Skip to the text

Caput V

Solvuntur argumenta adversariorum.

Ad rationem Agnoitarum et Calvinistarum, quam proponit B. Gregorius, et non

solvit, dicens se alio tempore soluturum; respondeo: Christum accepisse duo quaedam ex nostris rebus in Incarnatione. Primo, naturam integram cum omnibus quae ad ejus perfectionem pertinent: nam, ut ait in Symbolo Athanasius / Perfectus Deus est Christus, et perfectus homo. Secundo, accepit aliquos defectus consequentes naturam nostram corruptam, ut mortem, famem, sitim etc. non tamen omnes defectus: nam non accepit peccatum, fomitem, ignorantiam cujus rei causa est, quoniam cum defectus non pertineant ad essentiam, vel perfectionem naturae assumptae, ex ejusmodi defectibus non debuit accipere nisi illos, qui conducebant ad finem Incarnationis, qui erat salvare homines. Jam vero moriendo ct patiendo, poterat mereri apud Deum, quia patientia virtus est: at vero fomes, peccatum, ignorantia, non erant utilia ad salvandos homines, sed potius noxia; non enim peccatum peccato tolli potest, sicut morte mors occisa est.

Cum igitur Scriptura docet: Christum debuisse assimilari fratribus per omnia absque peccato. Non oportet inde colligere, assimilari etiam debuisse in ignorantia, quae non est peccatum, et tamen est in nobis. Nam cum excipitur peccatum, per illas voces absque peccato intelliguntur excepta non solum peccata, sed etiam omnes illi defectus, qui non erant utiles redemptioni. Et cum dicitur / Per omnia assimilari, nomine omnium intelliguntur omnia, quae ad perfectionem naturae pertinent, vel ad redemptionem conducunt. Alioqui si omnia deberent esse in Christo quae sunt in nobis, non debuisset concipi de Spiritu S., nec nasci ex Yirgine, nec in infantia impleri sapientia, nec carere rebellione partis inferioris, imo etiam oportuisset, eum febri, podagra, ceeterisque morbis afflictari.

Adde, quod nusquam habetur illa sententia, ut ab eis citatur: nam Hebr. II. sic legimus: Debuit per omnia fratribus similari; sed non habetur hoc loco, excepto peccato: et sensus est, Debuit assimilari per omnia, cpuoe ad naturam pertinent. Hebr. IY. legimus; Tentatus per omnia pro similitudine, absque peccato. Et sensus est: Tentatus fuit Christus omnibus modis, id est, expertus est omnia mala, quae solent homines perpeti in corpore, in anima, in honore, in facultatibus, in ami¬

ti) Hebr. II, 17; IV, 15.

cis, et consanguineis: et tamen nulla harum tentationum eum ad peccatum unquam adduxit.

Jam vero ad alterum Scripturse testimonium, cujus tota vis posita est in illa voce Graeca i rhpovg&os Respondeo primo: illud 7rlnpoxj[isvo; aliquando significare redundans, quod est idem quod 7 rWprc, et hanc significationem secutus est noster Interpres qui vertit plenus.

Secundo dico: si legamus passive implebatur, sensum hunc esse, quod sapientia tam increata, quam creata, quae in ipso erat, replebantur in dies magis organa corporea, et movebantur, atque aptabantur ad opera excellentiora facienda. Quem sensum indicat Athanasius Serm 4. cont. Arian., et quadrat hic sensus valde textui. Puer enim crescebat corpore, et roborabatur spiritu, non extrinsecus adveniente, sed qui in ipso erat, ut opera perfectiora faceret, et pariter implebatur sapientia, non aliunde adscita, sed ea quae in ipso erat diffundente se, et possidente omnia membra et omnes sensus. Unde sequitur: Et gratia Dei erat in illo; non ait: Ac quisivit gratiam, sed gratia erat in illo, eum fovens et dirigens. Sicut ergo in ipsa conceptione, Spiritus et sapientia replevit illud corpusculum tanquam parvum templum suum; ita postea crescente illo templo, quodammodo se extendebat spiritus, et totum replebat.

Tertio, idem etiam dici posset, quod replebatur sapientia acquisita per experimentum proprium: tametsi enim nihil ignoraret theorice, cum haberet infusam scientiam omnium rerum; tamen practice ignorabat illa omnia, quse non fuerat expertus. Quomodo Paulus dicit, eum didicisse obedientiam per ea quae passus est Hebr. V. Et haecvidetur expositio Beati Ambrosii lib. de Incarn.Dom. Sacram, cap. 7. ubi dicit, Christum habuisse naturam humanam initio perfectam, et tamen sensu humano profecisse.

' Restat tertium Scripturse testimonium ex cap. II Lucse: Jesus autem proficiebat sapientia, cetate, et gratia. Sed est certa et communis expositio eorum Patrum, quos supra citavimus, GregoriiNazianzeni, Cyrilli, Damasceni, Theophylacti, Bedae, Anselmi, Bernardi, et aliorum, quod Christus profecerit sapientia et gratia, opinione hominum, quibus in dies magis aperiebat sapientiam suam.

Quomodo Sol, quo magis ascendit versus medium coelum, tanto magis dicitur proficere in lumine et calore, non quod in se fiat lucidior et calidior, sed quia magis apparet ejus virtus.

i^ddit Damascenus loc. not., quod sicut Episcopus dicitur proficere in Ecclesia sua suis concionibus, quando populus proficit: et Doctor in schola dicitur proficere, quando doctos reddit auditores; iram etiam Christus dici potest profecisse, quia fecit alios proficere.

Sed instat Calvinus, nam Lucas dicit, Christum profecisse apud Deum et homines: at non profecit in opinione Dei, nec fecit proficere Deum.

Respondeo: illud Apud Deum et homines debere conjungi cum profectu in gratia, non cum profectu in sapientia vel aetate. Non enim solemus dicere, aliquem profecisse sapientia, vel aetate apud Deum et homines; nam sunt absolutae res, sapientia et aetas, nec ab alio pendent: at rectissime dicimus, aliquem proficere in gratia apud alios, quibus in dies fit gratior.

Christus igitur dicitur, gratia apffd Deum et homines profecisse, quia quotidie magis diligebatur ab hominibus, et recipiebat signa benevolentiae Dei, sive, quod est idem, crescebat quotidie in externis signis benevolentiae Dei et hominum, sicut de Samuele dicitur I Reg. II: Puer autem proficieba:t, atque crescebat, et placebat tam Deo, quam hominibus.

Praeterea, proficiebat apud homines sapientia, quatenus, ut dictum est, multiplicando opera sapientiae, faciebat alios proficere, et ipse etiam quotidie sapientior apparebat. Praeterea secundo, per opera plena sapientiae et gratiae quae edebat, vere proficiebat sapientia et gratia apud Deum et homines, quia faciebat opera dignissima, et maxime meritoria, tam judicio Dei, quam hominum.

Jam de quarto Scripturae testimonio varie sentiunt Patres. Ambrosius lib. V de Fid. cap. 8. et Hieronymus in cap. XXIV Matth. suspicantur, illud Neque Filius additum ab Arianis. eo quod non habeatur in omnibus Graecis codicibus: tamen quia Marci XIII, in omnibus habetur, aliter respondendum est.

Prima sit expositio Gregorii lib. IV, epist.

  1. ad Eulog., ubi approbat Eulogii sententiam, quod Christus dicatur nescire diem illum, non in persona sua, sed in persona Ecclesiae. Multa enim, quae dicuntur de Christo, intelliguntur de corpore, non de Capite. Contra hoc tamen posset objici: quia tunc non debuisset Dominus dicere: Neque Angeli, neque Filius, nam cum Angeli contineantur etiam in corpore Christi quod est Ecclesia; satis erat dicere: Filius non novit. Et fortasse propterea Gregorius alias duas expositiones addidit, quia videlicet haec prima non omnino satisfacere videbatur^

Secunda expositio ejusdem Gregorii ibidem, necnon Ambrosii in cap. XYII Lucae, Nazianzeni Orat. 4. de Theol., et Cyrilli lib. IX. thes., cap. 4. est, quod Christus homo dicatur nescire eum diem, quia non sciebat ut homo, id est, humana scientia, sed divina revelatione, seu infusione. Sed non videtur plane id etiam satisfacere: nam Apostoli cupiebant a Christo discere illum diem; ipse vero respondit, se non scire, ac propterea etiam non posse docere: at si sciebat divina revelatione, certe poterat docere.

Tertia expositio est Epiphanii in Aneor, et Chrysostomi hom. de Trin. et Bernardi lib. de XII grad. humil. quod dicatur nescire, quia non sciebat practice: quomodo Adam dicebatur ante peccatum non scire bonum, et malum: Pater autem dicatur scire, quia practice scit, quandoquidem omne judicium dedit Filio et ipse quodammodo jam judicavit. Sed neque haec videtur admodum quadrare: namApostoli non cupiebant scire practice, sedtheorice; ac proinde ad rem non pertinebat, sive sciret Dominus practice eam diem, sive non sciret.

Est igitur postrema expositio ejusdem S. Gregorii loc. not. necnon Ambrosii lib. Y de Fid. cap. 8. Hieronymi, Chrysostomi, Theophylacti in cap. XXIV Matth., Basilii lib. IV in Eunom. et Augustini lib. I de Genesi, cont. Manich. cap. 22. et lib. I Trinit. cap. 12. quod Filius dicatur nescire, quia non sciebat ad dicendum aliis, et quia eos nescientes faciebat. Quae quidem explicatio est ad propositum hujus loci. Vult enim Dominus reddere causam, cur non manifestet eum diem, et dicit causam esse, quia non scit, id est, non didicit hoc a Patre, ut revelaret aliis, sed ut sibi secretum hoc servaret.

Praeterea, Scriptura passim ita loquitur, ut Gfcnes. XXII: Nunc cognovi, quod timeas Dominum, id est, nunc ostendi tibi et aliis quantum me colas. Jo.XV: Vos autem dixi amicos, quia omnia qacecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Et tamen non omnia simpliciter eis indicaverat. Nam cap. XVI, ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.' Dixerat ergo illis, quaecumque audierat a Patre ad dicendum illis: ita igitur hoc loco dicit, se non scire, nisi quae sciebat ut illis diceret.

Sed contra objicit Calvinus: nam cum Christus dicat: Nemo scit neque Angeli, neque Filius, si illud Neque Filius sic intelligatur, quod Filius scit quidem, sed non ad dicendum; ergo etiam de Angelis dici poterit, illos quidem scire, sed non ad dicendum. Praeterea posset objici: nam cum dicimus, Filium non scire ad dicendum; vel intelligendum est, non scire ad dicendum ulli; vel non scire ad dicendum Apostolis. Si primum, falsum est, Filium non scire ad dicendum, nam dixit Spiritui sancto. Si secundum; falsa est illa exceptio, nisi solus Pater, nam nec Pater sciebat ad dicendum Apostolis.

Respondeo ad primam objectionem: ex verbis Domini habetur, nec Angelos, nec Filium scire ad dicendum: utrum autem alio modo sciant, hic non explicatur; sed tamen scimus aliunde Christum scire: tum quia ipse est Judex constitutus; tum etiam Quia in eo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. De Angelis vero credimus, eos non scire ullo modo: tum quia non est eis necessaria haec cognitio; tum etiam quia nusquam legimus Angelos omnia nosse.

Ad secundam dico: Filium non scire ad dicendum ulli omnino, sed intelligo de Filio ut homo est, quomodo non fecit scire Spiritum sanctum: solus autem Pater dicitur scire, quia fecit scire Christum hominem, ut Augustinus dicit lib. I de Genes, cont. Manich. cap. 22. quod autem convenit Patri, convenit etiam aliis personis, quae sunt ejusdem naturae; itaque idem est ac si dixisset: Nemo scit nisi Deus.

Ad ultimam Scripturam dico: impiam esse blasphemiam, quod Christus sine spiritu oraverit aut correxerit, vel revocaverit orationem suam. Nam de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, I Pet. VII. Et Qui pecca - tum non novit, II Gorinth. V (1|. Et Patres passim docent, Christum non solum non peccasse, sed nec peccare potuisse. Vide Athanasium Orat. 2. cont. Arian., Cyrillum lib. X in Jo. cap. XI. et Augustinum in Enchir. cap. 36 et 40 et alios.

At Scriptura ait, illum dixisse: Pater si possibile est: vel sciebat igi tur utrum esset possibile, vel non sciebat. Si non sciebat, ergo aliquid ignorabat. Si sciebat esse possibile; quare dubitando loquitur? Si sciebat esse impossibile; quare petit? Praeterea, cum dicit Transfer calicem hunc, videtur repugnasse rectae rationi, et voluntati Patris, nam ad hoc venerat ut pateretur. Denique cum addit: Non mea, sed tua voluntas fiat, videtur aperte emendare quod prius petierat.

Respondeo: illud Si possibile est significare Si placet tibi: sciebat enim, Deo nihil esse impossibile; sed petit, an sit possibile secundum Dei beneplacitum, et patet hoc ex aliis Evangelislis. Nam quod ait Matth. XXVI: Si possibile est, dicit Marci XIV: Omnia tibi possibilia sunt. Et Lucae XXII / Pater, si vis, transfer etc. Dicit autem Si vis, non quod ignoret, Patrem nolle, sed ut ostendat, affectum naturalem suae voluntatis ad fugiendam mortem conjunctum cum omni subjectione ad paternam voluntatem. Est enim idem ac si diceret: « Volo ut non fiat quod volo, id est, volo voluntate deliberata, quae respicit objectum cum omnibus circumstantiis, ut non fiat id quod ego volo voluntate naturali, quae refertur in objectum secundum se tantum consideratum. » Neque sunt contrariae hae voluntates, nam non sunt circa idem eodem modo consideratum. Et praeterea, una est potius velleitas, quam voluntas.

Dices: quare Christus orando voluit exprimere illam voluntatem naturalem, quam sciebat non implendam? Respondeo cum Ghrysostomo in hunc locum: ut ostenderet se esse verum hominem, et vere doluisse, ac passum, et mortuum esse; si enim, cum tam saepe expresserit naturales affectus, adhuc plurimi fuerunt haeretici negantes Christi veram carnem et passionem, quid fieret si nullum talem affectum ostendisset?

Praeterea, voluit hoc exprimere, ut doceret nos, non aegre ferre, cum non impetramus a

Deo id quod petimus: Christus enim in hac oratione partim fuit auditus, partim non auditus. Auditus fuit in eo quod absolute petebat, juxta illud Jo. XI: Sciebam, quia semper me audis: non fuit autem auditus in eo quod petiit ex naturali affectu, juxta illud Psal. XXI: Clamabo per diem, et non exaudies.

Proponitur quaestio secunda, quae est de descensu ad inferos.

Quaeritur 2. An et quomodo Christus ad inferos descenderit. Ac primum omnes conveniunt, quod Christus aliquo modo ad inferos descenderit: nam et Scripturae passim hoc docent, ut Act. II: Non derelinques animam meam in inferno. Et Ephes. IV: Descendit in inferiores partes teerce. Et praeterea in Symb. Apost. legimus: Descendit ad inferos.

Est autem observandum, hanc particulam olim non fuisse in Symbolo apud omnes Ecclesias. Nam Irenaeus lib.I, cap. 2. Origenes init. lib. mpi ot-px&v, id est, de principis, et Tertullianus init. lib. cont. Prax., et lib. de de vel. virg., explicant regulam Fidei ab Apostolis traditam, et non meminerunt hujus particulae, sed a Sepultura transeunt ad Resurrectionem. Item Augustinus lib. de Fid. et Symb., et IV lib. de Symb. ad Catech. non meminit hujus partis, cum totum Symbolum quinquies exponat.

Ruffinus in explicat, legit et explicat hanc particulam, sed monet, non haberi in Symbolo Romanae Ecclesiae, nec apud Orientales; tamen implicite contineri in articulo de sepultura, quia sicut corpus descendit ad locum corporum, ita anima ad locum animarum. Porro Cyrillus Catech. 4 et 14. et Chrysostomus hom. 2. de Symb.', legunt, et exponunt hanc particulam, et hoc tempore habetur ubique. Et ita etiam legunt Cafechismus Lutheri major et minor: item Gatechismus Calvini, Brentii, et aliorum. Ita quoque legunt Centuriatores Contur. I, lib. II, et ca.

  1. et Petrus Martyr in libet. de Symb. Imo Calvinus lib. III Inst. cap. 16. §. 8. dicit, hunc articulum in praecipuis habendum esse.

Pari ratione in Symbolo Nicaeno haec particula non habetur, in Symbolo Athanasii habetur; et cum haec Symbola inter se non pugnent, certum est, saltem implicite hanc particulam deesse non posse. Unde Anselmus in lib. de proces. Spir. S., dicit, hunc articulum non esse in Symbolo Nicaeno, et tamen recipi summo consensu ab omnibus Ecclesiis Orientis et Occidentis.

At quaestio tota est de explicatione hujus articuli: quatuor autem invenio expositiones adversariorum, de quibus ordine disputandum est.

Chapter 72 of 91