Caput IV. Idem probatur rationibus
Addamus postremo argumenta ex ratione petita. Primum. Non est ullo modo credibile, ut Verbum personaliter factus sit homo, et non simul effuderit in ipsa Incarnatione in illam humanitatem omnia dona, quorum capax erat: nam si fecit illam animam animam suam propriam, ita ut vere dicatur et sit anima Dei; quomodo verisimile est, non illam continuo sapientissimam reddidisse? Absurdum est enim, animam Sapientiee aliquando insipientem fuisse; et hoc est quod urget Damascenus cum ait, eos non credere In carnationem, qui credunt, illam animam paulatim profecisse.
Secunda ratio. Sapientia et gratia Christo homini naturalis fuit, ut docet Augustinus in Enchir. cap. 40. non quidem quod non fuerit a Deo animae infusa, sed quia in Chjisto ab intrinseco principio, et per modum naturae fluebat: siquidem ipse Christus seipsum gratia et sapientia replebat, id est, ex una Christi natura in alteram haec dona redundabant; ergo non accepit Christus illam sapientiam, vel gratiam post Incarnationem, sed in ipsa Incarnatione: nam ideo dicitur naturalis, quia statim et abundantissime manavit.
Tertia ratio. Christus homo in Incarnatione coepit esse Filius Dei; ergo tunc debuit repleri omnibus donis, nam Filius est hseres omnium bonorum paternorum; nec debuit exspectare Christus successionem ex morte Patris, ut notum est. Et hsec esse videtur ratio Cyrilli lib. I. in Joan. cap. 17. ubi dicit. Deum dedisse Christo omnem sapientiam et gratiam, quia Filius erat: caeteris autem dedisse munera quaedam, quia servi sunt, iit etiam luitur fecisse Abraham Genes. XXY. qui filio Isaac dedit omnia sua adhuc vivens; filiis autem concubinarum largitus est munera.
Quarta ratio. Christus homo in ipsa Incarnatione factus est Caput, non solum hominum, sed etiam Angelorum, ut omnes concedunt; ergo debuit tunc repleri sapientia, gratia, et ipsa etiam beatitudine: nec enim conveniebat, ut Caput esset minus ornatum, et minus sapiens, quam sint membra.
Quinta ratio. Adam creatus est sapientissimus, ut ex eo colligitur, quod mox a creatione imposuit nomina omnibus animantibus Genes. II. ergo multo magis secundus Adam debuit in ipsa conceptione sapientissimus fieri.
Chapter 71 of 91