Caput XII. Christum ad inferos descendisse vere, ostenditur ex Scripturis
Quantum ad tertium, probo ex Scripturis, Christum vere descendisse ad inferos. Primus locus, qui tamen non convincit, sed probabiliter suadet, habetur in illis verbis Psal. CVI: Contrivit portas cereas, et vectes ferreos confregit. Hunc enim locum intelligunt de descensu ad inferos, Hilarius in Psal. CXXXV1II. Ambr. lib. demyst. Pasch., et alii, sed in sensu mystico: nam ad litteram certum est tractari de liberatione ab M- gypto.
Secundus locus est Eccl. XXIV. ubi sic loquitur sapientia Dei: Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormiens
/es, et illuminabo omnes sperantes in Domino. Hic locus non convincit haereticos: tum quia ipsi non recipiunt hunc librum; tum etiam quia ha?c verba desunt in Graeco textu, tamen apud Catholicos suam habet auctoritatem.
Tertius locus adducitur ex illo Matth. XII: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terree. Calvinus in Psychopannychia vult, ventrem certe fuisse figuram mortis, quse Christum triduo detinuit: at Christus dicit, ventrem ceti similem fuisse cordi terra?, cor terree non est mors, sed locus aliquis sub terram.
Alii dicunt: sepulcrum appellari cor terree; sed repugnat similitudo. Nam cor est profundissimo loco animalis: sepulcrum autem est prope superficiem terra?, et Christi sepulcrum videtur fuisse supra terram, erat enim monumentum excisum in lapide supra terram exstans. Item: Sicut Jonas fuit vivus in ventre ceti, ita aliquid vivum debuit esse in corde terrae: at in sepulcro fuit corpus mortuum; non igitur cor terrae est sepulcrum, sed infernus sepulcro multo profundior, ubi Christi anima vivens triduo commorata est. Praeterea, Hieronymus in cap. II Jonae: « Quomodo cor animalis, inquit, in medio est; ita infernus in medio terrae esse perhibetur. » Eodem modo hunc locum explicant Irenaeus lib. V, circ. fin. Tertullianus lib. de anima cap. 31. Nyssenus Orat. I de resurrect. Ambrosius in cap. IV ad Ephes.
Quartus locus est Act. II. Non derelinques animam meam in inferno. Beza vertit: Non relinques cadaver meum in sepidchro. Et in defensione hujus versionis contra Sebastianum Castalionem: « Hic, inquit, agi de corpore et sepulcro, nemo dubitare potest, nisi quis Velit meridie caecutire. » Et paulo ante causam reddens cur ita mutaverit animam in cadaver, et infernum in sepulcrum: « Non temere feci, inquit, cum hunc praecipue locum a Papistis torqueri ad suum limbum constituendum videamus, et Veteres etiam inde descensum illum animae Christi ad inferos excogitaverint. »
Videtur Bezee placuisse decretum Rabbinorum, quod refertur a Rabbi Salomone in cap. XXI. lib. II Reg., bonum esse mutare aliquid de lege, ut Deus publice sanctificetur. At cos habemus in primis verborum
proprietatem: nam in textu Graeco Act. II. ij 'vyji non nisi animam proprie significat, et aSvjs infernum proprie designat, et hoc probatione non eget, consulantur omnia Dictionaria.
Respondet Beza: licet animam proprie significet, tamen accipi etiam posse pro corpore tribus modis. Primo, quia anima accipitur pro vita: vita autem, corporis respectu, videtur obruta sepulcro non minus quam corpus. Secundo, quia ex anima potest intelligi totum, et idem est dicere: non derelinques animam meam, et non derelinques me. Rursus ex toto potest intelligi pars, et ita idem erit dicere, non derelinques me, et non derelinques cadaver meum. Tertio, quia Graecum, et urs: Hebraicum Idem significat. Porro invenitur in Scriptura acceptum pro cadavere Levit. XXI, v. 1 et II. ubi legimus, super anima non contaminetur, prohibet Lex tangi cadavera, et ea animas appellat.
Sed istae argutiae nihil valent: nam etiamsi posset pro anima intelligi corpus, non tamen propterea continuo probatum esset, hoc loco ita exponendum esse. Praeterea, hic distinguitur anima a carne, cum dicitur paulo infra, nec anima ejus derelicta est in inferno, nec caro ejus vidit corruptionem; sic enim habetur in Graeco: ergo non potest hoc loco anima accipi pro carne. Praeterea, vox ccSyk, (ut supra ostendimus) significat semper infernum, nunquam sepulcrum: at corpus Christi non fuit in inferno; ergo anima ibi fuit. Praeterea, de anima et inferno exponunt, Ambrosius Serm. 74. de martyrib. Hieronymus in Psal. XV. Augustinus epist. 99. ad Evod. Beda in II cap. Act. et alii.
Ad primam rationem Bezae respondeo: licet anima possit accipi pro vita, quia dat vitam corpori: tamen nusquam accipi pro cadavere, cum in cadavere sit privatio vitae. Nec possumus dicere, vitam esse in sepulcro, cum ibi sit corpus sine vita; nec enim contraria simul poni debent.
Ad secundam dico: Grammaticam non admittere illam Dialecticam ratiocinationem, pars accipitur pro toto, et totum pro parte; ergo pars pro parte. Nam vocabula sunt ad placitum, et ab usu loquentium pendent: usus autem admittit synecdochen, qua ponimus partem pro toto, et contra, sed non admittit partem pro parte. Quis enim ferret, si diceremus hominem pedibus videre, quia pes potest poni pro homine, et homo pro oculo?
Ad tertiam dico: multum inter WB2 et ^vyjiv interresse. Nam est generalissima vox, et significat sine ullo tropo tam animam, quam animal, imo etiam corpus, ut patet ex plurimis Scriptura? locis; unde -etiam fere semper adjungitur cum substantivo neplies adjectivum vivens quod est proprium totius compositi. Genes. I: Producant aquce reptile animae viventis. Ibidem: Producat terra animam viventem, cap. II: Factus est in animam viventem. Quibus in locis frustra adderetur adjectum vivens, nisi vox Hebra?a 'XDB2, quam Interpres vertit animam, significaret aliquid indifferens ad vivum et non vivum. Quare Num. XXIII. dicit Balaam: Moriatur anima mea morte justorum. Et Num. XXXI. dicuntur omnes animae sexus fceminei ex praeda Madian fuisse trigintaduo millia.
Porro anima humana, nec mori potest, nec sexum habet; proinde in illis locis anima non altera» partem hominis, sed totum hominem, aut certe ipsum corpus significat. Item Genes. XXXVII: Non interficiatis animam ejus: ubi anima nec pro anima proprie dicta, nec pro homine per tropum, nam repugnat pronomen ejus, sed pro ipsa carne proprie accipitur. Num. XIX, cadaver vocatur morticinium animae hominis: at Graecum utLatinum anima non est tam generale, ut sine tropo possit accipi pro toto animali. Itaque inLevitico non ponitur pars pro parte, id est, anima pro corpore, sed vocabulum, quod ipsumcorpus significare solet, aut certe ponitur totum pro parte, id est, vivens pro corpore. At Act. II, ponitur quae animam solam significat.
Praeterea, etiam nephes quando opponitur carni, non potest sumi pro carne, ut Levit. XYII: Anima carnis in sanguine est. Hic autem anima opponitur carni, cum dicitur, neque anima relicta est in inferno, neque caro vidit corruptionem; ergo hoc loco nullo modo tolerari potest Bezae interpretatio, qui pro anima cadaver intelligi voluit.
Quintus locus est Rom. X: Ne dicas in corde tuo: Quis descendet in abyssum, id est, Christum a mortuis revocaret Ergo Christus
post mortem fuit in abysso. Non potest autem nomine abyssi intelligi status Damnatorum, nam in illo secundum Calvinum fuit Christus adhuc vivens, hic autem agitur de loco ubi erat solum cum esset mortuus. Neque potest intelligi sepulcrum: nam abyssus profundissimam voraginem significat, qualis non est sepulcrum.
Praeterea, facile erat in sepulcrum descendere, at hic ponitur tanquam res homini viventi impossibilis, descendere in abyssum. Denique opponitur hoc loco abyssus coelo, tanquam terrae superficies sit media inter abyssum et coelum; nam praecedit: Quis ascendet in coelum, id est, Christum deducere; et continuo sequitur per antithesim: Quis descendet id abyssum, id est, Christum a mortuis revocare. Fuit igitur Christus post mortem, et ante resurrectionem in abysso, quae longissime abest a coelo, id est, in profundissimis terrae partibus.
Sextus locus est ad Ephes. IV: Quod ascendit, quid est nisi ' quia et descendit in inferiores partes terree. Ad hoc respondet Beza in Annotat, in hunc locum, inferiores partes terrae esse sepulcrum. Augustinus Marloratus intelligit descensum in hanc terram, quasi dictum esset, descendit in hanc imam terram.
At nos habemus in primis Hieronymum, Ambrosium, Chrysostomum, et Theophylactum, qui exponunt de inferno, infra quem nihil est. Secundo habemus verborum proprietatem: nam inferior pars terrae non significat tofam terram, sed unam partem, eamque aliis inferiorem; non ergo significat terrae superficiem, quae est pars superior, nec etiam sepulcrum Christi quod etiam supra terram fuit. Tertio pro nobis facit id quod sequitur, ut adimpleret omnia: voluit enim Christus descendere usque ad verum infernum, sicut descenderat in terras, ut praesens visitaret omnes partes regni sui, quod tripartitum est, juxta illud Philip. II: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum. Ubi Graece, ut supra monuimus, est xara^Soviwv, id est, subterraneorum, qua voce non possunt intelligi cadavera, quae sunt in sepulcris: illa enim etsi subterranea sunt; tamen non possunt in nomine Jesu genua flectere, hoc est, honorem illi praestare. Sunt ergo in locis subterraneis aliqui spiritus, qui Christcfreverentiam exhibere debent, et ad eum locum Christus descendit, ut se totius Mundi Regem ac Dominum declararet.
Chapter 78 of 91