Caput XIII. Non ab Evo, sed a solo Adamo peccatum originale trahi
Explicavinus hactenus primam controversiam de peccato originis, quae erat: An sit aliquod peccatum, quod per generationem trajiciatur in posteros. Nunc antequam ad alteram controversiam principalem, quae erit de natura peccati originis, veniamus, tractandae videntur tres quaestiones breviores. Prima, unde hoc peccatum trahatur. Altera, ad quos trahatur. Tertia, quod peccatum trahatur.
De prima quaestione illud est certum, hoc peccatum ex Adamo trahi. De illo enim Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, elc. ad Roman. v. Et: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur, I ad Corinth. xv. (i). Duo sunt, quae in controversiam vocari possunt, unum, si Eva sola peccasset, Adamo in innocentia permanente, an peccatum Evai ad posteros traduceretur; alterum, si primi parentes non peccassent, peccasset autem Cain, vel aliquis alius ex posteris Adae, utrum peccatura illud ad filios dimanaret..
Quod ad priorem quaestionem attinet, conveniunt omnes, peccatum proprie dictum non fuisse trajiciendum in posteros, si sola Eva peccasset; tamen in eo dissentiunt, quod aliqui existimant, ex peccato solius Evae dimanaturam in filios moriendi necessitatem, et ccetera incommoda, qua! mortalitas secum trahit.
Alii contra disputant, neque peccatum, neque moriendi necessitatem in filiis Adaj locum habitura ex peccato solius Evae. Quae sententia posterior est S. Thomae in 1.2. quaest. 81. art. et sine dubitatione verissima. Nam peccatum originale contrahimus, quia cum Adam peccavit, in illo fuimus, ut in activo principio. Non fuimus autem in Eva, ut in activo principio, cum mater non virtutem activam, sed materiam solum ad prolem generandam praibeat. Quod si peccatum ab Eva non trahimus, certe nec mortem ab illa trahimus, quai est pcena peccati. Stipendium enim peccati mors, Roman. vi. Quare Scriptura non dicit: In Eva om-
nes moriuntur, sed in Adam omnes moriuntur, \ Gorinth. xv. (i). Et tamen cum Eva prius peccaverit, quam Adamus, si ab Eva mortem traheremus, omnino dicendum fuisset: In Eva omnes moriuntur.
Scribit quidem Ecclesiaticus cap. 23. A muliere initium factum est peccati, et per illam morimur omnes. Sed aliud est, per illam, aliud, in illa; per illam morimur, quia illa occasionem peccandi viro suo prsebuit, unde mors consecuta est; at non in illa, sed in Adam omnes moriuntur, quia non Evae, sed Adae peccatum commune fuit omnibus et ideo illo peccante, omnes in illo peccavimus, et illo moriente, omnes in illo mortui sumus. Denique Concilium Arauscicanum canon. 2. statuit, non posse mortem sine peccato ad homines transire, nisi injustitia Deo detur, et contradicatur Apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.
Jam vero quod attinet ad alteram quaestionem, communis sententia est, si primus homo non peccasset, qui totius naturae personam gerebat, quocumque alio peccante, peccatum luturum fuisse personale et particulare, et ideo posteritatem ejus infici et vitiari minime potuisse. Videtur quidem S. Thomas contrarium indicare quaest. 5. de malo, art. 4. ad ult. sed fortasse corruptus est is locus.
Chapter 56 of 93