Skip to the text

Caput IX. Proponitur tertius error refellendus de descensu Christi ad inferos

Sequitur tertia explicatio, quae est Buceri, incap. XXVII Matth. et Bezae in c. II. Act. qui docent, intelligi sepulcrum in Scripturis nomine inferni; proinde nihil esse aliud, Christum descendisse ad inferos, quam sepultum esse.

Calvinus partim hanc sententiam sequitur, partim eam refellit. Nam in Psal. XV, ubi nos habemus: Non derelinques animam meam inferno, ipse vertit.* Non derelinques animam meam in sepulcro. Et lib. II. Instit. cap. 16, §. 9, cum Bucero dicit, fabulam esse, quod sint loca animarum subterranea, et quod ad ea Christus descenderit; tamen in hoc dissentit, quod descensum Christi ad inferos, qui ponitur in Symbolo, non vult esse sepulturam, sed, ut jam refutavimus, descensum ad poenas damnatorum.

Si quis petat a Calvino et Beza, ubi fuerint ante Christi mortem animae justorum; respondent: fuisse in coelo, licet nec viderint Deum, nec sint visurae usque ad diem judicii. Ita Calvinus in Psychopannychia, et

Beza in lib. cont. Brent. de Ghr. majest., p. 2. ubi de ascensione disputat.

Ad refutationem igitur hujus sententiae tria probanda sunt. Primo, inferos esse loca subterranea distincta a sepulcris. Secundo, animas ante Christi mortem non fuisse in coelo, sed in inferno subterraneo; et proinde Christum, qui ad locum animarum descendit, in infernum subterraneum descendisse. Tertio, directe Christi animam descendisse ad inferos, a sepulcro distinctos.

Chapter 75 of 91