Caput XV. D. Virginem Mariam sine peccato originali conceptam fuisse
Jam vero de Beatissima Deipara, quam multi ex Catholicis sine peccato originis conceptam fuisse contendunt, ideo solum disputare cogimur, quoniam non desunt, qui Ecclesiam universam, et ipsum Concilium Tridentinum accusant, quod opinionem illam de immaculata Virginis conceptione (quam ipsi manifestum errorem esse credunt) non solum tolerare, sed etiam ut piam et probabicm recipere videatur. Neque desunt, qui
impudenter affirment, ab Ecclesia Ilomana defendi conceptionem immaculatam Virginis Mariae, tamquam articulum fidei.
Non igitur tria breviter demonstrare aggredimur. Primo, non haberi apud Catholicos pro re certa et explorata, ac fide Catholica tenenda, B. Virginem sine peccato fuisse conceptam. Secundo, hanc ipsam opinionem non esse nullo modo haereticam, vel erroneam judicandam. Tertio, non esse etiam temerariam, sed piam admodum ac probabilem, atque adeo contraria sententia longe probabiliorem.
Quod attinet ad primum, Joannes Pomei’anus unus ex primis Lutheri discipulis, in comment. cap. i et xuv. Hierem. scribere ausus est, pro articulo fulci, apud Catholicos haberi B. Virginem sine ullo peccato, imo etiam de Spiritu sancto fuisse conceptam.
Sed hoc impudentissimum mendacium satis aperte refellunt dum Pontificum constitutiones, et Concilii cecumenici decretum, quibus constitutionibus, ac decretis Catholici omnes libenter obediunt.
Sixtus IV. Pontifex Maximus in ea Constitutione, quai incipit, « Grave nimis, » de reliquiis et veneratione Sanctorum, disertis verbis pronuntiat, nondum esse qusestionem istam, de conceptione B. Virginis, ab Ecclesia Romana et Apostolica Sede definitam, et ideo pcenam excommunicationis statu in eos, qui alterutram sententiam, ut haereticam damnare audent. /
Judicium Sixti Pontificis secutum est Concilium Tridentinum sess. 5, ac demum nostro tempore Pius V in constitutione, quam edidit de conceptione Beatissima! Virginis Malim. Porro Concilium Basileense sess. xxxvi definivit quidem, B. Virginem sine peccato fuisse conceptam: sed nec ea definitio facit certam fidem, cum Concilium illud ab Apostolica sede probatum non fuerit, nec ipsum Concilium sententiam suam pro articulo fidei haberi voluit. Solum enim statuit, eam sententiam amplectandam esse ut piam, et consonam cultui Ecclesiastico, fidei Catholicm, Scripturis et rationi.
Jam vero quod attinet ad secundum, Matthias Illyricus cent. ix, cap. 10. ubi tractat de quodam auctore, qui dicitur Idiota, sententiam illam, qum facit B. Virginemo mnis peccati etiam originalis expertem, erroneam esse docet. Idem habet Tilmannus heshusius in lib. de sexcentis erroribus Pontificiorum, tit. de peccato, num. ult. Idem etiam
Martinus Kemnitius in examine sess. 3. Concilii Tridentini, ubi aliquoties repetit sententiam de conceptione immaculata Virginis Marim, contra verbum Dei defendi; et in extrema disputatione cum dixisset, non posse afferri pro hac sententia Scripturas, aut traditionem, aut Patres, sed solas revelationes et miracula, addit Pontificios, cum novos articulos fide condere volunt, non curare verbum Dei scriptum vel traditum.
Ab hac adversariorum temeritate longe absunt omnes Catholici. Tametsi enim non desint inter Catholicos, qui propensiorem ad veritatem existiment esse sententiam illam, qum praeter Christum, neminem excipit a communi lege peccati originalis: tamen illi ipsi sententiam contrariam neque damnant ut erroneam, neque damnare possunt, nisi decretis generalis Concilii Tridentini, et summorum Pontificum Sixti IV ac Pii V resistere velint, quod si facerent, inter Catholicos numerandi non essent.
Probatur igitur, sententiam de immaculata Virginis conceptione, fidei Catholica} minime repugnare. Id enim Catholica} fidei repugnat, quod asseritur vel contra expressum Dei verbum, quale est, Deum non esse unum, aut esse corporalem, aut non creasse coelum et terram et similia; vel contra verbum Dei ab Ecclesia declaratum, ut filium Dei non esse Patri consubstantialem, Spiritum sanctum a Patre et Filio non procedere, Christum non habere duas voluntates, et alia id genus. Virginem autem Deiparam ab originali peccato fuisse immunem, non repugnat expresso Dei verbo, neque Ecclesia} declarationi, ut vel ex eo perspicuum esse potest, quod nullus adversariorum adhuc locum ullum Scriptura}, vel Conciliorum protulit, ubi disertis verbis legatur, B. Virginem Mariam in peccato originali fuisse conceptam. Proferuntur quidem Scripturae etConciliorum testimonia quaedam generalia, sed ea satis commode explicantur ab iis, qui B. Viginem a generalibus illis sententiis excipiendam esse yolunt.
Dices: Si res ita se habet, non erit contra fidem, si non solum Virgo Deipara, sed quivis etiam alius ab originali peccato asseratur immunis. Neque enim de ullo homine disertis verbis Scripturae, aut Concilia docent, eum in peccato fuisse conceptum, nisi de Davide, qui de se ait in Psalm. L: Ecce enim
in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Respondeo, fidem Catholicam id solum requirere, ut credamus, omnes homines, qui per carnalem generationem ex Adamo nascuntur, ex eodem trahere originale peccatum, nisi forte singulari privilegio a communi lege aliquis excipiatur. Proinde cum ad singulos descenditur, non erit continuo haereticus, qui hunc, aut illum negaverit in peccato fuisse conceptum, sed tamen temere id negabit, et jure ac merito praesumetur haeretiticus, nisi probabiles rationes attulerit, cur singulare illud privilegium in hunc, aut illum hominem convenire censuerit. Quales rationes nemo adhuc protulit, nisi pro conceptione unius Virginis Maria. Sed hac omnia erunt clariora, cum argumenta adversariorum profligata fuerint.
Quod attinet ad tertium, probandum est breviter, non temere, sed pie ac recte existimari B. Virginem Mariam singulari Dei privilegio ab omni omnino peccato fuisse immunem. Neque vero expectandum est, ut expressum Dei verbum afferamus, aut certam aliquam Ecclesia} definitionem. Id enim si facere possemus, non solum pie ac recte existimari hoc diceremus, sed pro heereticis haberemus, qui contra sentirent. Probabiles igitur tantum, congruentesque rationes afferendae sunt, primum ex Scripturis, deinde ex Patribus, tum ex consensu Ecclesiae, postremo ex ratione.
Ex Scripturis habemus in primis duas insi-' gnes figuras. Primum hominem Christi figuram gessisse, vel (ut Apostolus loquitur) formam fuisse futuri, id est, Christi, docet idem Apostolus ad Rom. v et I Corinth.xv. Constat autem primum hominem non ex concubitu maris, et foeminae generatum, sed ex terra, eaque nondum maledicta ab ipso Deo conditum fuisse. Decuit igitur ut secundus homo, qui similiter non ex concubitu maris et fcemince, sed opera Spiritus sancti formandus erat, ex terra non maledicta, id est ex Matre Virgine, quae omnis maledictionis, ac per hoc omnis peccati expers fuerit, formaretur. Atque hinc fortasse ab Angelo, Benedicta inter mulieres, salutata est. Ilanc figuram primus observasse videtur S. Andreas apostolus, ^cujus haec verba referunt Presbyteri Achaiae in lib. de passione ejusdem Apostoli et Martyris Andreae; « Sicut de terra immaculata factus fuerat homo primus, ita necesse erat, ut de immaculata Virgine Christus nasceretur. »
Deinde Evam Mariae typum ac figuram fuisse docet Epiphanius haeresi lxviii et alii praeterea multi, quos non est necesse numerare. Satis autem constat, Evam sine peccato fuisse, cum primum foimata est. Decebat igitur ut mater omnium viventium vita spirituali sine peccato, conciperetur, cum matre omnium viventium vita animali sine peccato condita fuerit.
Adhaec accedunt loca illaex Canticis: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, Cant. ii. Et: Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, Cant. iv. Et: Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus, ibidem (i). Haec enim tametsi de Ecclesia universa, qualis praesertim erit in coelis, intelligi possint, tamen B. Virgini quoque apertissime convenire negari non debet, cum et multi sanctorum Patrem de B. Virgine haec omnia exposuerint, et Ecclesia ipsa Catholica in festis ejusdem beatissimae Virginis, vel in officio matutino, vel in sacrificio Missae lectiones ex Canticis recitari jubeat.
Jam vero ex testimoniis Patrum habemus in primis S. Ambrosium, qui serm. 22. in Psalm. cxvm, explanans ultimum versiculum, sic'ait: « Suscipe me non ex Sara, sed ex Maria, ut incorrupta sit Virgo, sed Virgo per gratiam ab omni integra labe peccati. »
Habemus deinde S. Hieronymum, qui in explanatione Psalm. lxxvii tranctans illud: Deduxit eos in nube diei, dixit nubem illam esse Virginem Mariam, et addit haec verba: « Pulchre dixit, diei, quia nubes illa non fuit in tenebris, sed semper in luce. »
Habemus tertio, S. Augustinum, qui in lib. de natura et gratia cap. 36 sic ait: «Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. Inde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere, ac parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum. »
Ad hunc locum reponderi solet, sanctum Augustinum de peccato actuali non de originali esse locutum. Caeterum multa sunt, qnao nos contra sentire cogunt.
Primum, quod S. Augustinus dicat se nullam prorsus quaestionem de sancta Virgine habere velle, cum de peccatis agitur. Quibus verbis satis indicat se quaestionem aliam de sancta Virgine habere nolle, cum agitur de peccato originali.
Deinde quod addat, illi gratiam fuisse collatam ad vicendum omni ex parte peccatum. Quomodo enim omni ex parte peccatum vicit, si peccato originali contaminata fuit?
Tertio quod dicat, se propter honorem Domini de sancta Virgine quaestionem habere nolle cum de peccatis agitur. At certe honor Domini non minus postulare videtur, ut ejus mater caruerit originali peccato, quam actuali, cum illud moidale necessario fuerit, hoc veniale esse potuerit.
Denique, quia ex Augustini sententia, nemo vivit sine peccato actuali, qui habuit peccatum originale. Haec enim sunt ejus verba in lib. v. in Julianum cap. 9: « Profecto peccatum etiam major fecisset, si parvulus habuisset. Nam propterea nullus est hominum prsepter ipsum, qui peccatum non fecerit grandioris aetatis accessu; quia nullus est hominum prsepter ipsum, qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu. » Cum ergo sancta Virgo non fecerit ex Augustini sententia actuale peccatum, ut ex loco citato de natura et gratia, etiam adversarii colligunt; sequitur ex ejusdem Augustini sententia, ut neque habuerit originale peccatum, si doctrinam suam ex lib. v, adversus Julianum Augustinus admittat.
Habemus quarto Sedulium, qui in i lib. mirabilium divinorum, canens expulsionem Adami ex paradiso, sic ait:
Ei veluti e spinis mollis rosa surgit acutis,
Nilquod laedat habens, matremque obscurai honore: Sic, Evae de stirpe sacra veniente Maria,
Virginis antiquae facinus nova virgo piaret.
Habemus quinto auctorem sermonum de operibus Cardinalibus Christi, qui Cypriani titulum ferunt. Is enim in sermone de Nativitate, sic ait: « Non sustinebat justitia, ut. illud vas electionis (Maria) communibus lassaretur injuriis; quoniam plurimum a coeteris differens natura communicabat non culpa. »
Habemus sexto Sophronium patriarcham
Chapter 58 of 93