Skip to the text

Caput VII

Quod descendere ad inferos non sit omnino extingui.

Prima sententia est, quod descendere ad inferos sit penitus interire et extingui. Brentius in Gatech. anni 1551 dicit, descendere ad inferos, esse penitus interire. Et in Act. introducit Christum sic loquentem: « Descendam in infernum, sentiam dolores inferni, et plane periisse videbor. »

Item Calvinus in Psychopannychia, volens probare animas justorum post discessum a corpore non dormire, id est, non extingui, ut quidam Anabaptistae aiunt, quos in toto libro refellit; probat ex anima Christi, quae post separationem a corpore, non est extincta, nec absorpta a morte, sed immortalis mansit: et hoc dicit significari illis verbis Act. II: Non derelinques animam in inferno. « Haec nobis, inquit, certissimam fidem faciunt, Christum extingui morte non potuisse, etiam secundum hominem. Vera mors fuit corporis et animae solutio; ceeterum anima vitam 'suam numquam perdidit, quae Patri commendata, non poterat non salva esse. Id volunt verba ex concione Petri, quibus affirmat, impossibile fuisse teneri ipsum a morte, ut Scriptura impleretur, Quoniam non derelinques animam meam

in inferno. Nam anima ejus divina virtute suffulta est, ne in perditionem rueret, et corpus ejus in sepulcro servatum ad resurrectionem etc. »

Videtur certe hoc loco Calvinus, per infernum intelligere perfectam extinctionem animae: probat enim, animam Christi in morte corporis non fuisse extinctam, quia anima ejus non fuit absorpta ab inferno. Quid igitur est Calvino, absorberi ab inferno, nisi animam penitus extingui? Sed paulo post idipsum clarius declarat; sic enim ait: « Praebet et nobis aliud argumentum immortalitatis animae suae, cum Jonam triduo immersum in ventre coeli, mortis suae typum constituit. Venter ille mors est, animam igitur salvam in morte habuit. » Et infra probat ex sacrificio Isaac: « Quid est, inquit, quod Isaac non moritur, nisi quia quod proprium est homini, immortale Christus praestitit, hoc est, animam? Aries vero animal irrationale, qui in ejus locum ad mortem substituitur, corpus est. »

Haec sententia non eget refutatione: nam est fundamentum Atheismi. Si enim Christus, quia Divinitate suffultus erat, animam immortalem retinuit in morte corporis; ergo caeteri homines, qui non sunt suffulti Divinitate, in morte penitus extinguuntur; non igitur anima humana est immortalis.

Dicent fortasse: pios non extingui morte, quia pro se et pro suis Christus mortem vicit. Ergo saltem omnes impii extinguuntur penitus; et hoc est descendere in infernum. Negat id in fine libri Calvinus, ubi asserit, etiam impios vivere post mortem, licet in poenis. At hoc non bene cohaeret cum superioribus: aut enim ipse non bene probat, Christi animam mansisse immortalem ex eo, quod divinitati conjuncta non est permissa ruere in infernum: aut certe sequitur, animas impiorum quae in infernum ruunt plane extingui. Praeterea, S. Petrus, Act. II, non dixit, Christi animam non fuisse in inferno, sed non ibi longo tempore relictam. Et in Symbolo nonne legimus Descendit ad inferos? ergo si descendere ad inferos est interire, etiam Christi anima interiit, licet postea fuerit excitata: at hoc ipsum est, quod volunt Anabaptistae; igitur Calvini sententia, et seipsam destruit, et Atheismo viam aperit.

Christum non pertulisse poenas damnatorum.

Altera sententia est ejusdem Calvini lib. II Inst. cap. 16. §. 8, 9, 10, 11 et 12, in Catechismo parvo, in Psychopannychia, et in Harmonia Evangelica ad cap. XXYII Matthaei, ubi docet, Christum dici descendisse ad inferos, quia passus est dolores animarum damnataium.

Ut autem id facilius intelligatur, quaedam annotanda sunt. Ac primum obsen andum est, apud Calvinum nullum esse locum subterraneum pro impiis, nec Purgatorium, nec etiam Limbum Patrum. Nam lib. II Inst. c. 16. §. 9. dicit, esse pueriles fabulas ista omnia, de qua re paulo post tractabimus. In lib. autem III Inst. cap. ult., et in Psychopannychia docet, nihil esse aliud poenas damnatorum, quam terrorem, et anxietatem conscientise cogitantis, Deum sibi esse iratum et infestum.

Nota secundo. Christum secundum Calvinum descendisse ad inferos, quia apprehendit Deum tamquam sibi iratum, et infensum propter nos, et ex metu salutis propriae amittenda: incredibilem anxietatem animi passus est, qualem pateretur qui sciret, se in aeternum esse periturum: unde etiam verba desperationis eum protulisse affirmat lib. II Inst. cap. 16. §. 10: « Diros in anima cruciatus, inquit, damnati ac perditi hominis pertulit. » Et §.11. dicit, eum non fuisse securum de salute. « Christus ergo, inquit, cum lacrymis et clamore valido orans, a metu suo exauditur, non ut a morte sit immunis, sed ne absorbeatur ut peccator, quia illic personam nostram gerebat. Et certe nulla fingi potest magis formidabilis abyssus, quam sentire te a Deo derelictum, et alienatum, et cum invocaveris, non exaudiri, perinde ac si in tuam perniciem ipse conspirasset. » Et infra: « Ita cum Diaboli potestate, cum mortis horrore, cum inferorum doloribus manum conserendo, factum est, ut referret de illis victoriam. » Et §.12:

« Hic, inquit, nebulones quidam, licet indocti, malitia tamen magis, quam inscitia impulsi clamitant, me atrocem facere Christo injuriam, quia minime consentaneum fuerit, eum de animae salute timere etc » Item in Harmonia explicans XXYII, cap. Matth. dicit, Christum non quidem desperasse, tamen emisisse vocem desperationis, cum ait: Deus, Deus meus, ut dereliquisti me.

Nota tertio. Secundum Calvinum Christum coepisse versari in in.erno illa hora, qua in horto coepit contristari et orare: deinde profundius descendisse, quando in cruce clamavit: Deus, Deus meus e tc denique profundissime, quando coram Dei tribunali comparuit tanquam reus aeternae mortis, et severissimum judicium irati Dei sustinuit. Ita docet lib. II Inst. cap. 16, §. 12: « Si nunc, inquit, roget quispiam, an tunc descenderit Christus ad inferos, cum mortem deprecatus est: respondeo, hoc fuisse exordium unde colligi potest, quam diros et horribiles cruciatus perpessus fuerit, cum se ad tribunal Dei reum stare cognosceret nostra causa. » Haec ille. Et quamvis non aperte dicat, quamdiu fuerit in inferno, tamen innuit, fuisse usque ad resurrectionem.

Nota quarto. Calvinum tribuere huic poenae infernali totam fere nostram redemptionem, ita ut sine hoc descensu ad inferos, mors in cruce non fuerit futura ullius pretii. Ita enim loquitur lib. II Inst. cap. 16, §.10: « Nihil, inquit, actum erat, si corporea tantum morte defunctus fuisset Christus: sed operae simul pretium erat, ut divinae ultionis severitatem sentiret. » Et infra: Unde etiam eum oportuit cum inferorum copiis, aeternaeque mortis horrore, quasi consertis manibus luctari. » Similia repetit, et fusius in c. XXYII Matth.

Haec est Calvini sententia, quam videntur etiam ex parte sequi Melanchthon et Brentius. Siquidem Melanchthon in loc. cap. de Filio, bis dicit, Christum luctatum gravissime cum tentatione de abjectione. Brentius in c. II. Act dicit, Christum passum esse dolores inferni. Et in lib. de Chr. Majest. in II par., ubi agit de Ascensione, nihil aliud fere docet, quam inferos non esse certum aliquem locum, sed statum damnatorum. Imo addit, ubique esse inferos, ubi sunt impii, qui tentantur de aeterna sua damnatione.

Et hinc tandem processit illa incredibilis blasphemia cujusdam apostatae, cujus meminit Joannes Cochlaeus in act. Luth., et Laurentius Surius in hist. anni 1327. qui asseruit, Christum desperasse et esse damnatum: et forte in poenam hujus peccati Calvinus in morte desperavit, et maledixit diei, quo libros scribere coepit, ut in ejus vita legimus cap. 22: « Daemonibus, inquit Auctor, invocatis, jurans, execruns, et blasphemans, misere expiravit: cujus illi testimonium perhibuere, qui decumbenti ad extremum usque halitum ministrarunt. Imo hoc etiam, quod diem atque horam detestatus sit, et execratus, quam unquam studiis, vel descriptionibus impendisset. » Haec Hieronymus Hermes Bolsec, Mericus Lugdunensis, qui Calvini vitam scripsit.

Refellitur haec nova et inaudita impietas. Primo, quia Scripturae totam salutem nostram tribuunt sanguini et morti corporali ipsius Christi, et post mortem corporalem nullam ulterius poenam agnoscunt. Philip. II: Humiliavit semetipsum, • factus obediens usque, ad mortem, mortem autem crucis: propter quod Deus exaltavit illum etc..

Vides, hic nullam mentionem heri inferorum, sed obedientiae usque ad mortem omnia tribui, et mox subjungi exaltationem. Item Psal. XXI et Isa LIII, describuntur sigillatim omnes Christi afflictiones: nulla autem mentio inferni. Matth. XX, Mare. X, Luc. XVIII, praedicit Dominus Apostolis passionem suam, et nominat Flagella, sputa, crucem, mortem, et subjungit continuo: Et tertia die resurget. Et ubi, quaeso, reliquit dolores damnatorum, et cruciatus gehennae? Rom. V: Commendat autem charitatem suam in nobis, quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Ephes. I: In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus. Colos. I: Pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in terris sive quae in coelis sunt. Heb. IX: Per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. I. Pct.

I:Non corruptibilibus, auro, vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati et incontaminati Christi. I. Jo. I: Sanguis ejus emundat ab omni peccato. Denique Apoc. V. Sancti clamant in coelo: Redemisti nos Deo in sanguine tuo, etc..

Vide ergo quam sit verum quod dicit Calvinus, corporali morte Christum nihil egis¬

se, sed inferni doloribus, cum Scripturae passim inculcent, nos Christi morte redemptos: dolorum autem inferni ne meminerunt quidem. Nam quae loca pro se Calvinus adducit, paulo post demonstrabimus, nihil ad rem propositam facere.

Secundo probatur ex circumstantiis passionis Christi. Nam si ab oratione illa in horto, usque ad resurrectionem Christus fuit in inferno, et Deum ut sibi adversum et iratum apprehendebat, et non erat securus de sua salute: quomodo tam audacter dicebat Caiphae: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli? Item Pilato: Regnum meum non est de hoc Mundo? Item: quomodo orat.Patrem pro crucifixoribus suis? quomodo promittit latroni Paradisum? quomodo Patri animam suam commendat? Certe heee non sunt signa diffidentis de benevolentia Patris, multo minus desperantis, aut metuentis de salute propria.

Tertio probatur. Quia si redempti essemus per infernales pcenas Christi, deberent figurae praecessisse: deberet etiam aliquod Sacramentum exstare in memoriam tanti beneficii, ut est Eucharistia in memoriam passionis. Item Ecclesia deberet celebrare memoriam hujus beneficii, ut celebrat memoriam natalis Domini, passionis, mortis, resurrectionis. Item deberet depingi Christus in igne gehennae in medio damnatorum, ut depingi solet in cruce inter duos latrones. At nihil tale vidimus fieri, aut legimus unquam factum; ergo Ecclesia vel semper fuit ingratissima, vel figmenta sunt quae docet Calvinus.

Quarto. Omnes Patres, qui descensum Christi ad inferos describunt, describunt ut descensum victoris et triumphatoris, non ut rei, nec ullo modo indicant, Christum aliquid passum in inferno. Cyrillus Gatech. 14.

« Exterrita est mors, inquit, videns novum quemdam descendentem in infernum, vinculis quae illic sunt non ligatum. Qua de causa, o portae inferi, hunc videntes exhorruistis? Quis insuetus vos coepit timor? »

Ambrosius lib. de Myster. Pasch. cap. 4.:

« Expers peccati Christus cum ad tartari ima descenderet, seras inferni, januasque confringens, vinctas peccato animas mortis dominatione destructa, a Diaboli faucibus revocavit ad vitam, atque ita divinus triumphus aeternis characteribus est conscriptus. » Similia habent Hilarius lib. X. Trin. August. epist. 99. ad Evod. Chrysostomus, Eusebius Emissenus, et alii in hom. de Pasch. Procul igitur a doctrina Patrum abest Calvini sententia, quae Christum non victorem, sed reum ad inferos demittit.

Quinto. Fundamentum Calvini est falsum, quod videlicet, esse in inferno nihil sit aliud, quam timere Deum iratum. Nam ista est haeresis damnata in Origene, teste Hieronymo, in epist. ad Avit. Praeterea, inde sequeretur, multos hic viventes jam esse in inferno, et esse damnatos, quod certe repugnat statui hujus vitae. Quam multi enim in hac vita reperiuntur, qui certo sibi persuadent, Deum se habere iratum? Quam multi qui de salute aeterna desperare incipiunt? Num igitur illi omnes jam apud inferos degunt? Quid est hoc aliud, quam inferos omnino negare, et atheismo viam munire? Denique ostendemus paulo post, veros inferos esse loca subterranea.

Sexto. Si Christus emisit verba desperationis, certe videtur gravissime peccasse: quomodo autem per peccatum nos a peccato redimere potuit?

Respondet Calvinus: Christum emisisse verba desperationis, et timuisse de sua salute quantum ad sensum carnis: tamen nunquam fuisse destitutum Fide, etspeinDeum, qua; illum erigebat contra tentationes desperationis. Nam etsi dixit: Ut quid dereliquisti me, quse sunt verba desperationis: tamen etiam dixit: Deus meus, Deus meus, quse sunt verba Fidei et spei. Hsec enim sunt ejus verba in cap. XXVII Matth. « Sed absurdum videtur, Christo elapsam esse desperationis vocem. Solutio facilis est: quamquam sensus carnis exitium apprehenderet, fixam tamen stetisse Fidem ejus in corde. » Et infra: « Quod satis clare patet ex duobus quaerimoniee membris. Nam antequam tentationem exprimat, praefatur, se ad Deum confugere, tanquam Deum suum. » Et infra: « Cum desperatione, inquit, luctatus est; non fuit tamen victus. »

At contra primo. Christus vere pertulit statum damnatorum secundum Calvinum: haec enim sunt verba ejus lib. II, cap. 16, §. 10. « Diros in anima cruciatus damnati ac perditi hominis pertulit. » Et ibidem: « Significat, inquit, Propheta in locum sceleratorum sponsorem ac vadem; adeoque instar rei summissum, qui dependeret ac persolveret omnes, quae ab illis expetendae

erant, pcenas, uno hoc dumtaxat excepto, quod doloribus mortis non poterat detineri. » Et in Catechismo parvo, in expositione hujus articuli dicit, hoc interfuisse inter damnatos et Christum, quod illi perpetuo, iste ad breve tempus pcenas sustinuit.

At poena damnatorum includit essentialiter desperationem salutis, sicut felicitas includit certitudinem salutis nunquam amittendae: spes autem cum desperatione consistere non potest; ergo Christus vel simpliciter desperavit, vel vere non pertulit poenas damnatorum, et proinde secundum Calvinum, non vere nos liberavit.

Praeterea. Quando Christus emisit verba desperationis, ut Calvinus dicit in cap. Mat. XXVII, vel emisit deliberata voluntate, vel non. Si primum; ergo vere desperavit, et peccavit. Si secundum; ergo in Christo fuit inordinatio passionum, quandoquidem potuitmetus praevenire rationem, et extorquere vocem desperationis invita voluntate. At hoc est contra ipsum Calvinum, qui lib. II Instit. cap. 16, §. 12, dicit, Christi naturam fuisse perfectam, et nullam in eo fuisse passionum inordinationem.

Praeterea. Quomodo potest vel cogitari, ut in eadem sententia, prima pars sit deliberata, secunda indeliberata? At in illa sententia: Deus meus, quare dereliquisti me, illa verba Deus meus sunt verba Fidei et deliberata secundum Calvinum; quomodo ergo sequentia Quare me dereliquisti possunt esse verba desperationis indeliberata? An Christus tam imperfectus et inconstans fuit, ut non posset ex Fide quatuor verba continuare? « At, inquit, vis doloris extorsit. » Et numquid non dolebat, quando dixit, Deus meus? cur ergo etiam ista non sunt extorta?

Adde, quod idem Calvinus in Comment. Psal. XXII dicit, ista verba Deus meus esse correctionem illarum Quare me dereliquisti. At quis unquam audivit, correctionem prseponi errori? Nonne correctio sequi debet errorem? Non igitur illa verba exciderunt indelibcrate, et proinde deliberate Dominus desperavit, si ullo modo desperavit. Audeat igitur Calvinus, et ad esetera sua perversa dogmata adjungat etiam hoc, et Agno Dei qui tulit peccata Mundi, non solum peccatum, sed etiam maximum peccatum tribuat.

Denique Christus Calvini sententia dubitavit de sua salute, quando ad inferos descendit, ut supra ostendimus ex lib. II Inst. cap. 16, §. 12. at idem Calvinus lib. HI lnst.

Chapter 73 of 91