Caput XXIV. De fraudibus, et corruptelis Kemnitii in historia antiquitatis
In extrema disputatione de jejunio, mira calliditate Kemnitius per modum simplicis historiae se demonstraturum profitetur, numquam defuisse, qui leges jejuniorum, aut opinionem meriti, et satisfactionis in jejuniis suscipiendis obtrudere voluerint: sed numquam etiam defuisse sanctos viros, qui magno zelo contra ejusmodi superstitiosas opiniones, et leges pro evangelica libertate et sinceritate pugnaverint.
Hanc ejus historicam observationem duabus de causis non existimavi mihi esse accurate refellendam. Nam hoc ipso tempore, magno Ecclesiae bono, Caesar Baronius, vir optimus, et sine controversia eruditissimus, annales suos ecclesiasticos parti ni edidit, partim jam edit, ex quibus omnes omnium haereticorum fraudes et corruptelae, quae ad historias pertinent, nullo negotio deprehendi et profligari poterunt. Et ego in superioribus capitibus ad omnia illa respondi, quae speciem aliquam difficultatis habere posse videbantur, ut de Montano, de Alcibiade, de Spiridione, et similibus. Solum igitur hoc loco summam historicae observationis ipsius perstringam, et fraudes, atque calumnias in ea observatione insertas patefaciam, ac refellam.
Igitur in 4. part. Exam. pag. 542. et sequentibus, septem decim capita proponit. In primo capite expositurum se dicit, quales superstitiosas opiniones de jejunio Scriptura taxet et refutet. Deinde, adducit loca Isaice LYin. et Zachar. vii. et vm. Item Matth. ix. ad Colossens. n. et I ad Timotth. iv. ad qua) omnia supra responsum est. Addit etiam locum Evangelii Matth. vi. Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes etc. Et Luc. xviii. Jejuno bis in Sabbato. Ubi reprehendi dicit opinionem Pharisamrum, qui sanctitatem et pietatem putabant sitam esse in externa observatione traditionum de jejuniis, et opinionem habebant meriti, et justitiae coram Deo ex jejuniis a Deo non praiceptis.
At more suo Scripturas depravat. Dominus enim Matth. vt. non negat sanctitatem aliquam, et pietatem sitam esse in externa observatione jejunii a Deo non imperati, sed a majoribus traditi: nec enim ignorabat laudatos a Deo Rechabitas, qui ex traditione patris sui a vino perpetuo abstinebant, et Nazaraeos, qui abstinentiam a Deo non imperatam sponte vovebant. Sed vituperat hypocritas, qui gloriae humame causa videri volunt magis jejunare et abstinere, quam faciant. Ideo enim, ut Dominus ait: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Lucae autem xviii. non reprehenditur Pharisseus, quod jejunaret bis in Sabbato, neque etiam quod jejunium non imperatum, meritorium esse crederet, ut revera meritorium erat jejunium eorum, qui Num. xxx. illud sponte suscipiebant, et Deo, ut rem illi gratam, promittebant; sed quod ex bono opere in superbiam efferretur, aliosque contemneret, ut ex ipsius parabola) conclusione colligitur.
Iu secundo capite narrat ritus Gentilium circa jejunia, ex Hieronymo contra Jovinianum, ex Volatcrano lib.fxiir. Aathropologiae cap. 4, ex Alexandro ab Alexandro lib. vi. cap. 2. et lib. iv. cap. 7. et 17, ex Ravisio et Polidoro. Ex quibus ritibus colligit, a spiritu daemoniorum, profectam esse opinionem, quod ipsum opus operatum jejunii, praecipue vero abstinentia a quibusdam cibis, sit cultus Dei.
Sed hic multa sunt errata Kemnitii. Primum aut ignorat, quid sit opus operatum, aut opus operatum jejunii apud Catholicos cultum Dei esse mentitur. Nullum enim Catholicorum protulit, aut proferet, qui ita desipiat.
Deinde, socium se Joviniano haeresiarcha) adjungit, dum nobis Gentilium abstinentiam objicit, ut meritum jejunii oppugnet. Sic enim et Jovinianus apud S. Hieronymum lib. ii. objiciebat: « De ciborum sibi placent abstinentia, quasi non et superstitio gentilium Cossum matris Deum observet et Isidis ».
Tertio non intelligit, cur a S. Hieronymo gentilium exempla in causa jejunii adferautur. Rectissime enim probat S. Hieronymus exemplis gentilium naturali lumine rationis cognosci posse, utile esse jejunium ad sapientiam acquirendam, et passiones animi cohibendas.
Quarto, non recte colligit jejunium et abstinentiam a certis cibis non esse cultum Dei, quia gentiles res easdem cultum Dei esse censebant. Nam si licet ita ratiocinari, probabimus etiam ratione, sacrificiis, templis, votis, Deum non posse coli, quia Gentiles his omnibus rebus Deum coli existimabant. Errabant igitur ethnici, quod jejunia propter falsos deos suscipiebant, ut etiam quod falsos deos invocarent, eisque templa et aras erigerent. At non errabant, quod Deo non solum orationes, templa, altaria, sacrificia, sed etiam jejunia placere arbitrabantur.
Denique, cum Scriptura divina manifeste Kemnitkis pugnat, cum a spiritu daemoniorum opinionem illam profectam esse affirmat, qua) abstinentiam a certis cibis cultum Dei facit. Nam (ut supra ostendimus) Spiritus Dei abstinentiam a certis cibis, aut a vino cultum Dei esse testatur, cum dicit, placere Deo vota Nazarseorum, qui a vino
sc abstinebant. Item vota aliorum, qui abstinentiam aliquam Deo pollicebantur, et cum Annam viduam orationibus, et jejuniis Deo servisse confirmat. Vide Num. vr. et xxx. et Luc. ii.
. In tertio capite disserit de abstinentia Essseorum, ac primum S. Hieronymum redarguit, quod scripserit in ii. lib. advers. Jovinian. Essaeos, teste Josepho, a vino et carnibus abstinere solitos. Id enim Josephum nusquam testari Kemnitius dicit.
At Josephuslib. n. debello Judaico, cap.7. describens prandium Essseorum, sive ( ut ipse loquitur ) Esssenorum, scribit, Esssenis in cibum nihil aliud apponi, nisi panem et vasculum unum cum edulio. Et passim laudat in eis continentiam, sobrietatem, et victus, ac vitae simplicitatem. Itaque non male sanctus Hieronymus ex verbis Josephi collegit, Esssenos a vino et carnibus abstinere, pnesertim cum existimaverit eosdem esse, qui a Philone et Josepho laudentur. Quos enim Philo laudat, certum est, perpetuo a vino et carnibus abstinuisse.
Deinde Kemnitius cum negare non posset cos, quos Philo insigni libro commendat fuisse Christianos, et jejunia, atque absti-* nentiam a certis cibis, ut res Deo gratas studiosissime coluisse, dicit, hoc eorum institutum non fuisse Apostolica; traditionis, sed reliquias veteris fermenti Essfenorum, quod ipsis etiam ad fidem Christi conversis adhaesit. Id autem probat, quia Sozomenus lib. i. cap. 12. Nicephoruslib.il. cap. 15. etSophronius in vita Marci dicunt, eos, quos philo laudat, Hebraeos fuissead Christum conversos, et adhuc judaizare solitos. Addit praeterea, si quis conferat cap. 2. epist. ad Coloss. cum vita, et institutis Essaeorum, eum plane perspecturum, ab apostolo Paulo notari, ac reprehendi ejusmodi vitam et instituta.
At Kemnitius primum secum ipse pugnat, cum velit institutum abstinendi a carnibus, et vino esse reliquias fermenti Essaenorum, et tamein paulo ante scripserit, non colligi • ex Josepho, quod Essseni a vino et carnibus abstinuerint. Non enim Essaenorum instituta aliunde melius, quam ex Josepho discere possumus.
Deinde Sozomenus, Nicephorus et Sophronius, quibus auctoribus Kemnitius nititur, contra ipsum manifeste pugnant. Nam Sozomenus et Nicephorus miris laudibus efferunt institutum eorum, de quibus loquitur Philo, et sanctum sine dubitatione appel¬
lant. Proinde cum dicunt, eos judaizasse, non loquuntur de jejunio et abstinentia, qua; sunt communia Judaeis cum Christianis, sed de ritibus propriis Judaeorum, ut de custodia Sabbati, circumcisione, et similibus rebus. Sophronius autem tum in vita Marci, tum in vita Philonis et Nicephorus loco notato, disertis verbis docent, eos, quos Philo tantopere laudat, discipulos fuisse S. Marci Evangelistae, et ab ipso institutum illud vitae, jejunia et abstinentiam didicisse. Quare non reliquiae fermenti Essaenorum, sed Apostolica doctrina erat, si Sophronio et Nicephoro credimus, illa, quam Philo commendat.
Sed in eo potissimum stultitia Kemnitii sc prodit, quod Sozomenum, Nicephorum et Sophronium, Eusebio et Hieronymo, quasi opponit, cum tamen Sozomenus et Nicephorus Eusebium sequantur, et Sophronius idipsum scribat grece, quod Hieronymus scripsit latine.
Quod attinet ad collat. capitis n. ad Coloss. cum libro Philonis de vita contemplativa supplicum, nemo unquam judicabit, ab Apostolo reprehendi vitam illorum, quos laudat Philo, nisi sensum judicandi corruptum, ac depravatum habeat, nisi forte probabile sit ab Apostolo Paulo Marcum Evangelistam reprehendi. Marci enim sectatores fuisse, quos Philo laudibus celebrat, non solum Sophronius et Nicephorus, sed etiam Hieronymus, Epiphanius, Cassianus, Beda et alii docent. Vide quae scripsimus in libro de Monachis cap. v.
In capite quarto probat, adulterinos libros esse constitutiones et canones Apostolicos, librum Pastoris, et Abdiam de vitis Apostolorum, in quibus multa leguntur de jejunio, et abstinentia a certis cibis.
Sed laborem disserendi de his libris Kemnitius omittere potuisset. Non enim desunt Ecclesia; catholicae plurimi alii libri sanctorum Patrum certi et indubitati, unde traditiones Apostolica; probari possint. De constitutionibus, et canonibus Apostolorum multa scripsit noster Turrianus. S. Epiphanias in haeresi Audianorum dicit quidem, constitutiones apostolicas non ab omnibus recipi, tamen addit, nihil in eis, nisi verum et sanum contineri. Liber Pastoris non est quidem canonicus, sed potius Apocryphus, quod attinet ad auctoritatem Scriptura; divina;; tamen utilis ab omnibus fere Patribus judicatus est, ut patet ex Tertulliano in lib. de orat. Origene lib. x. in epist. ad Homan.
Irenseo lib. *iv. cap. 37. Cleraente Alexandrino lib. vi. Stromat. Athanasio in lib. de decretis Nicaenae Synodi. Eusebio lib. iit. hist. cap. 3. Hieronymo in lib. de viris illustribus in Hermete, Ruffi.no in explicatione Symboli, Cassiano Collat. xm. cap. 12. Quare temere Kemnitius hunc librum ut contrarium litteris Apostolicis improbat. Librum Abdise supposititium esse, viri docti etiam apud nos censent. Ego certe nullum ab eo testimonium petri, ut nec ex libro Pastoris.
In quinto capite disputat de causa,' cur vetus Ecclesia paschale jejunium, et feriae 4. et 6. aliquando servaverit, salva evangelica libertate. Sed respondimus supra, tum in capite de origine Quadragesimae, tum in capite de jejunio feriae 4. et 6. ubi demonstravimus falsas et ineptas causas Kemnitium reddidisse.
In sexto capite profert testimonia Ignatii et Irensei, et historiam Attali, et Alcibiadis contra meritum et necessitatem jejunii. Sed haec omnia excussimus supra in propriis locis, ubi disseruimus de lege jejunii, et de utilitate jejunii.
In septimo et octavo capite tractat historiam Tatiam et Montani, et multa ex Tertulliano adducit, ad quae omnia supra respondimus. Unum est hoc loco notandum, graviter, et non semel S. Epiphanium a Kemnitio reprehendi, pag. 596. et 605. quod scripserit, Montanistas abstinere a cibis, non disciplinae gratia, non majoris virtutis, non praemiorum et coronarum, sed quod ea, quae a Domino facta sunt, abominabilia judicent. Sed certe non Epiphanius Montano, sed Kemnitius Epiphanio falsum affingit. Epiphanius enim illa, quae citat Kemnitius, non de Montanistis, sed de aliis haereticis scribit, ut perspicuum erit, si quis locum Epiphanii diligenter inspiciat.
In nono, decimo et undecimo capite, producit in medium loca quaedam Origenis, historiam Eustatii et Spiridionis, quae sunt a nobis tractata suis locis.
In duodecimo et decimo tertio capite docet, circa annum Domini 400. coepisse in Ecclesiam invehi leges jejuniorum, cum opinione necessitatis et meriti, per Basilium, Ambrosium, Epiphanium et Hieronymum, et simul Aerium et Jovinianum excusat, Epiphanium et Hieronymum accusat. Hic vero gratias agimus Kemnitio, quod lumina illa Ecclesiae, tam occidentalis, quam orientalis nobis tara prompte liberaliterque con¬
cedat. Existimamus enim neminem esse debere tam stultum, qui non magis fidem habere velit sanctissimis illis viris, Basilio, Ambrosio, Epiphanio et Hieronymo, quam Luthero, Calvino, Philippo, Kemnitio. Neque miramur, si Kemnitius, cum plane sit Aerianus et Jovinianista, parentes suos defendere utcumque voluerit.
Sed illud male haberet fortasse ipsum etiam Aerium, quod falso commento eum defendere conatus sit. Dicit enim Kemnitius, Aerium, cum improbavit stata jejunia, non tam Ecclesiae catholicae, quam Eustathii leges jejuniorum improbare voluisse. At quamvis Aerius et Eustatius quibusdam in rebus dissenserint, tamen in hac re mirifice consentiebant. Nam ipse etiam Eustathius stata jejunia ferre non poterat, ut ex Concilio Gangrensi, et historia Socratis supra probavimus.
Denique quanta temeritas est, ut velit Kemnitius, qui heri natus est, majorem sibi fidem haberi inintelligentiahaeresis Aerianae, quam S. Epiphanio, qui primus hanc haeresit exposuit, et ipso Aerio vivente scripsit? quemadmodum etiam valde inepte fingit, dubium esse, quid Jovinianus senserit, quasi non satis aperte id S. Hieronymus exposuerit in libris adversus Jovinianum, quos S. Augustinus in epist. 29. lucidissimos, suavissimos et praeclarissimos vocat.
In decimo quarto, decimo quinto et decimo sexto capite producit, tamquam defensores libertatis Christianae in usu ciborum, Augustinum, Prosperum et Primasium Latinos; Chrysostomum, Cyrillum, Theodoretum et Socratem Graecos; eosque cum Basilio, Epiphanio, Ambrosio et Hieronymo adversa fronte committit. Quasi credibile sit S. Augustinum, Prosperum et Primasium a S. Ambrosio et Hieronymo; Chrysostomum, Cyrillum, et Theodoretum a S. Basilio et Epiphanio tam aperte, ut Kemnitius fingit, dissentire potuisse. Expertus erat Kemnitius, summos principes novatorum, Lutherum, Zuvinglium, et alios inter se de primariis fidei nostrae capitibus digladiari solitos. Itaque idem censuit sanctis Patribus accidisse.
Sed longe aliud scribit de Concordia Catholicorum Patrum in dogmatibus fidei, S. Augustinus in i. etn. lib. abversus Julianum. Et ea quae nos supra ex Augustino et Chrysostomo citavimus, satis ostendunt, eos cum Basilio, Ambrosio, Epiphanio et Hieronymo mirifice consensisse. Si quid autem ob-
scuritatis erat in auctoribus, quos Kemnitius citat, supra in locis propriis explicatum est: multa vero de industria prsetermisi, quod nihil omnino difficultatis haberent.
In decimo septimo capite scribit Kemnitius ab anno Domini 460. cum non essent, qui contradicerent, extinctis videlicet luminalibus Ecclesiae, superstitiosas leges et opiniones de jejunio per Pontificum, et Conciliorum decreta cumulatas fuisse, donec scholastica Theologia inde extructa est. Profert autem S. Leonis Magni multa loca pro jejunio, item S. Gregorii, S. Bernardi, et aliorum.
At si divina providentia per annos 460. semper aliquos excitavit, qui superstitiones reprimerent: cur non etiam postea id fecit? Defuitne Spiritui sancto sapientia, aut potentia? An vero Ecclesiam suam omnino deseruit? Aut forte impedire non potuit, quo minus portse inferorum adversus Ecclesiam praevalerent? Et, si luminaria quaedam ex-
tincta sunt, non poterat alia rursus accendere? Cur igitur non potius dicfinus, S. Leonem, S. Gregorium, S. Bernardum fuisse quoque magna Ecclesiae luminaria, et nihil diversum ab antiquioribus Patribus docuisse. Nec fuisse alios, qui legem et meritum jejunii oppugnare tentaverint, nisi manifestos haereticos Eustathium, Aerium, Jovinianum? Nam si defensores illi, quos Kemnitius fingit, libertatis evangelicae a Deo excitati fuissent, continuasset sine dubio Deus opus suum. Nec permisisset luminaria omnia Ecclesiae ita extingui, ut per annos mille et centum, portae inferi adversus Ecclesiam praevalerent.
Quare maximum praejudicium causae suae Kemnitius fecit, cum tam aperte confessus est, ab anno 460. S. Leonem, S. Gregorium, et quotquot fuere deinceps Ecclesiae doctores et pastores, leges jejunii, et opinionem cultus, ac meriti, nemine contradicente tradidisse.
Chapter 29 of 42