Skip to the text

Caput XV. Christum proprie, ac reipsa descendisse ad, inferos

Quartus error est Durandi in III. d. 22. q. 3. ubi docet, Christi animam descendisse ad inferos, non secundum substantiam suam, sed per effectus quosdam, quia nimirum beatificavit et illuminavit sanctos Patres, qui erant in Limbo. Tale aliquid de profectione Christi ad animas sanctorum Patrum, per efficaciam, non per essentiam, docuit

Calvinus, ut superiore distinctione 'indicatum est.

Sed multum interest inter Calvini et Durandi sententiam. Primo, Calvinus non vocat hoc descendere ad inferos, sed fingit alium descensum per dolores inferni a Christo toleratos: Durandus autem vult, hoc modo Christum descendisse ad inferos. Secundo, Calvinus negat inferos reales, et praecipue Limbum Patrum: Durandus ibidem agnoscit utrumque locum. Tertio, Calvinus locat animas Sanctorum in coelo, etiam ante Christi adventum: Durandus dicit, eas fuisse in Limbo. Quarto, Calvinus negat, animas Sanctorum a Christo beatificatas: Durandus concedit. Quinto, Calvinus sententiam suam vult esse certissimam: Durandus vero dicit, non esse pertinaciter asserendum, Christi animam non descendisse secundum essentiam ad infernum, imo forte descendisse, sed id non constare, cum tamen constet, eum descendisse secundum effectum.

In hoc ergo solum Durandus errat, quod non existimat credendum esse necessario, Christi animam reipsa secundum essentiam fuisse in inferno. Et quidem hanc sententiam esse erroneam, probatur.

Primo, quia Scriptura;, Concilia, et Patres citati diserte dicunt, Christi animam descendisse ad inferos, et carnem mansisse in sepulcro: certum autem est, carnem vere ac proprie non per tropum, per se non per effectum mansisse in sepulcro.

Secundo, si per effectum fuisset Christus in inferno, non solum anima, sed etiam caro in inferno fuisset, causa enim illius effectus etiam caro fuit. Neque satisfacit Durandus, cum respondet, praecipuam causam fuisse animam. Nam praecipua causa fuit compositum, id est, totus ille homo, qui patiebatur et merebatur. Praeterea, esto, fuisset anima praecipua causa, tamen etiam caro et sanguis fuit causa, alioqui non vere diceretur, I. Jo. I: Sanguis ejus emundat nos; ergo vere dici posset, caro et sanguis Christi descendisse ad inferos, quod est contra Scripturam et Patres.

Tertio, si per effectum tantum descendit ad inferos; ergo eodem tempore anima Christi fuit in multis locis simul, in inferno, in Paradiso terrestri, in terra, in coelo: nam sine dubio mors Christi habuit» aliquem effectum in his omnibus locis, illustrans animas Patrum in Limbo, lsetificans Angelos in coelo, consolans Enoch et Etiam in Paradiso, et in terra compunctionem in hominibus efficiens. Cur igitur in Symbolo non fit mentio nisi descensus ad inferos? Cur Patres omnes praedicant, Christum in triduo illo fuisse apud inferos, et non dicunt fuisse imcoelo et in terra, imo aliqui id expresse negant?

Quarto, Christi anima triduo fuit in corde terrae: at ille effectus in momento peractus est. Item Christi anima rediit tertio die, nimirum quando resurrexit, tunc enim rediit ab inferis ad superos: at secundum effectum nunquam rediit, quia effectus ille semper manet; aut si rediit peracto negotio suo, certe ipso die rediit, quo mortuus est: nam continuo post mortem dispulit Dominus tenebras inferni, et Patres divina visione illustravit. Itaque unum e duobus concedendum videtur, aut nunquam Dominum ab inferis rediisse, aut ipso primo die rediisse: utrumque autem Symbolo Fidei, et Scripturis ipsis, ac Patrum confessioni repugnat.

Denique ex fundamento Durandi sequitur, Christum nullo modo descendisse ad inferos. Fundamentum enim ejus est, quia animae non possunt esse in loco, nisi per operationem: et rursum, non possunt operari nisi in proprio corpore, cujus sunt formae; ex quo sequitur, animas separatas non posse proprie et simpliciter esse in loco.

Et quia poterat quis dicere: ergo animae impiorum non sunt in inferno, vel animae Sanctorum non erant in Limbo, nec modo sunt in coelo: addit Durandus, olim animas fuisse in Limbo per deputationem, quia deputatae erant ad eum locum, quando recepissent corpora, nisi Christus eas redemisset: animas autem impiorum esse in inferno per deputationem simpliciter, quia deputatae sunt ut ibi sint quando corpora recipient.

At hinc sequitur, animas Sanctorum non fuisse in inferno, nec nunc esse in coelo, sed fuisse futuras in inferno, et nunc esse futuras in coelo: nam esse in loco per deputationem, est non esse, sed esse futurum. Quemadmodum Consules designati in annum sequentem, non dicebantur nec erant Consules, sed solum erant futuri Consules. Hinc vero ulterius sequitur, Christum nullo modo descendisse ad inferos, nam descendit ad locum animarum, sed animae illae erant quidem futurae in inferno, re autem

ipsa tunc nusquam erant; igitur Christus nusquam descendit, proinde nec ad inferos.

At objicit primo Durandus. Animae sunt in loco corporeo solum per operationem quam exercent in illo loco: sed animae nihil possunt operari nisi in suo corpore, et per suum corpus; igitur cum vacant corpore, nusquam sunt.

Respondeo primum: non esse improbabilem eorum sententiam, qui docent, tam Angelos, quam animas esse in loco per suam essentiam, quae cum sit res quaedam, et finita, necessario est praesens uni certo loco, et non alteri, nisi mutetur de loco ad locum.

Secundo dico: secundum B. Thomam, animas quidem naturaliter non posse applicari certo loco nisi per operationem: quae sententia expresse est Nysseni lib. de Anima cap. 11. nec operari posse extra suum corpus; tamen supernaturaliter utrumque posse, ut idem B. Thomas fatetur, 1. p. q. CXVII. et B. Aug. lib. de cura pro mori. cap. 16. Itaque Deo jubente potest anima separata movere corpora, et apparere, ac loqui, et operari eo modo quo Angeli operantur, ut patet de anima Samuelis I. Reg. XXVIII et de anima Mosis Matth. XVII et de anima S. Felicis, quae, teste B. Augustino loc. cit., palam apparuit multis, et de anima Paschasii, quam in thermis Puteolanis vidit S. Germanus ministrantem in coloribus illis, teste S. Gregorio lib. IV Dialog. cap. 40. Et multa similia referri possent, quae nullo modo negari queunt.

Potest etiam anima Deo jubente nihil operari in corpora, et tamen alligari certo loco, etiamsi nos modum quo id fiat non intelligamus, ut Augustinus docet lib. XXI Civit. Dei, cap. 10. nam nec perfecte intelligimus quomodo anima nostra, quae spiritus est immortalis, uniatur tam intime corpori mortali, ut una res fiant, et tamen id omnes credimus.

Secunda objectio Durandi est. Quia anima Christi dicitur descendisse in infernum, ut animas Sanctorum beatificaret: at animae Sanctorum beatificatae fuerunt in eodem instanti, quo Christus mortuus est, nec potuit anima Christi in eodem instanti esse in inferno, quia fuisset simul in duobus locis; ergo non descendit per motum verum, sed metaphoricum, id est, per effectum.

Respondeo: ineptum esse propter has

argutias revocare in dubium mysteria Fidei. Nam primo unde habet Durandus, animas necessario debuisse beatificari in eodem instanti indivisibili, quo Christus mortuus est? Nam etiamsi tunc fuerit persolutum pretium redemptionis, et debuerint animae justae mox beatificari: tamen illud mox, posset esse tempus quoddam brevissimum, quod requirebatur, ut Christi anima fieret praesens animabus Patrum. Licet enim non esset necessaria praesentia animae Christi, ut Patres divina visione illustrarentur; tamen congruum esse videbatur, ut illa esset praesens, dum id fieret: neque periculum erat, ne sanctae illae animae, quae patienter exspectaverant multas annorum centurias, jam moleste ferrent dilationem temporis brevissimi, ac plane imperceptibilis. Deinde, non propter solam beatifica ionem animarum Christus ad inferos descendit, id enim facere poterat sine descensu, sed etiam ut maneret in loco animarum illo triduo, quo corpus jacebat in loco corporum, et propter alias etiam causas.

Tertia objectio Durandi est. Quia in illo triduo anima Christi fuit cum latrone in Paradiso, juxta illud Luc. XXIII: Hodie mecum eris in Paradiso: at non fuit in Paradiso quoad locum, ut notum est, sed quoad effectum, quia anima Christi beata beatificavit etiam animam latronis; ergo pari ratione, cum dicitur fuisse eodem tempore in inferno, non debet intelligi de inferno quoad locum, sed quoad effectum: vel si in inferno fuit, et in Paradiso quoad locum; ergo in duobus locis simul.

Respondeo primo: Paradisum hic accipi metaphorice, infernum autem proprie. Nam Paradisus proprie pomarium significat. Dnde Eccles. II, dicit Salomon, feci mihi hortos, et pomaria, et in Hebreeo □1DT13!I mia vox autem infernus proprie locum inferiorem designat.

Secundo, cum Patres omnes doceant,^ Christi animam fuisse in illo triduo in inferno ubi erant caeterae animae, imo idipsum Scripturae, et Concilia, et Symbolum testentur; id nullo modo negandum est homini Christiano, sive Paradisi vox accipiatur metaphorice, quod valde consentaneum est rationi, sive etiam proprie: nec enim Deo impossibile erat efficere, ut Christi anima simul esset in duobus locis.

His igitur expeditis quasi per modum appendicis, explicabimus aliquot breves quaestiones, quae de hoc ipso descensu Christi ad inferos inter Catholicos tractari solent.

Chapter 81 of 91