Caput IX. Explicantur testimonia Patrum, quae Pelagianis in speciem favere videntur
Ex Patribus pauci quidam sunt, qui pro sententia Pelagianorum adduci possent, videlicet Clemens Alexandrinus, Ambrosius, Arnobius, S. Joannes Chrysostomus et Theodoretus. Clemens lib. m. Stromat. sub finem, sic ait: « Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus, vel quomodo sub Adae cecidit execrationem, qui nihil est operatus? »
At non satis constat, cujus haec verba sint, ipsius ne Clementis, an haereticorum, cum quibus in eo Stromate Clemens disputat. Ac probabile est, illis verbis contineri objectionem Julii Cassiani, et aliorum, qui docebant malam esse generationem, et ea de causa nuptias damnabant. Illi enim prolato testimonio sancti Job: Nemo mundus a sorde, nec sisit infans unius diei, inde colligebant, infantes nasci immundos et peccatores; et quoniam certum est, non esse infantes propria aliqua actione pollutos, cum nec fornicari, nec aliquid ejusmodi facere possint, efficiebant malam esse generationem, quandoquidem ex ea homines procreantur immundi. Sic enim continuo subjicit Clemens. « Restat ergo eis (ut videtur) consequenter ut dicant, malam esse generationem, non solum eam, quae est corporis, sed etiam eam, quae est animae. » Itaque haeretici illi peccatum originis non negabant, sed asserebant potius et ex ea assertione errorem suum astruere conabantur.
S. Ambrosium adducit Michael Servetus (teste Sixto Senense lib. vi. Bibliothecae sanctae, annotat. 236.) contra peccatum originale, propter illa verba, quae habentur in commentario capitis quinti ad Romanos: « Mors dissolutio corporis est, cum anima a corpore separatur. Est et alia mors, quae secunda dicitur in gehenna, quam non peccato Adae patimur, sed ejus occasione propriis peccatis acquirimus, a qua boni immunes sunt, tantum quod in inferno erant, sed superiori, quasi in libera, quia ad coelum ascendere non poterant. »
Sed facilis est responsio. Nam neque commentaria illa censentur Ambrosii, neque auctor eorum commentariorum quidquam scripsit contra doctrinam Ecclesiae de peccato originis, sed eam potius, ut cap. 5. ostendimus, -apertissime confirmavit. In verbis autem paulo ante citatis, nihil aliud auctor ille docet, nisi poenam originali peccato debitam non esse gehennam ignis, hoc est, poenam sensus, ut recentiores Theologi loquuntur, sed carentiam aeterna; beatitudinis, quae poena damni appellari solet, quam poenam qui sustinent, in inferno quidem degunt, sed in parte quadam ejus loci superiore, atque altiore, quam ut ad eam gehennae flamma pertingere queat.
Hanc vero esse auctoris illius sententiam,
ex ejus verbis intelligi potest; nam postquam dixerat, ob peccatum originale fuisse homines, alioqui bonos, in inferno, neque ad coelum ascendere potuisse, ita subjunxit: « Sententia enim tenebantur data in Adam, quod chirographum in decreti morte Christi deletum est. Sententia autem decreti fuit, ut unius hominis corpus sol veretur super terram; anima vero vinculis inferni detenta exitia pateretur. » Et infra: « Paterno autem peccato ex Dei sententia erat apud inferos; gratia Dei abundavit in descensu Salvatoris, omnibus dans indulgentiam, cum triumpho sublatis eis in coelum. »
Jam vero Arnobius tertio loco adduci potest, qui commentario Psalmi quinquagesimi sic loquitur: « Non dixit David, cum iniquitatibus, aut cum peccatis genuit me mater mea, sed in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis genuit me mater mea. Dicendo enim matrem eum in suis iniquitatibus genuisse, eum in peccatis saeculi peperisse signavit, quia omne peccatum corde concipitur et ore consummatur, hic autem qui nascitur, sententiam Adae habet, peccatum vero suum non habet. »
Hic vero auctor quicumque sit, certe non est Arnobius ille, praeceptor Lactantii, qui scripsit libros septem adversus Gentes, sed aliquis multo recentior, ut aliqui ante nos observarunt. Videtur autem auctor iste non negasse, parvulos habere peccatum, quod ex Adamo contraxerint, sed non habere peccatum, quod propria voluntate commiserint. Nam dicit parvulos habere sententiam Adae, ac per hoc etiam culpam Adae sibi generatione communicatam. Non enim justa sententia esset, nisi culpa praecederet, et idcirco cum dixisset. Hic autem qui nascitur, sententiam Adae habet, non adjunxit, peccatum vero non habet; sed peccatum vero suum non habet; quod relativum (suum) ad peccatum actuale referri debet, de quo supra dixerat, peccatum corde concipi, et ore consummari.
Quarto loco, adducitur S. Joannes Chrysostomus, qui non solum olim Juliano Pelagii sectarori primario, sed etiam nostra aetate novis Pelagianis visus est negasse originale peccatum. Haec autem sunt testimonia quae ex Chrysostomo proferri solent. Primum homilia 10. in epistolam ad Romanos: « Quid sibi vult (inquit Chrysostomus) in quo omnes peccaverunt? quod illo lapso, et illi item qui de ligno non comederunt, effecti sunt ex illo
tempore omnes mortales. » Quibus verbis solam mortalitatem primi hominis, non autem inobedientiam ejus, qua pomum vetitum gustavit, communicari posteris dicere videtur. Quod etiam apertius paulo inferius his verbis scribit: « Videtur, inquit, quaestionem non parvam habere quod dictum est, videlicet multos ob unius inobedientiam peccatores extilisse. Illo enim peccante, ac mortali effecto, et qui ex eo orti sunt, eos tale^esse, nihil absurdum. At ex illius inobedientia alterum peccatorem extitisse, quam obsecro, Congruentiam et consequentiam habet? Quid igitur hoc loco verbum hoc (peccatores) significat? mihi videtur tantumdem significare, quantum illud (supplicio obnoxii, ac mortis rei) quod Adam mortuo, omnes sunt mortales effecti. »
Alterum testimonium habetur homilia 17. in epistolam priorem ad Corinthios: « Quid igitur faciam, inquit, propter illum, videlicet Adamum, pereo? minime propter illum. Neque enim tu sine peccato permansisti; quod si non idem peccatum, tamen aliud commisisti. »
Tertium testimonium homilia 39. in eamdem epistolam: « Quid igitur, dic mihi, num omnes in Adam morte peccati mortui sunt? Quomodo ergo Noe vir justus sseculo suo fuit? quomodo Abraham? quomodo Job? quomodo multi denique alii, et quomodo, dic mihi, omnes vivificabuntur in Christo, et hi praesertim, qui in gehennam adducendi sunt? Itaque si hoc de corpore dictum esse velimus, constabit oratio, si autem de justitia et peccato, nequaquam. »
Quartum testimonium, homilia 24. in epistolam ad Ephesios: « Corruptibile nobis corpus est, sed incorruptibilis anima. Ne igitur et ipsam corrumpamus, hoc illud primum primi hominis peccatum fecit; quod autem post lavacrum fit, etiam animam corrumpere potest. »
Quintum testimonium, homilia ad Neophytos: « Vides quot sunt Baptismatis largitates? sed multis quidem videtur Baptismi gratia in peccatorum tantum remissione consistere. Nos autem baptismi honores jam computavimus decem, hac de causa et infantulos baptizamus, quamvis non sint iniquitati peccato; nempe ut eis addatur sanctitas, justitia, adoptio, haereditas, et fraternitas Christi. » Haec igitur testimonia sunt, ob quae S. Joannes Chrysostomus ad patrocinium Pelagianse haereseos ab adversariis advocatur.
SedB. Augustinus jam olimChrjsostomum defendit in lib. i. adversus Julianum cap. 2. ubi sic loquitur: « Itane verba S. Joannis Episcopi audes tamquam e contrario tot talium sententiis collegarum ejus opponere, eumque ab illorum concordissima societate sejungere, et eis adversarium constituere? absit, absit hoc malum de tanto viro credere, aut dicere; absit, inquam, ut Constantinopolitanus Joannes tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginiensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. »
Deinde multa loca idem Augustinus ex libris Chrysostomi profert, unde probet, eum de peccato originali nihil aliud sensisse, quam tot ejus coepiscopi senserint. Ex his locis duo hic adscribam. Primus habetur in homilia ad Neophytos: « Venit, inquit, semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam. Ille initium induxit debiti, nos foenus auximus posterioribus peccatis. » Certe videmus in his verbis chirographum debiti, quod scripsit Adam, nostrum vocari, et aperte distingui a fcenore peccatorum actualium, quod nos addidimus. Sumus igitur (Chrysostomi sententia) Deo debitores, tum ob peccatum ab Adamo contractum, tum ob peccata propria voluntate commissa. Alter locus habetur in horail 10. in epist. ad Rom.: « Quod, inquit, Christo Crux etsepulchrum, hoc nobis baptisma fuit, quamvis non iisdem in rebus. Ille enim carni et mortuus et sepultus est, nos autem peccato utrumque. »
Ex hoc loco recte colligit P. Augustinus ex sententia Chrysostomi, parvulos in peccata nasci. Nam illi etiam baptizantur in Christo, ac per hoc moriuntur peccato. Quotquot enim baptizantur in Christo, consepeliuntur ei in morte, ut Apostolus dicit, exponit autem Chrysostomus, consepeliri in morte, nihil esse aliud, nisi mori et sepeliri peccato, sicut Christus mortuus et sepultus est, quoad carnem.
His duobus locis, ab Augustino adductis, addemus nos alia duo. Sit igitur tertius locus ex hom. eadem, videlicet decima in epist. ad Rom. non procul ab initio: « Liquet, inquit, quod non ipsum peccatum, quod a legis transgressione ortum est, sed illud quod ab Adami inobedientia; ipsum illud, inquam, peccatum erat, quod omnia perdebat. » In his enim verbis Chuysostomus dis¬
tinguit peccatura, quod oritur in nobis ex legis transgressione, quod actuale dicitur, ab eo peccato, quod ex Adami inobedientia in nobis existit, quod originale vocatur, atque ait ab isto posteriore peccato mortem et omnia mala promanasse, et ideo mirum non esse, si regnavit mors etiam antequam lex daretur. Nam erat in mundo peccatum ab Adami inobedientia natum, et illud omnia perdebat.
Quartus locus est in hom. 40. in epistolam priorem ad Corinth.: « Deus, inquit, in regenerationis lavacro mentem gratia tangit, radicale peccatum evellit, et ut tu aurum ferrumve recoquendo purum, novumque facis; sic Spiritus ille sanctus in Baptismate velut in fornace recoquit ipsam, et peccatum consumendo quolibet auro purius splendentem reddit. » Certe peccatum radicale non potest aliud fingi, nisi illud, quod a radice, id est, ab Adamo trahimus, quodque per Baptismum tum in parvulis, tum in magnis eluitur. Adduci solet alius locus ex homilia de Adam et Eva, quae inter opera Chrysostomi legitur. Sed ea homilia non censetur esse Chrysostomi, tum quod graece nusquam inveniatur, et auctor non Graecus, sed Latinus fuisse existimetur, tum quod in ea duo integra capita reperiantur in libro de Ecclesiasticis dogmatibus.
Ex his non difficile erit ea testimonia explicare, quae adversarii ex Chrysostomo proferunt. Ad primum testimonium ex homilia 10. in epistolam ad Ilotnanos respondemus, Chrysostomum quidem scripsisse, ex peccato Adae nos omnes mortales effectos esse, quod verissimum est, non autem negasse, ex eodem Adae peccato nos meritum mortis, id est, peccatum originale traxisse. Quin potius id aperte indicasse, cum paulo post subjunxit immortalitatem illam, cui obnoxii facti sumus, supplicium quoddam fuisse. Non enim supplicium justum esset, nisi meritum supplicii, id est, peccatum etiam haberemus.
Porro quod absurdum visum est Chrysostomo, ut ex inobedientia unius alii peccatores constituantur, sine dubio ad actuale peccatum referendum est. Neque enim fieri potest, ut praecise quia unus peccat, alius peccare dicatur, sive ut peccatum unius sit alterius peccatum. 1 taque recte Chrysostomus in illis verbis: Unius inobedientia peccatores constituti sunt multi, noluit verbum, peccatores, ita accipi, quasi sensus esset: Unius inobedientia multi actu inobedientes facti
punt; sed voluit multos dici peccatores ex unius inobedientia, quia tales genuit Adam, qualis ipse erat post peccatum, ipse autem peccator erat, peccato in ipso per modum habitus remanente, et inde obnoxius supplicio et mortis j-eus.
Porro hoc ipsum peccatum per modum habitus inhaerens, et reatum mortis, ac ipsam moriendi necessitatem in omnibus, qui nascuntur ex Adam, inesse, satis aperte Chrysostomus indicavit, cum alicubi peccatum radicale, alibi peccatum absolute, ut supra dictum est, alibi mortalitatem, alibi mortis supplicium nominaverit. Sed quia nondum exorti fuerant Pelagiani, securiusloquebatur, et ideo solam mortalitatem interdum nominabat, cum tamen peccatum habituale non excluderet.
Ad alterum testimonium ex homil. 17. in priorem ad Corinthios, facilis est responsio. Siquidem in concione eos Chrysostomus merito reprehendit, qui causam damnationis sua} rejiciunt in Adamum. Nam si nullum nos peccatum propria voluntate committeremus, possemus fortasse queri de Adamo, quod propter illum pereamus. At cum tam multa et tam gravia peccata perpetremus, frustra querimur de Adamo. Adde quod eos Chrysostomus alloquebatur, quibus jam peccatum originis per Baptismum condonatum fuerat. Proinde mirum non est, si nolebat eos damnationis sua} causam in Adamum rejicere.
Ad tertium ex hom. 39. ineamdem epistolam, expedita responsio erit, si duo breviter annotemus. Alterum est, Chrysostomi propositum eo loco esse, demonstrare Apostolica illa verba: In Adam omnes moriuntur, de morte corporis, non de morte animae esse intelligenda. Quod quidem verissimum esse, vel ex eo cognosci potest, quod in toto illo capite Apostolus de resurrectione corporum disserat.
Alterum, verba illa Chrysostomi: « Num omnes in Adam, morte peccati, morti sunt, etc.» non esse intelligenda de morte animae quacumque, sed de morte aeterna, sive de casu in peccatum non qudcumque, sed irreparabili. Id quod ex contrario perspici potest. Nam cum dicit, non omnes per Christum vivificari, quoad vitam animae, non loquitur de quacumque vita animae, sed de perfecta, quae est per gloriam sempiternam. Probat enim non omnes per Christum vita animae vivificari, quia multi in gehennam adducendi
sunt. Quae ratio nihil efficeret, si de vita animae per gratiam loqueretur, cum multi sint in gehenham adducendi, qui tamen vitam animae per gratiam aliquando receperunt.
His duobus annotatis nihil scrupuli remanet in verbis Chrysostomi. Non enim negat sanctus ille Doctor, omnes in Adam mortuos esse morte peccati quacumque, sed irreparabili, atque aeterna. Quod (ut diximus) verissimum est.
, Ad quartum ex homil. 24. in epist. ad Ephesios, respondeo, Chrysostomum loqui de iis tantum, qui baptizati jam erant, ut perspicuum est ex illis verbis: «Quod autem post lavacrum fit, etiam animam corrumpere potest. <n Porro qui baptizati sunt, corpus adhuc gerunt corruptibile: non enim Baptismus tollit moriendi necessitatem ex primo peccato inductam, et ideo (ut Apostolus loquitur ad Rom. vili.) expectamus redemptionem corporis nostri. Animam tamen habent incorruptibilem, hoc est, quae non necessario corrumpitur morte peccati, sed potest numquam corrupi, si velint homines baptizati gratiam diligenter conservare, quam in Baptismo perceperunt.
Ad quintum ex homilia ad Neophytos respondit jam olim S. Augustinus lib. i. in Julianum, Chrysostomum non dixisse, infantes non esse inquinatos peccato, quod potuisse ad peccatum originale trahi, sed non habere peccata, quod ad peccata actualia sine dubio pertinet. Graeca enim Chrysostomi verba > haec sunt: Ata valito xal va t*e5£o< (Ja7m£o;.uv,
At Chrysostomus, inquies, demonstrare volebat, Baptismum non esse institutum ad solam remissionem peccatorum. Id vero satis efficaciter se demonstrasse credidit exemplo infantium, qui baptizantur in Ecclesia, quamvis peccata non habeant. Nihil autem haec ratio efficeret, nisi infantes omni peccato, etiam originali carerent.
Respondeo, illos, odvcrsus quos Chrysostomus disputabat, in ea sententia fuisse, ut existimarent, per Baptismum non infundi gratiam et dona Spiritus sancti, neque animas purgari et ornari, sed solum remitti debita peccatorum, per quamdam condonationem extrinsecam, quemadmodum inter homines remittuntur offensiones, et amicitia} reconciliantur. Quam sententiam recte Chrysostomus refellit exemplo parvulorum. Siquidem ori-
ginalc peccatum non tam est offensa, quam macula. Nihil enim parvuli propria voluntate egerunt, unde Deum offendere possent, sed ideo peccatum habere dicuntur, quia carent justitia, et animam inquinatam, atque a Deo aversam, habitualiter gerunt, ut in sequenti disputatione ostendemus. Itaque Baptismo egent infantes, non tain ut peccata eis remittantur per condonationem offensarum, quam ut peccati maculum in eis abstergatur, et ipsi gratiam et dona recipiant, quibus purgentur, ornentur, justificentur, et ex Satante servis filii Dei efficiantur.
Quinto loco adduci potest Theodoretus. Is enim exponens caput quintum epistola; ad Romanos, videtur velle, peccatum Adami non transisse ad posteros, nisi ratione occasionis. Sic enim loquitur: « Cum Dominus Adam fabricatus esset, et ratione ornasset, dedit unum praeceptum ad rationem exercendam. Is deceptus, mandatum transgressus est, et cum mortis decreto factus fuisset obnoxius, ita Cain, et Seth, et alios genuit. Hi vero omnes, utpote ex eo geniti, habebant mortalem naturam. Ejusmodi autem natura multis indiget, et cibo, et potu, et indumentis, et habitatione, et diversis artibus. Eorum autem usus saepe ad mediocritatis exuperationem incitat. Mediocritatis autem exuperatio peccatum generat. Dicit itaque divinus Apostolus, quod cum Adam peccavisset, et mortalis propter peccatum factus esset, utrumque ad t genus pervenit, id est, peccatum et mors. Ad omnes enim mors pervasit, quatenus omnes peccaverunt. Non enim propter primi hominis peccatum, sed propter suum, unusquisque mortis decretum suscipit. » Eamdem sententiam habet idem Theodoretus in explicatione Psalmi quinquagesimi, tractans versiculum illum: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum.
Rursus in epitome divinorum decretorum cap. 12. quod est de Salvatoris incarnatione, tractans illud Apostoli ad Rom. v: Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi etc. sic ait: « Valde necessario illud, multi, in utroque posuit. Etenim cum Adam peccasset, et plurimi divinas leges transgressi essent, permanserunt nonnulli in decretis natura;, et virtutis curam gessere, sicut Abel, Henoch, et Noe, et Patriarcha;, et Propheta;, et alii plurimi non solum apud Hebraeos, sed etiam apud alias gentes. »
Caeterum, quamvis Theodoretus interdum loca quaedam Scripturae ita exposuerit, ut Pelagiani solebant: eum tamen de peccato originis a Catholicis Patribus non dissensisse, ex ejus testimoniis doceri potest. Nam in eodem cap. 12. divinorum decretjprum ita loquitur: « Justitiae decretum, cum unus peccasset, universum genus morti tradidit. Divina autem misericordia, cum omnes homines essent sub maledicto, et peccati laqueis essent implicati, per unius justitiam dedit omnibus salutem. » Vides in his verbis apertissimam Theodoreti sententiam de peccato originis. Nimirum affirmat, Adamo peccante, omnes homines peccati laqueis implicatos, sub maledicto, et morti traditos fuisse.
Sed rursus in eodem capite ita loquitur idem Theodoretus: « Quando unus peccavit, omnes condemnati sunt: nunc autem cum omnes peccaverint, omnibus volentibus salus proposita est per fidem. Cum sic ostendisset, unius justitiam fuisse communis peccati salutare medicamentum: ostendit per ipsum quoque fuisse peractam mortis dissolutionem. » Quid clarus dici poterat, quam Adami peccatum fuisse commune peccatum, et uno peccante omnes homines condemnatos?
Rursus ibidem haec Theodoretus subjungit: « Servamur non lege, sed divina misericordia justitiam assequentes. Lex enim, quod justum est, omnes ad supplicium adduxit. Omnes enim fuimus peccati perpetratores. Si enim cum unus peccasset, genus condemnatum est, erat utique omnino justius, eos, qui sub peccato fuerunt, subire supplicium. »
Sed explicemus breviter loca, quae contra allata sunt. Cum igitur in primo testimonio ex commentario cap. v. ad Roman. Theodoretus indicabat, peccatum primi hominis ex occasione ad posteros pervenisse, loquitur sine dubio de peccato actuali, quod propria voluntate committitur. Quamvis autem Theodoretus dicat, ex occasione primi peccati coepisse posteros Adami in varia peccata delabi, non tamen idecmegasse existimandus est originale peccatum; quin potius illud asseruisse.
Nam idcirco dixit, peccatum primi hominis viam patefecisse peccatis nostris actualibus, quia naturam corruptam, et vitiatam ex Adamo trahimus. Quod clarius expressit, cum subjunxit, peccatum et mortem ad nos ex Adamo pervenisse, et non propter peccatum primi hominis, sed propter suum unumquemque nostrum decretum mortis suscipere. Quorum verborum haec sententia est, unumquemque nostrum mortis sententiae subjacere, non propter peccatum, quod in ipso Adamo fuit, sed propter illud, quod ex Adamo derivatum, in unoquoque nostrum hajrct, loqui enim hoc loco Theodoretum de peccato originis, non de actuali, certum est, cum ex ipsius Theodoreti sententia peccata nostra actualia decretum mortis non praecedant, sed sequantur. Ideo enim (ut ipse in eodem comment. scripsit) actu peccamus, quia mortis necessitati, et variis passionibus obnoxii nascimur.
Itaque quod ait, unumquemque nostrum ob suum peccatum mortis decretum suscipere, necessario accipi debet de peccato originis, quod vere in nobis causa mortis, sive mortalitatis est, cum peccata actualia e contrario sint ejusdem mortalitatis non causa, sed effectus.
Quodattinetadalterum testimonium exepitome divinorum decretorum, exposuit quidem Theodoretus sententiam illam Apostoli: Sicut per unius inobedientiam etc. de peccatis actualibus, quae occasione primi peccati intraverunt in mundum, cum rectius de peccato originali sententiam illam exponere potuisset: tamen in eadem epitome (ut supra demonstratum est) apertissimis testimoniis idem Theodoretus orthodoxam doctrinam de peccato originis tradidit.
Chapter 52 of 93