Skip to the text

Caput XI

Explicatur quaestio de origine animae,

Igitur de origine animae semper fuit gravissima concertario. Primum apud ethnicos philosophos; deinde apud Christianos theologos. Nam ex errore Stoicorum natus est error Manichaei et Priscilliani: ex errore Platonis error Origenis: ex errore Aristotelis, vel certe ex Aristotelis sententia non bene percepta, error Apollinaris, ut jure Tertullianus in lib. adversus Hermogenem, Philosophos Patriarchas haereticorum nominandos censuerit.

Sex in universum fuisse video sententias de origine animae. Quas omnes breviter referemus, et quid de unaquaque sentiendum sit indicabimus.

Prima sententia est, animas humanas esse particulas substantiae Dei, proinde nec proprie creari, nec a parentibus traduci, sed a Deo mirabiliter inspirari. Hunc Stoicum errorem primus defendit Philo Judaeus in eo libro, quem inscripsit: Quod deterius potiori insidietur eumdem postea secuti sunt Gnostici, Manichaei, Pricillianistae, ut S. Augustinus refert in lib. de haeresibus cap. 6. 46. et 70.

Est autem haec sententia hceresis explorata. Siquidem divina substantia immutabilis atque inviolabilis est: Ego Deus et non mutor, Malach. m: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio, Jac. I. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient, Psalm ct.. At anima humana mutabilis et violabilis est, cum ex bona possit fieri mala per peccatum, et rursus ex mala bona per gratiam. Quare merito damnata est haereseo haec sententia in primo Concilio Bracarensi, c. 5, et ep. S. Leonis ad Turbium c. o.

Quod vero objiciebant adversarii ex cap. ii. Genes.: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, facile solvitur. Nam ex illis verbis intelligimus, humanum spiritum a Deo "esse productum (inspirare enim est spiritum alicui dare) non tamen ex eo necessario colligitur, ex Dei substantia esse spiritum hominis. Potest enim Deus tribus modis spiritum producere: uno modo ex projpria substantia, quomodo producit ac spirat Spiritum sanctum; altero modo ex nihilo, quomodo produxit spiritus angelicos; tertio modo ex materia creata, quomodo produxit / ac producit animas bestiarum, quas Ecclesiastes spiritus appellat cap. m.

Jam vero ad quem istorum modorum sit referenda productio anima;, non potest colligi ex illis solis verbis: Inspiravit spiraculum vitae. Tamen si addamus non potuisse animam humanam produci ex Dei substantia, quia mutabilis est, neque ex materia creata, quia materialis non est, sequetur productam esse ex nihilo.

Altera sententia est. Animas humanas creatas quidem a Deo fuisse, et ex nihilo, sed omnes simul una cum Angelis, ac deinde fastidio affectas bonorum illorum spiritualium, quibus in cado fruebantur, amare coepisse res terrenas, atque idcirco a Deo in corpora tamquam in carceres detrudi.

Platonicum hunc errorem, quem tuetur Origenes in lib. i. rapi dp/wv, hoc est, de principiis cap. 7. et aliis in locis, damnavit Concilium Bracarense primum cap. 6. et S. Leo in epistola citata ad Turbium cap. 10. Eundem errorem antea reprehenderant sancti Patres, Epiphanius in epistola ad Joannem Hierosolymitanum. Hieronymus in epist. ad Pammachium contra eumdem Joannem. Thcophilus Alexandrinus in lib. i. Paschali. Augustinus in epist. 28. ad Hieronymum, et praeclarissime Cyrillus Alexandrinus lib. i. in Joannem, cap. 9. ubi viginti tribus argumentis hunc errorem expugnat. Nos principales rationes breviter attingemus.

• Prima ratio esse potest, quia si anima; in corpora, tamquam in carceres supplicii gratia detruderentur, sequerentur multa, quae absurdissima sunt. Nam in primis imprudenter Deus tempore diluvii sceleratos omnes occidisset, et justum Noe conservasset; nec minus improvide Sodomitas perdidisset, Lot vero ab incendio liberasset. Nihil enim id fuisset aliud, nisi viros improbos e carceribus dimittere, probos in vinculis retinere. Deinde maximas gratias agere deberemus diabolo, qui mortem nobis procuravit, id est, januam carceris aperuit, nullas vero Christo, qui resurrectionem nobis acquisivit, id est, in carcerem, cumque perpetuum revocavit. Praeterea benedictiones illae: Crescite et multiplicamini, Genes, i et ix; Et patrem multarum gentium constitui te, f aciamque te crescere vehementissime, Genes, xvn; et: Addat Deus ad hunc numerum multa millia, Deuter. l., non benedictiones, sed maledictiones essent. Quid enim esset aliud, multiplicari homines, quam impleri carceres?

Rursus, cum Deus Annae supplicanti filios donavit, et Ezechiae vitam prorogavit, et Lazarum, ac filium viduae a mortuis revocavit, non beneficium, sed injuriam fecisset. Denique cur Deus in lege maleficos jubet occidi, innocentes conservari? et cur in omni Republica bene instituta latrones et parricidae de medio tolluntur, si detineri in corpore supplicium est, educi de corpore, beneficium?

Altera ratio est, quia si omnes animae in cado peccassent, et ideo ad corpora damnatae fuissent, falsum esset quod ait Apostolus ad Roman. v: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysem etiam in eos, qui non peccaverunt.

Et ad Itoinan. ix.: Cum nondum nati essent, nec aliquid boni, vel mali egissent. Et in posteriore ad Corinth. cap. v: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut refellat unusquisque propria corporis sicut gessit, sive bonum, sive malum (i).

Tertia ratio, si animae de coelo ad terras, de luce ad tenebras, de clarissimo domicilio beatorum ad deterrimum carcerem damnatorum descendarent, cum in corpore vivere incipiunt, falsa esset Scriptura divina, quae ait: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, Joan. i. Et rursus: Multi dicunt quis ostendet nobis bona? signatum est super nos lumen vultus tui Domine, Psalm. iv..

Porro argumenta Origenistarum facilia sunt, adeo ut sancti Patres ea potius indicare, quam refellere voluerint. Afferebant illud ex Psalm. cxiv: Convertere, vel, revertere anima mea in requiem tuam. Et illud ex Psalm. cxviii: Priusquam humiliarer, ego deliqui. Et illud ex Psalm. cxli: Educ de custodia animam meam. Et illud ex cap. i. Joannis: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Sed in primo testimonio gratias agit propheta Deo, quod a magnis periculis liberatus ingenii sollicitudine jam careret, et simul hortatur se ipse ad internam pacem et animi tranquillitatem repetendam, quam ob fre quentes timores et angustias pene perdiderat. Potest etiam hic locus intelligi de requie sempiterna, a cujus spe per peccatum excidimus, et ad quam per poenitentiam revocamur*

In secundo testimonio agnoscit propheta, ct quilibet alius justus, se non immerito a Domino interdum flagellari, et per tentationes humiliari. Quandoquidem peccata sua poenam ejusmodi mereantur.

In tertio, ad litteram loquitur David de spelunca, in qua latebat ob Sauli persecutionem, ut perspicuum est ex titulo Psalmi. Jtaquc Deum precatur, ut se aliquando liberet ab obsidione illa, ne semper cogatur in spelunca, quasi in custodia delitescere. Spiritualiter autem hic locus intelligi potest dc carcere corporis hujus mortalis, a quo sancti viri educi cupiunt: Quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, ut ait Sapiens c. ix. Unde est illa vox Apostoli ad Rom. vii: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Qui¬

bus vocibus non cupiunt sancti homines simpliciter a corpore liberari, sed a corpore mortali. Ut in hunc locum annotavit S. Augustinus. Nam alioqui redemptionem corporis magno desiderio expectant, ut ait Apostolus ad Roman. vm. et si fieri posset (ut ait idem Apostolus II Corinth. v.) non cuperent spoliari, sed supervestiri, ut absorberetur quod mortale est a vita.

In quarto testimonio non significatur, hominem venire in hunc mundum, quasi antea extra mundum fuisset, sed quia cum nihil esset, ac per hoc in mundo non esset, per generationem coepit esse, et vivere in hoc mundo, ut sanctus Cyrillus in commentario recte docet.

Tertia sententia est, animas humanas simul cum Angelis initio conditas fuisse, ac deinde, modo unam, modo aliam ad corpus mitti, interest autem inter hanc sententiam; et superiorem, quod haec non docet animas in coelo peccasse, neque in poenam peccati corporibus includi, ut superior docebat: sed ideo solum affirmat, animas omnes initio fuisse creatas, ne concedere cogatur, Deum aliquid novi fecisse post diem septimum, cum scriptum sit Genes, i, eo die cessasse Deum ab opere quod instituerat.

Hujus sententiae sunt rabini aliqui Hebraeorum, ut intellgi potest ex commentario rabbi Salomonis in cap. 33. Deuteron. et ex aliis eorum libris. Eamdem sententiam tradit Gregorius Nyssenus in lib. de anima, cap/ 6. Si tamen is liber est ejus et non potius Nemesii, aut alicujus alterius, cum Gregorius Nyssenus in lib. de opificio hominis, cap. 28 et 29. ex instituto hanc sententiam refellat. Alios etiam nonnullos ex catholicis doctoribus ejusdem sententia) fuisse, scribit S. Hieronymus in epistola ad Marcellinum, et Anapsychiam, qua) est 27 inter epistolas sancti Augustini.

Hanc sententiam S. Hieronymus loco citato, vocat stultam persuasionem. Et sanctus Leo in epistola ad Turbium, cap. 10. his verbis reprenhendit: « Catholica fides constanter praedicat, atque veraciter, quod anima) hominum, prius quam suis inspirarentur corporibus, non fuere.

Denique sanctus Thomas in prima parte summa), qua)st. 118. art. 3. eamdem sententiam hoc argumento refellit. Anima est na-

tura imperfecta, et pars hominis non totus homo, ac per hoc naturaliter conjungitur ‘ cum corpore, ut forma cum sua materia. At absurdum est, Deum inchoasse opus suum a re imperfecta, cum Dei perfecta sint opera, nec minus absurdum est, unam partem hominis factam esse initio mundi, alteram fieri post multa saecula; igitur anima non fuit antequam corpori inspiraretur.

Propositio, quae sola probatione indigere videtur, probatur, nam si anima per se perfecta substantia esset, non posset esse forma corporis, formam autem esse certum est tum aliunde, tura ex definitione Concilii Lateranensis sub Leone X. Sess. 8.

Item si anima non conjungeretur naturaliter cum corpore, violenter in eo maneret, neque esset nobis beneficium vita, sed poena.

Denique si anima perfecta esset absque corpore, neque esset pars hominis naturalis, quaeri posset, utrum sua voluntate cum corpore copuletur, an aliena. Et siquidem sua voluntate, tria sequentur absurda: primum, quod frustra velit conjungi cum corpore, cum non egeat ejus opera; alterum, quod tot saeculis manserit separata, et nunc demum quasi mutata sententia velit esse in corpore; tertium, quod casu fiat ut in corpus delabatur. Neque enim potest non casu fieri, ut uno tempore concurrat voluntas hominis generantis ac disponentis materiam cum voluntate anima* descendere cupientis ad eam informandam. Sin autem aliena voluntate cum corpore copulantur, certe cogitu* a superiori potestate in poenam peccati praecedentis. Qui est error Oiugenis paulo an te refutatus.

Neque responderi potest, eam non cogi in poenam peccati, sed voluntate Dei applicari ad regendum corpus humanum, quemadmodum Angeli applicantur ad incitanda corpora coelestia. Nam Angeli non formae coelorum, neque in eis tamquam carceribus detinentur, neque poenam ullam ex eo ministerio capiunt: animae vero ita copulantur corporibus, ut eorum formae efficiantur, neque,intelligunt, dum sunt in corpore, nisi per phantasmata corporalia, ut merito in tenebris esse videantur; denique mala corporis ita redundant in animos, ut Sapiens dixerit cap. ix: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Itaque si animae in coelo fuerunt antequam cum corpore jungerentur, negari non potest quin in poenam alicujus peccati

invitae detrudantur in corpora, quemadmodum scelesti homines inviti coguntur ad carceres.

Argumenta contraria duo sunt, quae breviter refellenda videntur. Objicitur primo Scriptura, quae in i. cap. lib. Genes, refert, hominem sexta die creatum fuisse ad imaginem et similitudinem Dei: ac deinde cap. ii. refert, hominem post septimam diem formatum fuisse ex limo terrae. Videtur enim ex his locis satis aperte colligi, hominem creatum fuisse quoad animam, in qua proprie est imago Dei, sexta die; quoad corpus, quod ex limo terrae constat, post septimam diem. Et quia eadem est ratio eseterorum hominum, videtur dicendum, animas omnes creatas fuisse sexta die inter opera primae creationis reruqj, corpora vero post septimam diem paulatim per generationem multiplicari.

Objicitur secundo, absurdum esse, ut aliquid novi producatur a Deo post septimam diem, in qua finem imposuit omnibus operibus suis. Produceret autem aliquid novi, si animas quotidie procrearet ex nihilo, id est, quae neque in potentia materiae, neque in virtute seminali in primis sex diebus conditae fuissent.

Ad primam objectionem respondeo, in duobus illis locis narrari productionem totius hominis, sed in uno brevius, in altero plenius. Itaque totus homo conditus fuit sexta die, tum quoad animam, tum quoad corpus; sed quia id fuerat in primo cap. Geneseos breviter indicatum, et res erat magni momenti placuit Spiritui sancto in secundo capite iterum retexere narrationem eamdem, et totum ordinem creationis humanae fusius explicare. Et quamvis imago Dei proprie resideat in anima, tamen ratione animae totus homo recte dicitur conditus ad imaginem Dei. Et certe Scriptura in primo illo capite Geneseos non dicit, factam esse animam ad imaginem Dei, sed factum esse hominem, eumque masculum et foeminam, eisque dictum: Crescite et multiplicamini. Quae certe non soli animae, sed toti homini conveniunt.

Ad alteram objectionem S. Augustinus in epist. 28. ad Hieronymum, responderi posse dicit, Deum cessasse die septimo ab opere suo, quia nihil postea fecit novum, sed gubernavit, et multiplicavit opera, quae primiillis diebus fecerat. Itaque ‘animarum creas

tionem non esse novam, quia jam animam ait, producat terra, sed, formavit ipse hounam ejusdem speciei cum coeteris, sexto die % minem de limo terra;, et inspiravit in faciem

ejus spiraculum vitae. Ex quo intelligimus,

fecerat.

Possumus etiam respondere, animas dici. posse, creatas fuisse omnes sexta die, non actu, sed virtute. Nam cum Deus produxit principia generationis humanae, hoc est, virum et fceminam, eisque dixit: Crescite et multiplicamini, tum non solum produxit in virtute omnia corpora humana, quae per generationem propaganda erant, sed etiam voluit, ut quotiescumque materia rite praeparata esset ad humanam generationem, continuoanima existeret, et corpus illud animaret, ac per hoc non solum corpora, sed totos homines in virtute produxit, cum duos illos homines condidit, eisque vim generis propagandi attribuit.

Quare licet animae creentur ex nihilo in eo ipso temporis puncto, quo corporibus inspirantur, tamen ita est hoc perpetuum, et secundum naturae ordinem initio constitutum procedit, ut pro miraculo habendum sit, si anima corpori disposito ac praeparato, suo tempore desit.

Quarta sententia est, animas non minus a parentibus trahi, quam corpora; ita ut ex anima patris, sit anima filii, quemadmodum ex corpore patris, est corpus filii. Auctor hujus sententiae primus inter Christianos Tertullianus fuit, quem secutus est Apollinaris, ut sanctus Hieronymus refert, in epistola supra citata ad Marcellinum, et Anapsychiam. Ubi etiam idem auctor dicit, in eadem sententia fuisse maximam partem occidentalium. Eamdem sententiam attributam fuisse Luciferianis, testatur sanctus Augustinus in libro dc hseresibus, capite octogesimo primo.

Hanc sententiam ut exploratum errorem rejiciunt ac refellunt omnes Theologi Scholastici, cum Magistro sententiarum lib. ii. distinet. 17. et 18. eamque S. Thom. in prima parte, quaest. 118. art. 2. disertis verbis hseresim appellat.

Ac primum refutari solet haec sententia ex capite ii. Geneseos. Nam Deus ut discrimen ostenderet inter animam humanam, et animas bestiarum, de bestiis dixerat, cap. i: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram. Et rursus: Producat terra animam viventem in genere suo, et reptilia, et bestias, etc.. At de homine, non

animag bestiarum materiales esse, et ex materia ipsa eductas, animam humanam non ex limo eductam, sed ab ipso creatore inspiratam.

Neque nos movere debet, quod Philastrius in Catalogo haereticorum, capite nonagesimo nono, inter ha}reticos numerat eos, qui censent spiraculum illud vitae esse animam rationalem, et non potius gratiam Spiritus sancti. Nam Philastrius in ea re parum considerate locutus est, ut sanctus docet Augustinus, lib. xiii. de Civit. Dei, cap. 24. tantum enim abest, ut haec sententia sit haeretica ut contraria non solum repugnet sanctis Patribus, Chrysostomo homil. 12. et 13. in Genesim; Hieronymo in epistola ad Pammachium, de erroribus Joannis Hierosolymitani; Augustino lib. xn. de Civitat. Dei, cap. 23. et lib. xiii. cap. 24; Theodoreto quaest. 23. in Genesim; Eucherio^lib. i. in Genesim, et aliis; sed etiam Apostolo Paulo, qui in epistola priore ad Corinthios, cap. 13. dicit hominem initio conditum fuisse animalem, deinde post resurrectionem futurum spiritualem. Et probat, quia scriptum est: Factus est homo m animam viventem. Porro haec verba quae Apostolus citat, scripta sunt in ii. cap. Geneseos, ubi legimus: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Quare spiraculum illud vitae (Apostolo teste) non dedit homini esse spirituale, quale habetur per gratiam sancti Spiritus, sed esse animale, quod habetur per animam, quae praestat corpori esse, et vivere.

Est autem proprie sententia ejus loci: Inspiravit Deus in faciem (sive ut Hebraea verba sonant in nares ) ejus spiraculum vitae, hoc est, posuit Deus in naribus corporis illius ex limo terrae conflati spiritum, ac fecit, ut spirare ac vivere inciperet. Respiratio enim signum est vitae; quia vero non vivit homo sine anima, quae est vitae principium, ideo cum dicitur Deus dedisse homini, ut spiraret ac viveret, intelligitur animam quoque dedisse, perquam fit, ut homo spiret, ac vivat. Quod si Patres aliqui (ut Irenaeus, Cyprianus, Basilius, quos citavimus in lib. de gratia primi hominis, cap. 3.) interdum hunc locum exponunt de gratia Spiritus sancti, non de anima ratio-

nati, ii non ad litteram, sed mystice Scripturam accipiunt. <

Sed observandum est, hunc locum salis efficaciter demonstrare animam primi hominis non ex materia eductam, sed a Deo ex nihilo fuisse creatam. Caeterum non cogere ut idem dc animabus reliquis judicemus. Posset enim responderi, quemadmodum Deus primi hominis corpus ex limo terra? formavit, reliqua vero corpora non per se ex limo terra?, sed per generationem ex parentum corporibus procreat: ita primi hominis animam a Deo proprie atque ex nihilo fuisse creatam, nunc vero ex illa prima reliquas propagari.

Quare ut sanctus Augustinus disputat in epist. 28. ad Hieronymum, nullus fortasse Scripturae locus invenietur, in quo perspicue doceatur, animas non fieri ex propagine, sed creari. Nam loco illa, Qui fingit sigillat ini corda eorum, Psalm.xxxn; et, Spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum, Eccles. ult.; et, Flatum omnem ego feci, Isaia? lvji, probant quidem animarum omnium conditorem esse Deum, tamen non indicant modum quo a Deo sint condita?, utrum per creationem ex nihilo, an per propagationem ex anima primi hominis.

Nos igitur his omissis duobus modis efficaciter demonstrare conabimur, animas non propagari ex parentibus, sed creari; primum traditione ecclesiastica, deinde rationibus evidenter ductis ex principiis fidei. Quod ad primum attinet, afferemus testimonia Patrum, qui sententiam de propagine animarum aperte reprehendunt.

Sanctus Hilarius lib. x. de Trinitate ante medium libri: « Anima, inquit, hominis opus est Dei, carnis vero generatio semper ex carne est. » Et infra: « Ut per se sibi assumpsit ex Yirgine corpus, ita ex se sibi animam sumpsit, qua: utique nunnjuam ab homine gignentium originibus pra?betur. »

Sanctus Ambrosius libro de Noe et Arca, cap. 4: « Plerumque, inquit, Angelos, filios Dei Scriptura vocat, quia ex nullo homine generantur anima?. » Item libro de paradiso cap. I i: « Considera, inquit, quia de corpore costam sumpsit, non de anima portionem, hoc est, non anima ex anima, sed os de ossibus, et caro de carne. »

Sanctus Hieronymus in commentario capitis postremi Ecclesiasta?? « Satis, inquit,

ridendi sunt, qui putant animas ex corporibus seri, et non a Deo, sed a corporum parentibus generari. » Item in lib. m. Apologia? adversus Ruffinum, ultra medium, et in epistola ad Pammachium de erroribus Joannis- Hierosolymitani ante medium, recitatis sententiis Origenis, Tertulliani et Apollinaris lla?reticorum, dc anima, dicit: « Ecclesiasticum dogma esse, ut Deus quotidie animas fabricetur. » Ubi cum opponat Ecclesiasticum dogma sententiis IIa?reticorum, videtur omnino sensisse, Catholica fide esse tenendum, animas non traduci a parentibus, sed creari.

Sanctus Joannes Chrysostomus homil. 23. in varia loca Matthaei: « Anima, inquit, nec generat, nec generatur, nec ullum agnoscit patrem praeter eum, cujus voluntate creata est. »

Sanctus Gregorius Nyssenus in libro de anima, cap. 6, refellit ex proposito sententiam de propagatione animarum ex parentibus tamquam exploratum errorem.

Theodoretus lib. v. ad Gra?cos, qui est de natura hominis circa medium libri: « Formari prius, inquit, in alvo matris infantem ait (Moses) ac tum denique jam perfecto corpore animari, non ita quidem ut anima pra?- exitens aliunde corpori inseratur. Neque ut enascatur c semine, sed divino institutio, sicut ab initib insita naturae lex fuit, creationem accipiat. » Addit in eodem loco Theodoretus, hoc esse dogma, in quo conveniant omnes Scriptura? Apostolorum et Prophetarum.

S. Cyrillus lib. i. in Joannem, cap. 9:

« Opportune, inquit, ac juste non peccare in hac carne jubemur: quoniam eo coepimus esse tempore, quo una cum corpore in hunc mundum venimus, ac quasi a loco quodam, a nihilo ad esse pervenimus. » Quo loco Cyrillus scribit, non solum animam ante corpus non fuisse, sed etiam, a nihilo ad esse pervenisse. Quamvis enim de toto homine loqui videatur, cum ait non peccare in carne, jubemur, etc., tamen desola anima loquitur, qua? per intellectionis figuram homo etiam dici solet, ut perspicuum est ex tota illa disputatione.

S. Augustinus, quamvis (ut paulo post dicemus) incertam esse crediderit originem animarum, et in lib. x. de Genesi cap. 23. scripserit, opinionem, quae asserit propaginem animarum, niti fortioribus argumentis quam sententias caeteras: tamen in epist. 157. ad Optatum, quam scripsit multo posterius, apertissime refellit eam sententiam, quam nos modo refutare conamur: « Itaque illi, inquit, qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, etc. » Et in eadem epistola loquens de sententia Tertulliani, sic ait: « Quo quid perversius dicit potest? »

S. Leo in epistola ad Turbium, cap. 10: « Catholica fides, inquit, constanter praedi-' cat atque veraciter, quod animae hominum priusquam suis inspirarentur corporibus non fuere, nec ab ullo incorporentur, nisi ab opifice Deo, qui et ipsarum est creator et corporum. » Idem in epist. 11. ad Julianum, docet eo modo nobis animas inspirari, quo fuit inspirata Christo: ac certum est, Christi animam non fuisse propagatam ex parentibus, ut docet sanctus Augustinus lib. 10» de Genesi cap. 19, sed creatam a Deo.

Vide in eamdem sententiam auctorem de operibus Cardinalibus Christi (quod opus habetur inter opuscula S. Cypriani) in sermone de resurrectione; auctorem libri de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 14. quod opus habetur in quarto tomo S. Augustin. S. Bernardum serm. 27. in Cantica, Innocentium III. in commentario Psalm. l. De- •

nique Concilium Lateranense sub Leone X. sess. 8.

Ad quae testimonia potest etiam addi populorum consensus; est enim ita insitum in mentibus fidelium, animas a Deo recens eremi, cum foetus in uteris matrum animantur, ut etiam agricolae, fabri, sutores, mulierculae, pueri hoc sciant, et si quis contrarium publice doceret, pessime omnino apud Catholicum populum audiret: a Miraris, » inquit sanctus Hieronymus in ii. lib. Apologiae adversus Ruffinum, « si contra te fratrum scandala concitentur, cum id nescire te jures quod Christi Ecclesiae se nosse fateantur? » Venio ad rationes: qua) ducuntur ex pxancipiis fidei. Siquidem ea, quae evidenter deducuntur ex articulis fidei, pertinent etiam ad fidem.

Prima ratio animas hominum esse immortales principium est fidei, et quidem primarium et certissimum, et in scripturis sanctis omnium consensu luculenter expressum. At si animae hominum sunt immortales, necessario per se subsistunt. Nam si non per se subsisterent, sed penderent a corpore, ut

animae pecudum, illo pereuutc, et ipsas interire necesse esset. Itursus si animae hominum per se subsistunt, certe etiaim per se producuntur. Illa enim per se producuntur, quae per se subsistunt, illa producuntur, ad productionem alterius, quae ad existeutiam alterius existunt. Denique si animae hominum per se producuntur, id manifeste sequitur, ut non fiant ex propagine, sed creentur ex nihilo. Quae enim ex propagine fiunt, ut animae omnium bestiarum, non per se fiunt, sed ad compositi generationem existunt. Animae igitur hominum, aut per se fiunt, quod est creari, non traduci, aut non sunt immortales, quod est (ut diximus) contra fidem.

Secunda raitio: si animae hominum a parentibus trahuntur, vel trahuntur ex corpore vel ex anima parentum; si ex corpore, sunt igitur corporales, ac per hoc mortales, ut caeterae, quae ex corporali semine producuntur. Si ex anima, vel ex tota, vel ex parte; si ex tota, igitur vel parens caret deinceps anima, quippe qui totam transfudit in filium; vel tota manet in patre, et in filio. Utrumque est evidenter falsum; nam experientia testatur, parentem per generationem anima non destitui; et non esse unam atque eamdem animam patris et filii; ut omittam singulare, ac proprium esse divinae naturae ob ejus infinitatem, ut una numero sit in pluribus personis. Sin autem non ex tota, sed ex parte animae patris existit anima filii, igitur anima partibilis est, ac per hoc corporalis et mortalis. Ita semper reditur ad articulum de animae immortalitate.

Dices, non fit anilia ex corpore, neque ex anima patris, sed ex semine animae, quod cum semine corporis tranfunditur in uterum matris. Id enim sensisse eos, qui animam fieri ex propagine contendebant, testatur S. Augustinus lib. x. de Genesi, cap. 20. Respondeo, vel semen anima) corporale est, vel spirituale: si corporale, non poterit ex eo fieri anima spiritualis; si spirituale, iterum quaeremus, sit ne substantia, vel accidens. Nam si substantia est, vel ex nihilo fiet, vel ex alia substantia; si ex nihilo, igitur creabitur ab homine substantia spiritualis; si ex alia substantia, iterum quaeremus, sit ne illa corporalis, an spiritualis, et sic dabitur progressio in infinitum. Si vero sit accidens, virtus scilicet quaedam seminalis, tum semen animae non erit materia, sed instrumentum agentis. At nos materiarii quaerimus, nisi quis

ita desipiat, ut velit patrem^ex nihilo animam facere, quod solit convenit creatori.

Tertia ratio: omnis forma, quce per veram generationem producitur, si a corpore separatur, necessario perit. Id enim est formam per veram generationem produci, de potentia materia} virtute producentis educi. Quod autem de potentia materiae educitur, ita pendet a materia, ut sine ea neque fieri, neque esse queat. Est autem anima humana vera corporis forma, ut in Concilio Lateranensi session 8. declaratum est, et, si a parentibus trahitur, per veram generationem sine dubitatione producitur. Neque enim homines aliter filios gignunt, quam animantia ctetera, tantumque abest, ut homines propria aliqua actione, quce soli homini conveniat, gignant, ut potius usum rationis in ipso actu generationis amittant. Quare si anima humana traducitur, non secus atque anima} bestiarum, et generabitur ex materia, et a materia separata deficiet, ac peribit. Sic igitur demonstratum sit, animas humanas non fieri ex propagine, sed creari. Neque argumenta quae contra fieri solent, magnam vim habent.

Objici solet primum illud Genes, xlvi: Omnes animae, quae egressae sunt de fcemoreJacob, fuere sexaginta sex. Respondetur, per animas eo loco intelligi debere ipsos homines, qui anima constant. Frequens enim est in Scripturis usus ejus figurae, quse dicitur intellectio, cum videlicet aut totum ex parte, aut ex toto pars intelligitur. Sic in lib. I Regum cap. xxviii. dicitur, Samuel apparuisse Saiili, cum ei anima Samuelis apparuisset. Sic in lib. Levitici capt 5. accipitur anima pro homine cum dicitur, si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis. Item anima, quae tetigerit aliquid immundum. Item anima, quae juraverit, etc.

Objicitur secundo, argumentum ductum ex cap. 7. epistolae ad Hebweos, hoc modo, Christus et Levi fuerunt in lumbris Abrahae, quando is decimas obtulit summo sacerdoti Melchisedech; et tamen Levi decimatus dicitur, cum pater ejus Abraham decimatus fuit, Christus autem non dicitur decimatus (inde enim probat Apostolus sacerdotium Christi pra}stantius esse sacerdotio levitico) quia sacerdotium Christi est secundum ordinem Melchisedech, qui ab ipso Levi in lumbis Abrahae delitescente decimas accepit, igi¬

tur non eodem modo fuerunt in lumbis A- braha} Christus et Levi, sed propria quadam et certa ratione fuit Levi, qua non fuit Christus. Fuit autem Christus in lumbis Abrahte ratione corporis, ergo Levi in iisdem lumbis fuit ratione corporis, et ratione animae.

Hoc argumentum proponit, et solvere conatur S. Augustinus lib. x. de Genesi, cap. 19. Nos breviter respondemus, aliter fuisse in lumbis Abrahae Levi, quam Christum, non quod Levi fuerit in lumbis Abrahae ratione animae et corporis, Christus autem solum ratione corporis, sed quia Christus fuit in lumbis Abrahae secundum materiam carnis, non secundum rationem seminalem, Levi autem secundum utrumque. Siquidem Christus matrem habuit ex progenie Abrahae, non patrem; mater autem in generatione materiam praebet, non vim activam, quae solum residet in semine viri, quaeque tamquam instrumentum viri, format corpus quod generatur. Notum estenim ex Evangelio, Christum a Virgine per Spiritus sancti virtutem conceptum, et ex Virgine mirabiliter natum esse. Porro Levi et patrem et matrem habuit ex progenie A- brahae, atque ideo in lumbis ejus fuit secundum materiam carnis ratione matris, et secundum rationem seminalem ratione patris. Atque haec causa fuit, cur Christus non contraxerit originale peccatum, neque opus habuerit decimas solvere, Levi autem et peccato subjectus, et in Abrahamo decimatus fuerit.

Objici solet tertio, si animae non trahantur a parentibus, sed creentur a Deo, et corporibus per generationem dispositis inspirentur, sequi hoc absurdum, ut Deus adulteris, et fornicariis in procreatione hominis coeperetur. Quippe qui fornicariis, et adulterinis conceptibus animas largiatur. Quod argumentum ab Apollinare excogitatum, GregoriusNyssenuslib. xu. de anima, cap. 6, pene insolubile judicavit.

Sed respopdit S. Hieronymus in lib. m. Apologiae contra Ruffinum, non magis absurdum esse ut Deus adulterinis conceptibus inspiret animas, quam ut terra gremio suo confoveat semina, quse sator furto sustulerit, vel immunda projecerit manu. Quam similitudinem elegantissimam esse scribit S. Augustinus in epist. 28. ad Hieronymum.

Sed si quis scholasticam solutionem requirat, breviter respondemus, in fornicatione,

et adulterio duo quaedam considerari posse, actionem naturalem generationis humanae, et vitium transgredientis legem Dei in opere illo perficiendo; ac primum quidem bonum esse, et ei bono bonum Deum cooperari, cum animas in materiam rite dispositam, ac praeparatam infundit: secundum esse malum, et ei Deum nulla ratione cooperari.

Quinta sententia eorum est, qui censent, latere originem animae, neque esse aliquid temere definiendum. Hujus sententiae ad mortem usque fuit sanctus Augustinus, ut intelligi potest ex lib. x. de Genesi. Item ex quatuor libris de origine animae, quos scripsit jam senex, et ideo scripsit, ut ostenderet, se de hac re non sine magna causa non audere certam proferre sententiam. Rursus in epist. 28. ad Hieronymum, et ex epist. 157. ad Optatum. Denique^x lib. ii. Retractationum, cap. 56. S. Augustini cunctationem secuti sunt S. Gregorius in epistola ad Secundinum, quae habetur in registro epistolarum ejus lib. vii. cap. 27. et Eucherius in commentario secundi capitis libri Geneseos. Neque desunt, qui in eadem dubitatione adhuc perseverandum esse velint.

Nos tamen hoc tempore hanc sententiam minime tutam esse censemus, et ideo sententiae sextae subscribimus, quae docet, hominibus singulis animas singulas, non ex propagine, sed ex nihilo, tunc primum creari, atque infundi, cum in uteris matrum foetus concepti, atque ad animationem praeparati sunt. Quae sententia est omnium auctorum, quos adduximus contra sententiam quartam, exceptis Augustino et Gregorio Nysseno.

Porro ratio, cur quintam sententiam explodendam, et hanc sextam amplectendam esso judicemus, duplex est. Primum enim habemus hoc tempore praeter testimonia Patrum, qui sancti Augustini tempora praecesserunt, rescriptum sancti Leonis primi, supra citatum ad Turbium, decretum Leonis decimi in Concilio Lateranensi, consensum Theologorum omnium, qui his quingentis annis floruerunt; denique rationes egregias a Theologis excogitatas; quibus argumentis sanctus Augustinus caruit.

Deinde tota causa, quae sanctum Augustinum impedivit, ne creationem novarum animarum certo sibi persuaderet, fuit argumentum Pelagianorum contra peccatum originale, quod superiori capite proposuimus. Nam argumenta caitera contra novam animarum

creationem, idem Augustinus facile se putavit posse dissolvere, et reipsa dissolvit in epist. 28. ad Hieronymum, sed in eadem epistola, ut etiam in 157. ad Optatum, ingenue confitetur, se neque legendo, neque orando, neque ratiocinando invenire potuisse, quomodo cum aaimarum creatione peccatum originis defendatur.

Cffiterum remota quiestione peccati originalis, S. Augustinus sententiam de creatione animarum verissimam esse non dubitavit. Nam in i. lib. de origine animse, cap. 19, posteaquam enumeravit quatuor errores, qui in quaestione de anima cavendi sunt, ita scripsit: « Nihil ergo istorum quatuor dicentes, quoniam quodlibet eorum falsum, atque impium est, hanc sententiam suam » (de nova creatione animarum) « non solum me non vetante, sed etiam favente, et gratias agente defendant. » Et in epist. 28: <( Nam licet, inquit, nemo faciat optando, ut verum sit quod verum non est, tamen si fieri posset, optarem, ut hsec sententia vera esset, sicut opto, ut si vera est, abs te liquidissime, atque invictissime defendatur. » Et in epist. 157: a Et si inveneris, inquit, quod te quaerere admonui, quod ipse adhuc, fateor, non inveni, defende quantum potes, atque assere animarum infantium ejusmodi esse novitatem, ut nulla propagatione ducantur: et nobiscum quod inveneris fraterna charitate communica. Si autem non inveneris, nec sic jam temere in aliam sententiam tua deflectatur assensio, ut ea ex illa una credas propagando traduci, ne forte alius invenire possit, quod ipse non possit, aut aliquando invenias quod nunc non potes. » Et infra sic ait: « Si optes animas sic alienas a propagatione defendere, ut tamen hoc chirographo, quod sola Christi morte rumpendum est, rectissima ratione demonstrentur obstrictae, non solum nemine prohibente defende, verum etiam id nobis quomodo tecum defendere possimus ostende. Si autem non potes, melius origo animae latet. »

Ex his locis perspicuum est, S. Augustino, sententiam nostram de creatione animarum, visam esse longe veriorem, quam sententiam de propagatione. Neque objici debet, quod in lib. x. de Genesi, cap. 23. videatur magis propendere in sententiam de propagatione. Neque enim confert eo loco sententiam cum sententia, sed argumenta cum argumentis, ac dicit, sententiam de propagatione niti fortiori argumento. Non tamen inde sequitur eam sententiam visam illi fuisse veriorem.

Adde quod epistolam ad Hieronymum de origine animae, scripsit Augustinus posterius, quam libros de Genesi, et epistolam ad Optatum adhuc posterius, et post utramque scripsit libros quatuor de origine animae, jam valde senex, ut ex lib. n«*Retractationum intelligi potest. In bis autem scriptis semper magis, ac magis invenitur recessisse a sententia de propagine, et accessisse ad sententiam de creatione animarum. Igitur sola traductio peccati originalis Augustinum impedivit, quo minus creationem animarum crederet.

At revera neque animarum creatio impedit peccati traductionem, ut in sequenti capite demonstrabimus; neque propagatio animarum ex anima Adami propagationem peccati juvat, siquidem Adamus, quoad animam, justificatus fuit a peccato antequam filios generaret; saepe etiam parentes justi, et peccato originali carentes filios gignunt: non potest autem ex anima justa trahi anima injusta, ac per hoc non ideo traducitur peccatum in prolem, quia anima fit ex anima.

Quare cum argumentum illud de peccato originis solum cunctationis S. Augustino causa fuerit: illud autem non minus facile dissolvatur posita creatione animarum, quam posita propagine, ut mox, Deo volente, docebimus, nulla causa est, cur amplius dubitandum esse credamus: certe quidem S. Augustinus, si nunc inter homines viveret, non solum faveret, sed etiam gratias ageret iis, qui nostram hanc sententiam tuerentur.

Chapter 54 of 93