Skip to the text

Caput VIII

cap. 2, §. 16, docet, dubitare de sua salute esse peccatum contra virtutem Fidei; ergo Christus contra Fidem peccavit. Respondebit: in Christo non fuisse dubitationem deliberatam, sed immissam a Diabolo per tentationem: sic enim ipse respondit in eodem libro III, cap. 2, §. 17, de Fidelibus, quos dicit cum Fide pati dubitationum tentationes.

At ibidem §. 18. idem Calvinus asserit, has dubitationes, licet non extinguant Fidem, tamen oriri ex imperfectione Fidei, quse cum non plene replet et occupat nos, non etiam perfecte curat ab omni dissidentiae morbo; ergo saltem cogetur Christo tribuere Fidem imperfectam, et diffidentiae morbum, quandoquidem illi tribuit dubitationem de propria salute. En igitur quam bene pugnat Calvinus pro gloria Christi, quando non solum non tribuit illi beatitudinem cum Catholicis, sed ne perfectam quidem Fidem cum Lutheranis. Sed argumenta ejus videamus.

Primum argumentum sumit ex Isaiae cap. LIII, ubi dicitur Christus a Deo percussus; hinc enim colligit, Deum iratum et infensum sibi Christum sustinuisse.

Respondeo primo: Christum dici percussum a Patre, non quia Pater illum oderit, sed quia permisit occidi pro nobis, ut explicat Apostolus Rom. VIII: Proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo, quando Abraham filium suum immolare voluit, ut Deo obediret, nec filium » oderat, nec filius putabat se odio haberi: sed intelligebat id fieri ad obedientiam Deo praestandam, sine ulla ira, vel odio erga se. Dico secundo: istam percussionem ab Hieronymo, et omnibus aliis Expositoribus referri ad solam mortem temporalem, non ad poenas gehenna;, de quibus nullus Veterum somniavit, cum de passione Christi ageret. Dico tertio: figmentum esse Calvini, omnes qui percutiuntur a Deo irato, pati poenas infernales:. quam saepe enim Deus in hoc Mundo flagellat impios, qui tamen non dicuntur propterea jam esse in inferno?

Secundum argumentum ex eodem c. LIII Isaiae: Disciplina pacis nostrae super eum; ergo Christus luere debuit omnes poenas, quas nostra peccata merebantur: sed nostra peccata non merebantur solam mortem corporis, sed etiam poenam gehenna;; Christus

igitur sustinuit etiam poenas gehenna;, et sane alioqui solum Redemptor corporum esset.

Respondeo: si hoc argumentum aliquid concluderet, debuisset Dominus ae terno tempore manere in inferno, et infinitum prope numerum poenarum perpeti. Nos enim merebamur aeternam damnationem, et sumus prope infiniti qui hoc merebamur; ut ergo Calvinus cogitur admittere, unam poenam temporalem Christi satisfacere potuisse pro multis aeternis: ita nos dicimus, mortem corporis Christi satisfacere potuisse pro morte animarum omnium: pretium enim redemptionis a Christo persolutum non debet pensari ex multitudine, vel qualitate, vel diuturnitate poenarum, sed ex dignitate personae, quae patiebatur, et ex charitate, qua patiebatur. Nec sequitur, solum corporum esse Redemptorem; tum quia Christus animo et corpore passus est; tum etiam quia una poena corporis erat infiniti pretii.

Tertium argumentum sumit ex illa tristitia et metu, quem in horto passus est Dominus, Matth. XXVI. Nam si solum timuisset mortem corporis, fuisset infirmior multis puris hominibus, qui audacter mortem subeunt. Certe multi martyres in passionibus exultabant, nec solum martyres, sed etiam ipsi latrones saepenumero constantissime moriuntur; qui vero timidiores sunt, trepidant quidem sed nunquam se adeo vinci, ac dejici a perturbatione patiuntur, ut sanguinem sudent: at Christus horrebat, cadebat, sanguinem sudabat, Angelica consolatione indigebat, ac demum in agonia positus prolixius orabat; aut igitur infirmior omnibus hominibus. fuit, aut non solum corporis mortem, sicut caeteri, sed etiam animae periculum metuebat.

Respondeo: Sanctos Patres varie exposuisse hunc timorem Christi, nullum tamen vel minimo verbulo insinuasse, hunc timorem Christi fuisse de salute animae. Hilarius can. 31. in Matth. dicit, Christum nihil timuisse pro se, sed pro discipulis, quos praevidebat negaturos; sed cum ait: Transfer calicem a me, voluisse dicere: « Transfer a me ad alios, id est, fac ut sicut ego alacriter bibo, ita etiam mei discipuli bibant. » Hieronymus in cap. XXVI Matth. dicit, Christum tristem fuisse propter populum Judseorum, quem videbat illa nocte gravissime

peccaturum, et ideo dixisse: « Transfer calicem istum a me, id est, fac ne illi me occidant, sed aliqui alii etc. » Ambrosius in c. XXII Lucae, et Chrysostomus in cap. XXVI Matth. dicunt, Christum naturali affectu mortem corporis horruisse.

Ad argumentum autem Calvini respondeo: Si Christus non potuisset non timere, et coactus timuisset; merito infirmior multis videretur: at non ita est. Nam timuit, quia voluit: caeteri si non timent, vel est quia Deus infundit consolationem majorem quam sit ea poena, vel quia Diabolus obstupefacit sensum aliquorum sibi addictorum, vel quia avertunt animum a cogitatione poenarum, et alibi eum defigunt, quamvis rarissimi isti sint.

At Christus, ut copiosa esset redemptio, voluit etiam poenam moeroris et timeris subire; et ideo nec obstupefecit sensum suum, nec permisit, ut redundaret ex parte superiore gaudium in partem inferiorem, nec avertit cogitationem a morte imminente, sed potius de industria defixit mentem in omnia tormenta impendentia, quod sine • dubio summae fuit fortitudinis et charitatis. Nam, ut ait Evangelista Matth. XXVI: Assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et incestus esse, etc. Quare tunc coepit, nisi quia tunc voluit? Nam etiam autesciebat se moriturum, cum hoc praediceret discipulis, et Sacramentum institueret in memoriam passionis suae; et tamen non solum non metuebat, sed etiam consolabatur metuentes discipulos, ut p^tet Jo. XIV et XV. Unde etiam finita oratione, quia non amplius voluit timere, non amplius timuit, sed alacriter occurrit se quaerentibus ad mortem, et in toto decursu passionis suae nullum signum timoris dedit. Hinc est etiam quod Jo. XI legimus, eum a seipso turbatum. In quem locum scribens Augustinus tract. 49. in Jo. <t Attendite potestatem, inquit. Turbatus est Christus quia voluit. Ubi summa potestas est, secundum voluntatis nutum tractatur infirmitas: hoc est turbavit seipsum. » Vide totum sermonem, ubi de hac re multa praeclare dicit.

Quartum argumentum ex Matth. XXVII, ubi Christus exclamat: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti'! (fit). Videtur enim, Christus non potuisse in haec verba prorumpere, nisi apprehendisset Deum ut sibi iratum et infensum.

Respondeo: nullam fieri hic mentionem irae Dei erga Filium, sed solius derelictionis; dereliquit enim Deitas humanitatem in poenis et cum posset eam inde eripere, noluit, ut sacrificium perficeretur, quo Mundus redimendus erat. Voluit autem Dominus hoc modo clamare, ut intelligeremus, illum vere gravissimos dolores pertulisse, et non sua culpa pertulisse, id enim significat illud Quare, ac si diceret: « Non est in me causa hujus poenae. »

Quintum argumentum ex Actor. II: Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Nam si non pertulit Christus dolores inferni, quomodo potuit ab illis solvi? Quis enim solvitur a vinculis, quibus nunquam fuit ligatus?

Respondeo primo: in Graeco legi, solutis doloribus mortis, rov Gavarou, et sensum esse secundum Chrysostomum et QEcumenium, quod Deus per Christi resurrectionem ipsam mortem a doloribus liberaverit: mors enim quasi dolorem patiebatur, cum Christum detineret, quem tenere non poterat. Sed forte planior sensus erit, si dicamus, Christum sua resurrectione destruxisse ac dissolvisse mortem cum omnibus doloribus, qui illam comitantur: resurrexit enim immortalis et impassibilis.

Quod autem Calvinus per dolores mortis intelligi vult dolores, quos parit maledictio et ira Dei, quae origo mortis est, et proinde dolores Damnatorum; nimis longe petitum est. Nam si, quia ira Dei fuit causa mortis, ideo dolores quos patiebatur in morte Christus, erant ab irato Deo, et dolores Damnatorum dici poterant; eadem ratione omnes qui moriuntur, etiam martyres, haberent Deum infestum, et paterentur dolores gehennae. Est igitur ita Dei causa remota et generalis ipsius mortis: tamen proxima et particularis causa, saepissime est benevolentia et gratia specialis Dei, ut Augustinus dicit lib. XIII de Civit. Dei, cap. 6. et alibi. Et ipse David qui canit: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Psal CXV. Et Joannes audivit vocem de coelo dicentem sibi: Beati mortui qui in Domino moriuntur, Apoc. XIV. Denique Paulus mortem lucrum sibi esse dicebat, Philip. I.

Dico secundo: in nostra editione Latina haberi Solutis doloribus inferni, quae lectio

forte est praeferenda Graecae. Nam Irenseus lib. III, cap. 12. legit doloribus inferorum. Et Augustinus epist. 99. ad Evod., et alii similiter legunt; ac ut docet Augustinus, duplex sensus esse potest: Unus, Solutis doloribus inferni, id est irritis effectis: solvit enim Christus dolores inferni, non quibus tenebatur, sed ne teneretur. «Quemadmodum, inquit Augustinus, solvi possunt laquei venantium ne teneant, non quia tenuerunt. » Alter est: Solutis doloribus inferni, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus tenebantur alii, quos ipse noverat liberandos. Ubi Augustinus non solum explicat recte hunc locum, sed etiam pro confesso asserit contrarium ejus, quod Calvinus probare intendit.

Sextum argumentum ex illo Heb. V: In diebus carnis suce preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Vult enim Calvinus illud Pro sua reverentia debere sic intelligi Exauditus est a suo metu, anb rfc su- >«§ei'as, quasi dicat, Christus non orabat ut non moreretur, sed ut non absorberetur ut peccator, id est, ne damnaretur in aeternum, et ab hoc metu perdendae salutis aeternae per paternam exauditionem liberatus est.

At oportet Calvinum ostendere zAaSzixv accipi pro metu poenae, significat enim pietatem et reverentiam, et proinde etiam metum reverentialem. Ipse enim Calvinus in II Lucae, ubi nos legimus de Simeone, quod esset timoratus, ipse legit, pius, et exponit de vera pietate; et tamen vox Graeca est z-Ax-

Beza quoque in Annotat, ad eumdem locum*Evangelii, ita scribit: « EAxSzlx significat, non quemcumque timorem, sed cum reverentia potius quam cum animi trepidatione conjunctum: Latini religionem vocant.» At si ita est, cur Heb.V, eam dem vocem accommodare conantur Calvinus et Beza ad metum mortis aeternae, conjunctum cum summa trepidatione?

Sed Beza urget, voculam illam ano, quam dicit non posse accipi pro particula Pro, vel Propter, sed pro Ex, vel Ab, et quia absurdum videtur, Christum y oluisse liberari a pietate et religione sua; ideo vertendum existimat, a metu, videlicet mortis, aut dam-

nationis. At profecto facilius nos ostendemus, voculam ano cum genitivo idem significare, quod Sia cum accusativo, quas omnium consensu significat/Vopter, quam Beza possit ostendere zAaSztav accipi pro metu poenae. Nam Matth. XIII, vers. 44. Lucse XXIV, vers. 41. et Actor. XII, vers. 14. legimus, anb xxpxg, prae gaudio, sive ob gaudium, Luere XXII, vers. 45. anb rfc j?, ob tristitiam, II. Mach. V, vers. 21. ano tyjs vnzpvifavtae, ob superbiam, ut ibidem explicatur per alias voces, Sia rov p£TZo>pt(rp.bv r % y.ap^iag, ob elationem cordis.

Quare Chrysostomus, Theophylactus, QE- cumenius in hunc locum, exponunt illam vocem de veneratione quae Christo debebatur, ut sj£ sensus: « Exauditus est quia merebatur exaudiri, cum esset dignissimus omni honore, et reverentia, » vel: « Exauditus est ob reverentiam, qua ipse Patrem suum prosequebatur. » Et certe negare non possunt adversarii, quin Chrysostomus, Theophylactus, QEcumenius Graecas phrases intelligerent.

Quid, quod Erasmus quoque in Annotat, ad eumdem locum, persu/aS siav reverentiam et pietatem intelligi debere docet? Etsi autem non certo scimus quae fuerit haec oratio, de qua Paulus agit hoc loco: tamen probabile est, eam esse, quam Dominus in horto fudit imminente passione: in eo autem exauditus est, quod absolute petiit, nimirum, ut fieret voluntas Dei in morte sua, vel ut liberaretur a morte per resurrectionem.

Septimum argumentum sumit Calvinus ex Hilario, qui lib. II de Trin. sic ait: « Crux, mors, inferi, nostra vita sunt. » Et lib. III: « Filius Dei, inquit, in infernis est: sed homo refertur ad coelum. » Et lib. IV. dicit, per descensum Christi ad inferos id nos consecutos, ut mors perempta sit. Et in fin. lib: « Mortem, inquit, in inferno perimens. »

Respondeo: miram esse Calvini impudentiam in Hilario citando, cum constet, Hilarium vix dolores corporis in Christo agnovisse. Certe Theologi multum laborant, ut ostendant, ab Hilario non esse omnino negatos Christi d ilores.

Praeterea in lib. X de Trin. refellit ex professo Calvini haoresim, ac docet, Christum non potuisse ullo modo metuere dolores inferni: « Lazaro, inquit, in Abrahae finibus

laetante, infernum Chaos Christus timeret? Haec stulta atque ridicula sunt. » Et infra: «Anne tibi, inquit, metuere infernum Chaos, et torrentes flammas, et omnem poenarum ultricium abyssum credendus est, dicens latroni: Hodie mecum eris in Paradiso? » Et infra: « Dominus communionem ei Paradisi mox pollicetur, tu Christum in inferis sub poenali terrore concludis? » Haec Hilarius, qui tantum non nominat Calvinum, cum nescio cujus errorem confutat.

Cum ergo dicit Hilarius, inferos Christi nostram esse vitam, et in inferno mortem occisam, vult dicere, Christum descendisse ad loca inferorum, ut inde Sanctos eriperet, et deinde locum illum obstrueret, ne ad eum amplius ulli descenderent, qui in eujjn crederent, eumque diligerent.

Chapter 74 of 91