Skip to the text

Caput VII. Res eadem rationibus confirmatur

Sed accedant postremo etiam rationes, ex variis principiis ductae. Prima ratio ducitur ex Baptismo, eaque invicta prorsus et insolubilis, qua veteres passim usi sunt. Infantes continuo baptizandi sunt, si periculum sit, ne in ea aetate moriantur, ut ex Apostolica traditione docet S. Dionysius in lib. de Ecclesiast. Hierarchiacap.ult. Origenes hom. 8. in Leviticum, B. Cyprianus lib. m. epist. 8. S. Hieronymus lib. 3. adversus Pelagianos extremo, S. Augustinus lib. iv. de Baptismo contraDonatistas, cap. 24. neque idPelagiani, Zwinglius, vel Erasmus negaverunt: et semper in Ecclesia fuit haec sollicitudo fidelium, ut diligentissime providerent, ne quis omnino, sive adultus, sive infans absque Baptismo decederet, ut perspicuum est ex epistola Siricii, supra citata, ad Himerium cap. 2. et ex epist. 28. S. Augustini, ad S. Hieronymum. Et praeter Apostolicam traditionem habeitius verbum ipsum scriptum, quod ea traditio nobis explicuit clarius: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei, Joao. hi.

Certum autem est, Baptismum dari ad remissionem peccati. Nam qui baptizantur, aio

renascutifur ex aqua, et Spiritu sancto, Joa». jil. Cur autem renasci debet per gratiam, cujus generatio corrupta non fuit per peccatum?

Item qui baptizantur, moriuntur peccato et resurgunt: Ut in novitate vitx ambulent, Rom. 6. Quomodo vero mori potest peccato, qui peccatum nullum habet? Rursus qui baptizantur, mundantur et lavantur. Ephes. v: Mundans lavacro aquae in verbo vitx. Tit. iii: Per lavacrum regenerationis, et renovationis etc. Actor, xxn: Ablue peccata tua invocato nomine ipsius. Qui autem fieri potest, 'ut mundetur, et lavetur, qui sordes, aut maculas nullas habet?

Denique idem ostendit forma Baptismi. Sive enim per forman intelligamus verba illa: Ego te baptizo etc., sive symbolum illud externum, quod est similitudo rei internae, falsa erit forma Baptismi, ut Concilia allegata testantur, si Baptismus non datur in remissionem peccatorum. Nam quid est: Ego te baptizo, nisi, ego te lavo, vel mundo juxta Scripturas definientes Baptismum, lavacrum regenerationis, quo mundamur in verbo vitae? Quid vero significat symbolum illud externum, quo mergimur in aquam, emergimus ex aqua, nisi (ut Apostolus ipse docet, Roman. vi.) Mortuos peccato, utresurgamus justitix? Quare dubitari non potest, quin infantes, quibus necessarium esse baptismum ex verbo Christi et Apostolica traditione monstratum est, peccatum habeant quod secum ex utero matris adduxerint.

Secunda ratio dicitur a caeremoniis Bapti- Bmi antiquissimis, et in Ecclesia universa celebratis exorcismo videlicet etexsufflatione. Quo argumento utitur passim S. Augustinus, ut lib. I. de peccatorum meritis et remission. cap. 34. lib. I. de nuptiis et concupiscentia, cap. 20 et lib. vi. in Julianum, cap. 2. utuntur etiam Coelestinus Papa in epistol. ad Gallos, et alii posteriores. Nam Pelagiani reprehendere nec poterant, nec audebant usum universae Ecclesiae, quo per exorcismum, et exsufflationem ab infantibus baptizandis spiritus immundus abigituf. Sic enim scribit Augustinus lib. VI. in Julianum cap. 2: « ld tu commemorare timuisti, tamquam ipse a toto orbe exsufflandus esses, si huic exsufflationi, qua princeps mundi a parvulis e^ici-,tur foras, contradicere voluisses. » Quod si

spiritus immundus infantes ante Baptismum possidet negari non potest, quin cos per peccatum captivos teneat. Neque enim permitteret Deus creaturam suam a diabolo possideri, nisi sibi eam per peccatum ipse antea subjecisset. A quo enim quis superatur, ejus et servus efficitur.

Tertia ratio ex circumcisionis mysterio. Circumcisio siquidem, ex sententia S. Augustini lib. xvi. de Civ. Dei cap. 27. S. Gregorii lib. iv Moralium cap. 2. S. Bernardiin epist. 77. et Innocentii III. cap. Majores, de Baptismo, et ejus effectu, ad peccatum originis purgandum instituta fuerat: ex aliorum vero sententia, si non ad tollendum peccatum originale, certe ad significandam ejus purgationem referebatur. Nam ideo in eo membro fieri jussa est, in quo evidentius peccati illius effectus apparet, et per quod genus humanum carnaliter propagatur, et propagatione inficitur. Vide Augustinum tractat. 30. in Joannem.

Quarta ratio ex poena peccati. Mors poena peccati est, ut ex eo constat, quod dictum est primo parenti: Quacumque die comederis ex eo, morte morieris, Genes, ii, Moriuntur autem omnes, et ipsi etiam infantes, qui propria voluntate nihil egerunt boni vel mali, igitur pcGcatum quoddam infantibus inest, quod non committitur propria voluntate, sed ipsa propagatione a parentibus trahitur.

Neque responderi potest, mortem fuisse poenam Adamo, filiis autem non esse poenam, sed infortunium et calamitatem, quemadmodum cum quis ob culpam suam ad inopiam redactus, filios pauperes gignit, ipsi quidem inopia poena peocatijest, filiis autem infelicitas et miseria.

Hoc, inquac, responderi non potest. Nam Deus jjer Ezechielem testatur, se non affligere filios ob culpas parentum. Sic enim legimus Ezechielis xvm. Quid est, quod parabolam istam vertitis in proverbium in Israel, dicentes: Patres comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus, si erit ultra vobis parabola hxc in proverbium in Israel: Ecce omnes animx mex sunt, ut anima patris, ita anima filii mea est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, nec pater portabit iniquitatem filii.

Neque huic loco repugnat quod legimus in

Exofl. cap. xx: Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes visitans peccata patrum in filios in tertiamet quartam genera ionem. Nam Deus punit peccatum patrum in filiis non semper, sed tunc solum, cum filii imitantur peccata patrum, ut docent S. Patres, Hieronymus in comment. ad cap. 18. Ezechiel. Augustinus in Psal. cvm. in illa verba: In memoriam redeat iniquitas patrum ejus. Et in lib. cont. Adimantum cap. 7. Chrysostomus hom. 29. in Genesin, tractans illud: Maledictus puer Ckanaam, et hom. 75. in Matth. Gregor, lib. xv. moral. cap. 22. et Thomas in 1. 2. q. 87. art. 8. Quos sequuntur fere omnes recentiores, et hoc ipsum indicat Scriptura, cum ait: His qui oderunt me; non enim simpliciter Deus dicit, se puniturum peccata patrum in filiis, sed in iis qui eum oderunt.

Itaque non puniuntur filii pro patribus, quasi non mereantur eam poenam peccata filiorum, aut magis puniantur quam meriti sunt, sed quia nisi praecessissent peccata parentum, Deus eos fortasse non punivisset in hoc mundo, sicut parentes eorum non punivit. Cum igitur infantes non sint rationis capaces, ac per hoc non imitentur peccata patrum, et tamen puniantur poena omnium gravissima, qua) est mors temporalis, ct aeterna, sequitur necessario, ut habeant, aliquod aliud peccatum, ob quod juste puniantur, et hoc est, quod originale vocamus.

Quocirca S. Paulus absolute pronuntiat, Mortem stipendium esse peccati, ad Rom. vi. et, Aculeum mortis esse peccatum I ad Corinth. xv. Et in lib. Sapientiae, cap. 12. legimus: Cum ergo justus, juste omnia disponis, ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. Et Job. cap. 4: Quis unquam innocens periit? gut quando recti deleri sunt? Denique S. Augustinus lib. i. retract. cap. 9: « Omnis, inquit, poena, si justa est, poena peccati est, et supplicium nominatur. »

Quinta ratio ex passione et morte Domini. Dominus enim pro injustis passus et mortuus est, Isai. lui. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum ad Roman. v. Christus secundum tempus pro impiis mortuus est 1 Petr. m. Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis Mortuus autem est pro omnibus, ut eadem

Scriptura testatur, II ad Corinth. v: Pro orn-, nibus mortuus est Christus. 1 ad Tiinoth. ii. Dedit redemptionem seipsum pro omnibus. Igitur omnes injusti et peccatores sunt, aut certe fuerunt.

Sexta ratio ex parabolis et figuris. Nam ovis centesima, qua) aberravit a grege, et drachma perdita Luc. xv. omnium consensu naturam humanam universam significabant. Ille etiam, qui Luca) x. descendens ab Hierusalem in Hiericho indicit in latrones, atque ab eis spoliatus, et semivivus relictus, jacebat in via, sine controversia genus humanum designat, quod a Satana in primo parente gratiae cclestis indumento exutum, et plagis confectum, ita jacebat, ut semivivus recte dici posset, cum ablata esset anima) vita gratiae, non vita naturae.

Septima ratio ex diverso judicio, et sensu sanctorum et ethnicorum in natalitiis hominum. Siquidem ethnici, qui peccatum originis ignorabant, magna celebritate colebant natales dies, ac potissimum Reges et Principes. Genes, xl. Pharao celebrabat convivium solemne die natalitiorum suorum: idem facit Matth. xiv. Herodes idem passim legitur in historiis gentilium. Contra vero Sancti diem suum natalem ob originis corruptionem deplorant: Pereat dies, in qua natus sum, inquit Job. cap. 3, et Hieremias c. 20: Maledicta dies, in qua natus sum. Abraham quoque filii sui non diem natalem, sed diem ablactationis celebravit, Genes. 21. Porro Ecclesia Christiana natalitia Sanctorum festivis gaudiis recolit, sed ea natalitia vocat, non quibus cum peccato nascuntur ad vitam mortalem, sed quibus per temporalem mortem transeunt ad vitam beatam et immortatalem. Scit enim pretiosam esse in conspectu Domini Sanctorum ejus mortem. Psal. cxv; et, Beatos esse mortuos, qui in Domino moriuntur. Apocal. xiv.

Odava ratio ex antiquitate sententiae Catholicae, et novitate erroris contrarii. Una enim ex praecipuis notis haereseos est, si post fidem Catholicam praedicatam et receptam et longo tempore cultam, nova aliqua opinio exoriatur, quae novitate sua perturbet ani: mos fidelium assuetos jam dudum contrariae doctrinae. Talem fuisse doctrinam Pelagii, quae negat originale peccatum, testatur his

verbis S. Augustinus in lib. m. de peccat, raerit. etrem.c.6. et 7.« Unde nobis hoc negotium repente emerserit, nescio. Nam ante parvum tempus a quibusdam transitorie colloquentibus, cursim mihi aures perstricta; sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo. Qua novitate permotus, et quia opportunum non fuit, ut contra aliquid dicerem, et non tales homines erant, de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis, atque abolitis habui. Et ecce contra Ecclesiam jam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur, ecce contra disputare, et scribere cogimur. » IIa;c ille, qui in eodem loco testatur se apud nullum scriptorem ante Pelagium unquam legere potuisse, homines nasci sine peccato originali. Quin etiam adeo fuisse hoc dogma de peccato originis in Ecclesia fixum ac certum, ut ex eo qua;stiones alia; solverentur.

Hoc etiam nostro saeculo Pelagiana hseresi jamdudum extincta, Jacobus Faber, et Zwinglius, qui eamdem haeresim ab inferis excitarunt, aperte fatentur, sententiam suam esse contrariam doctrinae, omnium scholarum ac per hoc novam, sive potius, ut diximus, renovatam.

Chapter 50 of 93