavit, totius natura; personam gessit* tamen inter omnia peccata minimum habet de voluntario, et ideo minus grave est in ratione voluntarii, quam quodlibet veniale, quamvis sit in ratione mali gravissimum, cum privet hominem gratia Dei, ac sempiterna felicitate. Vide S. Thomam 3. par. qu®st. 1 art. 4. et in 2. Sentent. distinet. 33. qusest. 2. art. 1. ad 2 et de malo, qu®st. 5. art. 1. in responsione ad 9.
Quarta objectio. Si peccatum originis per generationem a parentibus traheretur, videretur malum esse conjugium, quippe quod esset causa peccati. Respondit ad hoc argumentum sanctus Augustinus duobus libris, quos inscripsit de nuptiis et concupiscentia. Summa solutionis hsec est, non esse per se ex coiljugio, quod proles nascatur cum peccato, sed per accidens. Non enim ideo proles cum peccato nascitur, quia ex conjunctione viri et foemin® nascitur, quod est proprium conjugii (nam etiam in statu innocentia; suis¬
set conjunctio viri et fremin®, et tamen proles sine peccato nata fuisset): sed quia accidit natur®, qu® per conjugium propagatur, ut a primo parente corrupta ac vitiata fuerit, quare conjuges, dum filios gignunt, naturam quidem corruptam ac vitiatam propagant: sed ejus corruptionis -culpa non ad ipsos, sed ad primum hominem pertinet.
Quinta objectio. Non peccat (dicebat enim Julianus) iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui condidit. Per quas ergo rimas inter tot pr®sidia innocenti® peccatum fingis ingressum? Respondit sanctus Augustinus lib. ii. de nuptiis et concupiscentia cap. 28: « Quid qu®ris, inquit, latentem rimam, cum habeas apertissimam januam? Per unum hominem, ait Apostolus, peccatum in hunc mundum intravit. » Et in eodem libro cap. 26: « Voluntarium peccatum hominis primi originalis est causa peccati. » Itaque ad argumentum Juliani negari poterat consecutio. Quamvis enim non sit peccati originalis causa pater, qui generat, nec filius, qui nascitur, nec Deus, qui condidit: tamen non sequitur, nullam esse causam ejus peccati, cum Apostolus dicat: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit.
• Sexta objectio. Sffipe qui gignit, a peccato justificatus est, quo pacto igitur trajicit peccatum in filium, quod ipse non habet? Respondet S. Augustinus lib. ii. de peccatorum meritis et remissione c. 23. 26. et 27. et in aliis locis, hominem regeneratum in Christo, ac per hoc justificatura, non generare, carnalem prolem secundum id, quod est regeneratus, id est, secundum Spiritum, sed secundum id, quod habet de vetustate, id est, secundum carnem: et ea de causa prolem non sanctam, sed peccatricem nasci. Adhibet similitudines lib. vi. in Julianum cap. 2. et 3, oleastri, qui insertus in oleam, fit olea, et tamen ex ejus semine non olea nascitur, sed oleaster. Item Hebr®orum, qui circumcisi cum sint, filios tamen gignunt incircumcisos.
Posset adhiberi alia solutio. Generat enim homo sibi similem in specie, non in individuo, hoc est, communicat cum filio qu® toti natur® human® communia sunt, non ea qu® sibi ut tali person® conveniunt. Tametsi enim aliqua accidentia personalia transfundat aliquando pater in filium, tamen id neque necessarium est, nec semper fit. Jam igitur homo justificatus, cum filium gignit,
capit xt.
non ooraraunicat cum eo justitiam, quae est accidens personale, sed naturam, qualis est in se post Adae peccatum; ea vero corrupta et vitiata est.
Septima objectio. Si peccatum originis traheretur per generationem, certe naturale vitium esset: atqui hoc est valde absurdum, tum quia Deo naturae auctori tribuendum esset, cui tribuuntur omnia naturalia; tum quia quod naturale est, proprie peccatum esse non potest; tum demum, quia desperanda esset liberatio a peccato. Respondeo, peccatum originis aliquo modo naturale dici posse juxta illud Apostoli ad Ephes. ii: Eramus natura filii irae (i); nam et a nativitate trahitur, et est vitium naturae potius quam personae, ut upra diximus: non tamen est naturale, quasi sit pars naturae, aut ex natura produxerit. Est enim privatio quaedam et defectus, isque non ex natura, sed ex libera primi hominis voluntate manavit.
Ex quo sequitur primo, ut non in Deum, sed in Adami inobedientiam, ut in propriam causam relerri debeat. Sequitur deinde, ut peccatum proprie dici possit: illa enim naturalia vitia, peccata proprie dici nequeunt, quae in libertatem arbitrii non referuntur, qualia sunt caecitas, surditas, et quaevis monstrositas a nativitate contracta. Sequitur postremo, non esse desperandam hujus peccati liberationem. Non enim ut hic morbus curetur, destruenda natura, sed perficienda, quod facile potest medicus ille coelestis, qui venit quaerere, et salvum facere quod perierat. Itaque S. Augustinus lib. ii. in Julianum cap. 1: « Nec perfectio, inquit, est desperanda virtutis, per ejus gratiam, qui ex origine vitiatam mutare potest, et sanare naturam. »
Octava objectio. Peccatum definitur, dictum, vel factum, vel cogitatum contra legem alternam. At infantes nec dicere, nec facere, nec cogitare aliquid possunt. Respondeo, definiri per ea verba peccatum, ut accipitur pro actu peccati, non autem pro reatu et macula, quae remanent transeunto actu. Porro in infantibus non actum peccati, sed reatum et maculam inesse dicimus ut supra docuimus.
Nona objectio. Si nascuntur homines mali, et dibaoli potestati subjecti, igitur videtur diabolus conditor eorum. Nec enim Deus conderet, quos diaboli potestati subji¬
ceret. Respondeo, quod homines nascantur mali, et diaboli potestati subjecti, non esse causam in conditore naturae, sed in corruptore, Deus enim, et initio naturam bonam condidit, et nunc quod in ea bonum est, propagat; porro vitium accidit illi ex peccato primi hominis, et ipsum est vitium, quod eam spiritui immundo subjecit: « Nos (inquitAugustinuslib.il. in Julianum cap. 2.) dicimus, non diabolum, sed Deum verum, et vere bonum esse hominum conditorem, munda de immundis ineflabiliter operantem, quamvis hominum nemo mundus nascatur, et ideo donec mundetur Spiritu sancto, sub spiritu immundo esse cogatur. »
Decima objectio. Peccatum non in carne, sed in anima sedem habet: sed anima non trahitur ex Adamo, aut si trahitur, non propagatione, sed imitatione trahitur.
Hoc argumentum semper Augustino difficillimum, ac pene insolubile visum est. Qua etiam de causa nunquam certo sibi persuadere potuit, animas creari ex nihilo, non a parentibus trahi. Et quoniam non desunt tempore, qui in ea S. Augustini dubitatione haerendum esse censeant, ideo in sequenti capite, quaestionem de animae origine paulo planius explicare, et tunc demum de modo, quo peccatum traducitur, disserere, et ad objectionem propositam respon* dere decrevimus.
Chapter 53 of 93