Caput XIII. Explicatur locus obscurissimus ex epistola prima S. Petri, cap. III et IV
Ad ea Scripturae testimonia, quibus probatur descensus Christi ad inferos, pertinet etiam locus ille S. Petri: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu, in quo his qui in carcere erant spiritu veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe (t). Cui loco videtur jungendus alius ex cap. IV: Propter hoc et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. Ut autem hic locus, qui semper obscurissimus habitus est, intelligatur, tres expositiones discutiendae sunt.
Prima expositio est S. Augustini epist. 99. ad Evod., quem sequitur Beda. Sic Augustinus exponit, ut per spiritus in carcere constitutos intelligat homines, qui erant tempore Noe, quorum animae erant in corpore mortali tanquam in carcere: est enim corpus tanquam carcer animae, ac dicit, Christum non secundum humanitatem, quam nondum assumpserat, sed secundum Deitatem praedicasse per internam inspirationem, aut per linguam Noe illis hominibus, qui tamen increduli fuerunt. Itaque non vult Augustinus hunc locum ad inferos pertinere.
Hanc expositionem non refutarem, si ipsi Augustino placeret omnino: sed ipsemet fatetur, se hunc locum non intellexisse, et rogat, ut quaeratur ratio, quomodo possit hic locus ad inferos pertinere. Ipso igitur non solum permittente, sed etiam cup ente Augustino, hanc expositionem primam breviter refellemqs. Primo, non placet haec sententia, quia communis Patrum est in contra¬
rium. Nam Clemens Alexandrinus lib. VI Stromat. ant. med. Athanasius epist. ad Epict., et lib. delncarnat. qui incipit: «Mos pii hominis. » Epiphanius haer. 77. Cyrillus lib. de rect. Fid. ad Theodos., et lib. XII in Jo. ca^ 36. Hilarius in Psal. CXXXVIII in illud Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes: Quando consolaberis me? Ambrosius in cap. X ad Rom. Ruflinus in expos. Symb. GEcumenius in hunc locum Petri, exponunt de descensu Christi ad inferos, ubi spiritus defunctorum degere existimabant.
Praeterea Justinus in Dial. cum Triph. et Irenaeus lib. III, cap. 23. citant verba quaedam Isaiae, quae modo non inveniuntur, simillima istis verbis S. Petri, ut credibile sit, inde S. Petrum accepisse; sunt autem haec verba: Commemoratus est Dominus sanctus Israel mortuorum suorum, qui dormierant in terra sepultionis, et descendit ad eos evangelizare salutem, quae est ab eo, ut salvaret eos.
Secundo, non probatur ea sententia, quia dicitur Christus profectus spiritu ad praedicandum spiritibus: id enim refert illud in quo, nimirum, spiritu veniens etc. afPspiritus, qui hic distinguitur contra carnem, non videtur posse significare aliud quam animam; non ergo sola Divinitate, sed etiam anima Dominus ad praedicandum spiritibus profectus est.
S. Augustinus ex hac ipsa ratione dicit se moveri ad hoc, ut non intelligat per hunc spiritum animam Christi: nam cum dicitur vivificatus autem spiritu, si spiritus significaret animam; sequeretur, aliquando animam Christi mortuam fuisse, nihil enim vivificatur nisi quod mortuum est. Vult igituripse sensum esse, Christum mortiticatum fuisse carne, quia secundum carnem mortuus est, et vivificatum spiritu, quia virtute Spiritus Dei excitatus est a mortuis.
Sed haec ratio non concludit: nam in Scriptura passim dicitur vivificari id quod non occiditur. I. Reg XXVII: Virum, et mulierem non vivificabat David, id est, non relinquebat vivum; et II. Reg. VIII dicitur, David extendisse duos funiculos super Moab, unum ad occidendum, unum ad vivificandum, id est, definivisse quot ex Moabitis vellet occidi, quot servari. Et Act. VII: Afflixit Patres nostros ut exponerent infantes suos ne vivificaren-
tur, id est, ut non viverent, sed occiderentur ad unum omnes. Vult ergo S. Petrus dicere, Christum carne mortificatum, spiritu vivificatum in passione, quia caro mortua mansit, anima vero non potuit occidi, sed mansit viva, et operans, ac triumphans de inferno.
Tertio, non placet ea sententia, quia illud Veniens praedicavit si de anima intelligatur, proprie accipi poterit; vere enim venit ad locum, ubi non erat: at si de Divinitate, non potest accipi nisi improprie. Praeterea verbum in Graeco est nopevdeb;, id est, profectus, quod idem repetitur paulo infra, cum dicitur, profectus in coelum etc. at in hoc secundo loco accipitur, proprie; ergo et in primo.
Quarto, quia per spiritus, qui in carcere erant, non videtur posse intelligi homines viventes, nisi de industria S. Petrus affectaverit improprietatem, et obscuritatem: at certe quando habemus sensum proprium et facilem, non licet fingere tropos. Adde, quod cap. IV, de iisdem loquens Petrus dicit: Propter hoc et mortuis evangelizatum est. Et licet Augustinus per mortuos intelligi velit mortuos in peccatis, qui tamen vivant in corporibus; tamen videtur obstare praecedens sententia, nam dicit: « Reddent rationem ei, qui paratus est judicare vivos et mortuos, propter hoc enim et mortuis evangelizatum est. » At cum dicimus, Christum esse judicem vivorum et mortuorum, intelligimus ad litteram, quod judicabit eos, qui vivunt, et eos qui mortui sunt vere et pro- • prie, ut idem Augustinus docet in Enchir, cap. 55. Igitur veris mortuis Christus praedicavit, id est, ad veros inferos descendit.
Quinto, si hic locus intelligatur de praedicatione facta in diebus Noe, non apparet quorsum hic sit inserta ista narratio. Quomodo enim ista cohaerent, Christus in passione sua carne mortuus est, spiritu vivus mansit; ideo Deus olim praedicavit hominibus per Noe? At si intelligamus-de descensu ad inferos, omnia cohaerent: nam volens Petrus ostendere, Christum in passione et morte mansisse vivum quoad animam, probat, quia illo tempore anima ejus profecta est in infernum, et praedicavit spiritibus in carcere conclusis.
Sed objicit Augustinus: quia non videtur ratio, cur praedicaverit solum iis, qui incre¬
duli fuerunt tempore Noe, cum tam multi alii essent in inferno. Item, quia videtur absurdum valde, quod Christus praedicaverit in inferno; videtur enim inde sequi, ut debeat etiam in inferno constitui Ecclesia, ubi convertantur, et reconcilientur animae. Id autem absurdum sequi ex nostra sententia, probat Augustinus quia sinus Abrahae, ubi erant omnes justi, non videtur fuisse in inferno. sed ab inferno remotissimus, cum esset Chaos magnum inter divitem inferni colonum et Lazarum habitatorem sinus Abrahae; ergo si hic locus de descensu ad inferos intelligitur, Christus solis peccatoribus praedicavit: at non praedicavit frustra, nec sine fructu; ergo aliquos convertit: at hoc nullo modo est asserendum; ergo praestat, hunc locum non intelligere de descensu ad inferos. Et haec est potissima difficultas, quae Augustinum a communi sententia recedere coegit: timuit enim, ne cogeretur admittere conversionem et reconciliationem spirituum damnatorum.
Respondeo: primam objectionem posse retorqueri; nam etiam non apparet ratio, cur dicat Petrus, Christum in diebus Noe praedicasse potius, quam in diebus Abraham, et aliorum Patriarcharum, vel etiam aliorum omnium hominum.
Dico praeterea: » hristum praedicasse in inferno omnibus bonis spiritibus, sed nominatim fuisse expressos illos, qui fuerunt in diebus Noe increduli, quia de illis erat majus dubium, an essent salvi necne, cum puniri fuerint a Deo, et submersi aquis diluvii. Indicat ergo hic Petrus etiam ex illis incredulis fuisse aliquos, qui etiam in fine vitae poenitentiam egerint, et licet quantum ad corpus perierint, tamen quantum ad animam salvi fuerint, quod etiam Hieronymus docet in quaest. Hebr. in Genes, tractans illud cap. VI: Non permanebit spiritus meus in homine etc.. Ubi dicit, Deum punivisse multos eorum temporaliter aquis diluvii, ne deberet eos punire in gehenna in aeternum. Et hunc etiam sensum videntur facere illa verba c. IV: Propter hoc mortuis Evangelizatum, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu, id est, ut secundum homines exterius judicentur carne, id est, damnati existimentur humano judicio, quia corpora eorum aquis necata fuerunt; tamen vivant spiritu secundum
Deum, id est, animae eorum salvae sint apud Deum.
Ad secundam dico: ipsum Augustinum postea cognovisse sinum Abrahae fuisse in inferno, ut patet ex tractatu in Psal. LXXXV et lib. XX de Civit. Dei, cap. 45, quae sententia est omnium Patrum, et totius Ecclesiae. Dico igitur: praedicationem Christi in inferno non fuisse ad convertendos Infideles, sed fuisse solum ad annuntiationem gaudii magni piis animabus, quibus annuntiavit completam esse redemptionem, ut intelli gerent, se jam inde liberandas, et tempore suo etiam corpora recepturas. Atque haec de expositione S. Augustini, quam refutavimus, secuti mentem ejus, non verba.
Secunda expositio estBezaein Annotat, ad eum locum, ubi sic exponit: « Christus in spiritu, id est, divinitate, veniens praedicavit spiritibus in carcere, id est, spiritibus, qui nunc sunt in carcere inferni », sed tunc quando eis praedicabatur, non in carcere, sed in corpore erant, quando videlicet fiebat arca Noe. Hanc expositionem ita jactat Beza in defensione suae versionis contra Castalionem, ut propter illam dicat, sibi coram et per litteras a multis gratias actas.
At haec non differt ab illa S. Augustini, nisi in tribus. Primo, quod Augustinus suam proponit ut dubiam, et quae teneatur donec melior non invenitur: Beza suam vult esse certissimam. Secundo, quod Augustinus servat textum, ut invenit a Majoribus scriptum; Beza pro sua audacia mutat, et ubt nos habemus: Qui in carcere erant, ipse vult legi: Qui in carcere sunt. Et licet in Graeco nullum sit verbum, tamen omnes Latini hactenus legerunt erant, et Graeci, quos citavimus, exponunt erant, non autem sunt; siquidem eos volunt a Christo liberatos de carcere: non potuit autem vere dici tempore Petri de illis spiritibus eos tunc in carcere fuisse. Tertio, quod Augustinus per carcerem intellexit corpus mortale: Beza intelligit infernum; id quod pro nobis est. Itaque sententia Bezae, quatenus differt ab illa S. Augustini, non eget refutatione, quia pro nobis est: quatenus cum illa convenit, jam refutata est.
Argumenta quoque ipsius, ex dictis omnia facile solvuntur. Primum objicit, quia dicitur Christus in Spiritu venisse. Respondeo: jam ostendimus, hoc loco spiritum significare animam. Secundo, quia tantum fit mentio incredulorum, quibus nihil pro¬
fuisset descensus ad inferos. Respondeo: jam diximus, illos quondam incredulos fuisse, sed postea conversos ad Deum et pie mortuos. Tertio objicit, quia nihil hic dicitur de liberatione animarum. Respondeo: praedicationem Christi nihil fuisse aliud, quam nuntium liberationis. Quarto objicit, absurdum esse mortuis praedicare, qui non possunt converti. Respondeo: non esse praedicatum ut converterentur impii, sed ut gauderent animae piorum.
Tertia expositio est Calvini lib. II Institut. cap. 16. §. 9. et in Psychopannychia, ubi dicit, ex sententia Petri Christum praedicasse spiritibus defunctorum et bonis et malis, non quod ad eos venerit per animae praesentiam, sed quod effecerit, ut sentirent effectum passionis et mortis suae, et boni quidem gaudium reciperent, mali moerorem.
Et quia poterat aliquis dicere: quomodo animae piorum dicantur esse in carcere, cum per Calvinum semper fuerint in coelo? Respondet: illud in carcere debuisse verti in specula: nam vox Graeca yyW.ii, significat tam carcerem, quam etiam vigiliam, observationem, excubias. Itaque animae piorum dicuntur fuisse in specula, quia erant in continua exspectatione passionis Christi. Addit praeterea: posse etiam dici eas fuisse in carcere, quia veluti sub nube et umbra eminus lucem prospiciebant, ita ut illa exspectatio carcer dici posset.
Hanc explicationem dicit Calvinus talem esse, ut plane confidat, se bonis omnibus persuasurum. At falsus Propheta fuit, nam ne suo quidem vicino, atque addictissimo • sibi, ac successori Bezae persuasit. Siquidem Calvinus per spiritum intelligit efficaciam, Beza Divinitatem. Calvinus per carcerem speculam coelestem; Beza custodiam infernalem. Calvinus per spiritus in carcere animas piorum, Beza animas Damnatorum. Calvinus vult, hoc esse factum in morte Christi; Beza tempore Noe. Yel ergo Beza non est vir bonus, vel Calvinus non persuasit omnibus bonis.
Sed his omissis, expositio Calvini facile refelli potest. Primum enim per spiritum non potest intelligi efficacia, sed anima; tum quia hic distinguatur contra carnem tanquam contra alteram partem ejusdem compositi; tum etiam quia hic dicitur, Christus spiritu profectus praedicasse, ubi illud profectus notat mutationem personae de loco ad locum,
Chapter 79 of 91