Caput X. Inferos esse loca subterranea distincta a sepulchris
Quantum ad primum, ex nomine inferorum, quo utuntur Scripturae Hebraicae, Graecae, et Latinae, cognosci potest ubi sint inferi. Nomen inferni Latinum, non dubium quin sit distinctum a nomine sepulcri, et cum significet aliquid inferius nobis et infra nos, nihil sit nisi centrum terrae; necessario loca inferorum intelliguntur loca profunda subterranea. Sed de Latino nomine parum curant adversarii, quia Scripturae Graece et Hebraice solum scriptae sunt.
Nomen Graecum, quod habemus Matt. XI, Lucae XVI, Act. II, et ubicumque Latine est infernus, est quod nomen Theodorus
Beza in Act. II asserit, ordinarie accipi pro sepulchro, aliquando tamen apud Poetas pro loco damnatorum. Sed haec est nimis aperta impudentia. Nam, ut omittam, quod Graece sepulchrum dicitur t ayo?, non aSvjj, unde Epitapliia dicuntur etiam a Latinis carmina, quae ad sepulchra scribi solent; certe Matth. XI, cum dicitur de Capharnaum: Et tuCarpharnaum numquid usque ad coelum exaltaberis? usque ad infernum descendes, non potest accipi pro sepulcro vox och?. Esset enim ridicula antithesis, cum coelum multis millibus stadiorum distet a terrae superficie, ubi erat Capharnaum, et sepulchrum non distet nisi paucis ulnis. A^ult autem Dominus dicere, illam urbem tam profunde descensuram, quam alte videbatur exaltata. Lucae XIV, ubi dicitur, dives purpuratus in inferno fuisse in tormentis, non potest vox aSijc exponi de sepulcro, nisi quis velit, animas esse in sepulcris cum corporibus.
Adde, quod Chrysostomus in homiliis de Lazaro semper intelligit per infernum, ubi erat dives, gehennam. Praeterea Lucianus in dial de luet, dicit, aSyv esse locum sub terra profundum. Plato in lib. II de Repub., dicit, b aSov Swcogev, id est, in inferno rationem reddemus operum nostrorum: certum autem est, non reddi rationem in sepulcro. Denique Henricus Stephanus in suo mag. Thes. in gratiam Bezae (ut videtur) dicit, posse accipi pro sepulcro vocem «Svjv, sed nullum invenire potuit auctorem, qui ita locutus fuisset, cum tamen multos citaverit pro significatione inferni.
Jam vero nomen Hebraeum, quod habetur passim in Testamento veteri, estVlfcttf, quod verbum contendit Beza ubique accipi pro sepulcro, sed falsum est: nam significat voraginem, et ordinarie accipitur pro loco animarum subterraneo, et vel raro, vel nunquam pro sepulcro. Et probo primo ex illo Genesis XXXVII: Descendam ad filium meum lugens in infernum { I). Ubi vox est -nmy et non potest accipi pro sepulcro, quia dicit, se iturum ad filium suum, quem putabat mortuum, et devoratum a feris, et proinde caruisse sepulcro.
Item Num. XVI: Descenderunt viventes in infernum operti humo. Quae verba de loco damnatorum intelligit Epiphanius in Aneor, longe a med. Hieronymus in cap. IV. ad Ephes. et Beda in cap. XVI Num. Et certe Epiphanius et Hieronymus doctissimi erant Hebraice, et eo loco verbum est SlNttf. Item Psalm. CXXXVIII: Si ascendero in coelum., tu illic es, si descendero in infernum, ades. Ubi opponuntur terrae superficiei, ubi tunc erat David, duo loca distantissima, altissimum coelum, et profundissimus infernus: sepulcrum autem non abest a terrae superficie duobus palmis; saepe etiam supra terram exstant marmorea sepulcra. Item Isa. XIV. dicitur Regi Babylonis, et in ejus figura dicitur Diabolo: Dicebas, in coelum conscendam etc. verumtamen usque ad infernum detraheris, in profundum laci. Ubi quatenus agitur de Diabolo, non potest infernus significare sepulcrum, quia Diabolus non est in sepul-
cro, ut notum est: quatenus agitur de Rege Babylonis, non potest etiam significare sepulcrum, et quia periret antithesis, et quia ibidem dicitur Rex ille cariturus sepulcro.
Huc accedit consensus fere omnium illorum, qui de hac re judicare poterant. Nam LXX. seniores ubique verterunt aSw, nusquam ra<po?. Hieronymus ubique vertit infernum, nusquam sepulcrum. Chaldaeus vertit DMhM, gehenna. Rabbi David in Psal. IX. in illud: Convertantur peccatores in infernum: et idem Rabbi David, et Rabbi Abenezra in illud Psalm. CXXXVIII. Si discendero in infernum, ades: et Rabbi Levi in cap. XV. Prov. et XXVI. lib. Job, exponunt per b*INU7 locum animarum subterraneum.
Confirmatur item hoc idem ex ipso Calvino praeceptore Bezae; is enim, in Psychopannychia, dicit, Sinu interdum accipi pro sepulcro, sed ut plurimum pro statu damnatorum.
Quid, quod Beza se ipse pulcherrime refutat? scripsit enim duos libros, qui in eodem volumine compingi solent; unum contra Sebastianum Castalionem, de sua et illius versione Testamenti novi; alterum contra Brentium, de omnipraesentia carnis Christi: in I. lib. tractans illum locum Act. II: Non derelinques animam meam in inferno, dicit, in meridie caecutire qui non intelligunt per infernum sepulcrum. Et cum ei objiceretur locus ille Luc. XVI. de divite et Lazaro, contendit, ibi etiam per infernum significari sepulcrum. Et cum Christus dicit, divitem illum fuisse in tormentis, exponit Beza, Christum figurate esse locutum, quasi constitueret nobis divitis sepulcrum in mediis flammis, in quo non tam cadaver, quam vivus homo contineretur, cum tamen revera nihil in eo sepulcro praeter corpus inanime fuerit, et de alio loco, quam de sepulcro Scripturas exponere, dicit, esse orcum et erebum cum Poetarum fabulis fingere.
At in lib. cont. Brent. assumit jam contrariam personam, et dicit, eos in meridie caecutire, qui ex historia Lazari et divitis Luc. XVI non deducunt verum locum inferorum, ubi damnati torqueantur. Et ibidem defendit Bullingerum, qui ex loco Num. XVI. probaverat, inferos esse vera loca subterranea, cum tamen ibi sit vox Item
ibidem profert locum Psalm. GXXXVI1I: Si descendero in infernum, ades, ad probandum inferos contra Brentium: et tamen ibi etiam est Sinu;. Denique non minus acriter pugnat pro inferis veris corporalibus, localibus, et subterraneis, ut Brentio contradicat, quam alibi pugnat, ut veros et locales inferos destruat, vel in sepulcra convertat, ut nobis resistat.
Secundo probo esse inferos praeter sepulcra ex nomine abyssi. Nam Lucae VIII Daemones rogabant Christum, ne mitteret eos in abyssum: certum est, abyssum esse profundam voraginem, et proinde infra terrae supericiem. Item, certum est, non esse sepulcrum, nec enim Daemonibus parantur sepulcra. Denique certum est, abyssum non esse aliquid spirituale, ut vult Brentius, ubique diffusum: non enim daemones petivissent non mitti in abyssum. Quid ergo restat, nisi ut abyssus sit profundissima vorago subterranea?
Tertio probo ex Apoc. V, ubi legimus, non fuisse inventos, qui solverent librum: Neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram. Et infra: Dixerunt laudem Deo omnes creaturae in coelo, et super terram, et sub terra. Et Philip. II: Ut in nomine Jesu omne genu pectatur coelestium, terrestrium, et infernarum. In quibus locis VOX xara^ovt/wv, nihil aliud significat, quam subterraneorum. At certe non sunt cadavera sepulcrorum, quae non poterant aperire librum, vel quae Deum laudant, et in nomine Jesu flectunt genua; igitur spiritus sunt, qui dicuntur subterranei, eo quod in locis subterraneis degant.
Quarto probo ex Patribus. Irenaeus lib. V, prope fin. dicit, Christum descendisse ad inferiora terrae, ubi erant animae. Tertullianus in Apolog. cap. 45 vocait infernum arcani ignis subterraneum thesaurum. Cyrillus lib. de rec Fid. ad Theodos., vocat infernum, ubi erant animae, subterraneam specum. Arnobius lib. II cont. Gent.: « Audetis, inquit, ridere nos, cum gehennas dicimus, et inextinguibiles quosdam ignes etc » Et infra, de Platone sic ait: «Non est absone suspicatus, jaci eas animas in flumina torrentia flammarum, globis et coenosis voraginibus terra. » Ambrosius in cap. IV ad Ephes., dicit, Christum ut mortuis 'praedicaret in inferno, in cor terrae descendisse. Idem habet Nysse-
nus Orat. I. de resurr. Dom. Hieronymus in cap. XIV Isa.: « Dicimus, inquit, quod infernus sub terra sit. » Augustinus lib. II Retract. cap. 24: « De inferis, inquit, magis mihi videor docere debuisse, quod sub terris sint, quam rationem reddere, cur sub terris esse credantur, sive dicantur, quasi non ita sit. » Gregorius lib IV Dialog. cap. 42, Beda lib. III in Job. cap. 7, Primasius in cap. VII Apoc. etDamascenuslib. III, cap. ult. infernum sub terra esse definiunt.
Accedat postremo etiam naturalis ratio. Siquidem consentaneum est rationi, ut locus Daemonum et hominum impiorum ac reproborum longissime distet ab eo loco, in quo Angelos ac beatos homines perpetuo futuros non dubitamus: locus autem beatorum (etiam adversariorum testimonio) coelum est; a coelo vero nihil abest longius, quam terrae centrum.
Chapter 76 of 91