Caput XIV
Secundo falsum est <pAocxiiv, significare speculam in eo sensu, quem Calvinus intendit: nam yvtaxvj, proprie custodiam significat a verbo yuXarrw, quod est custodio, observo etc. et inde traducitur ad significanda omnia, quae ad custodiam et tutelam pertinent, qualia sunt carceres, excubiae, vigiliae etc. at non potest significare simplicem exspectationem, seu vigiliam, quae non referatur ad custodiendum; nec facile inveniet Calvinus aliquod exemplum in bonis auctoribus pro hac specula sua.
Quod autem dicit; exspectationem in umbra posse dici carcerem, ridiculum est. Nam hoc modo, nocturno tempore dum exspectamus diem, omnes essemus in carcere; et praeterea animae piorum, etiamsi subobscure prospicerent Christum, tamen multa alia perspicue cernebant, et absolute in lumine erant. Imo vero, quo pacto, Calvini sentia, dici poterant esse in tenebris, vel in carcere, si in coelo erant? quis enim capiat, in coelo esse tenebras et carcerem?
Tertio, Calvini sententia seipsam destruit, nam ipse duo dicit. Primo, spriritus in carcere esse animas piorum exspectantes Christum, et istis Christum annuntiasse gaudium. Secundo dicit, Christum terruisse sua praedicatione animas impiorum, et hoc significari illis verbis: Qui increduli fuerunt aliquando cum fabricaretur arca. At Petrus de iisdem loquitur; sic enim.ait: His qui in carcere erant spiritu veniens praedicavit, qui increduli fuerunt aliquando etc. Et in Graeco est participium imiBritravi inobedientibus seu non credentibus. Oportet igitur in eo carcere fuisse spiritus illos aliquando inobedientes, et si isti sunt spiritus impiorum; oportet necessario, vel spiritus impiorum fuisse in specula coelesti, vel illud «puXajwj, non speculam, sed carcerem significare.
Ultimo accedit, quod haec est sententia singularis et contraria omnibus Veteribus. Maneat igitur sententia Patrum, quae docet, Christum in carcere inferni sanctis Patribus praedicasse.
Ad fertur traditio Patrum de descensu Christi ad inferos.
Nunc id ipsum, quod ex Scripturis probavimus, ex Patrum traditione breviter confirmabimus. Ac primum habemus Symbolum Apostolorum ab haereticis receptum, ubi post expressam sepulturam habetur Descendit ad inferos; non sunt ergo unum et idem sepeliri, et descendere ad inferos. Nec potest dici, posteriorem sententiam esse repetitionem prioris. Nam Symbolum est compendium Fidei brevissimum, in quo summum vitium esset aliquid repeti. Nec potest esse posterior sententia explicatio prioris, quia explicaretur notum per ignotum.
Praeter Symbolum, habemus duo Concilia: nam Toletanum IV, cap. 1. sic ait: « Descendit ad inferos, ut sanctos qui ibidem tenebantur, erueret. » Et Lateranense sub Innoc. III, cap. 1. a Descendit, inquit, ad inferos, resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sed descendit in anima, resurrexit in carne, ascendit pariter in utroque. »
Praeterea omnes Patres hoc docent. Thaddseus discipulus Domini apud Eusebium lib. I hist. cap. ult. praedicans Fidem Christi, inter alia haec dicit: « Descendit ad inferos, et disrupit maceriem, quam in saeculo nemo disruperat, qui descendit quidem solus, ascendit autem cum grandi multitudine.» Haec de sepulcro intelligi nequeunt: neque enim corpus in sepulcro disrupit maceriem, nec inde ascendit cum multitudine; loquitur igitur Thaddaeus de descensu ad inferos, unde sanctorum Patrum multitudo cum Christo ascendit.
Ignatius in epist. ad Trallian.: « Vere, inquit, non hominum opinione crucifixus et mortuus est, videntibus coelestibus, terrenis et iis qui sub terra detinebantur. » Item: « Descendit ad infernum solus, regressus autem est cum multitudine. » Justinus in Dial. cum Triph. conqueritur, a Judaeis abrasum testimonium Hieremiae, ubi dicebatur Dominus 'descendisse ad inferos, ut liberaret mortuos suos.
Irenaeus lib. V, cap. 31. « Dominus, inquit, legem mortuorum servavit, ut fieret primogenitus a morfuis, et commoratus usque ad diem tertiam in inferioribus terree, etc. » Et ne dicant hic agi de sepulcro, subdit: « Cum Dominus in medio umbree mortis abierit, ubi animee mortuorum erant, etc. » Clemens lib. VI Strom. « Preedicavit, inquit, iis Dominus, qui erant apud inferos. » At certe corpus in sepulcro non praedicavit.
Origenes hom. 15. in Genes. « Unigenitus, inquit, Filius pro salute Mundi usque ad inferna descendit, et inde Protoplastum revocavit. Quod enim dixit ad latronem, Hodie mecum eris in Paradiso, non hoc illi soli dictum, sed etiam omnibus Sanctis intellige, pro quibus in inferna descenderat. » Vide eumdem lib. II cont. Celsum, et lib. V in epist. ad Rom.
Eusebius lib. IV demonstr. Evang. cap. 12. « Usque ad mortem, inquit, et usque ad ipsos mortuos, leges charitatis ipsum vocabant, ut eorum quoque qui antea mortui erant animas revocaret. » Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 4., postquam dixerat de sepultura, subjungit: « Descendit ad inferos, ut et illinc justos liberaret ‘etc. » Vide etiam Catech. 14.
Athanasius in lib. de Incarnat., qui incipit: « Mos pii hominis,» ult. med.; « Credite, inquit, animam interiorem hominem esse, quoniam id et a prima plasmatione ostenditur, et secunda dissolutione monstratur, cum non solum in nobis, sed etiam in Christi corpore id pateat, corpore non ultra sepulcrum delato, anima ad inferos penetrante, locis ingenii intervallo discriminatis; sepulchro quidem id quod corporeum erat recipiente: inferno vero id quod incorporeum fuit, etc. » Et infra docet, Christum descendisse ad inferos, ut animas liberaret.
Basilius in Psalm XLIV, exponens illud: Myrrha, et gutta, et casia: « Itaque, inquit, Christi fragrantia myrrham quidem spirat propter passionem, guttam vero propterea quod non immobilis, neque inefficax mansit tribus diebus, et tribus noctibus sed descendit ad infernos gratia dispensationis circa resurrectionem, ut universa seipso impleret. » Et infra: «Habens igitur myrrham propter sepulturam, stacten propter descensum ad inferos. » Et in Psal. XLVIII, exponens illa verba: Deus redimet animam meam
e manu inferi: « Manifeste, inquit, vaticinatur Domini ad inferos descensum, qui cum aliis etiam animam redimat, ne illic maneat. »
Gregorius Nyssenus Orat. 1. de resurr. Christ., ant. med.: « Vultis, inquit, aliquid de tridui tempore scire? sufficit tantum didicisse, quod cum Dominus, omnipotens sapientia, in tam exiguo temporis spatio fuisset in corde terrae, quod e&t mentis illius (Diaboli) domicilium, magnam illam mentem, qui in eo habitat, potuit decipere, atque infatuare. » Et infra, loca subterranea vocat cor terrae, ubi sedes est Diaboli.
Gregorius Nazianzenus Orat. 2. de Pasch. non procul a fine: « Si in infernum descendat, inquit, simul descende, ea quoque mysteria cognosce, quae Christus illic designavit etc. » Ibidem proponit quaestionem, nec solvit: an Christus omnes ex inferno eduxerit, an tantum aliquos.
Epiphanius in Aneor., ant. med.: t Dicitur, inquit, inter mortuos liber. Liber significat, infernum non obtinuisse in ipsum imperium, verum propria voluntate ad infernum ipsum descendisse cum anima. » Vide etiam haer. 46. quae est Tatiani, ubi dicit, Christum ad inferos descendisse, ut animam Adami, et aliorum Patrum liberaret. Chrysostomus hom. 2. de Symb., postquam exposuerat sepulturam, subjungit: « Descendit ad inferna, ut et ibi a miraculo non vacaret. »
Cyrillus lib. de rect. Fid. ad Theodos., cir. med. « Anima, inquit, ad Verbum copulam unionem sortita, descendit quidem ad infernum divina virtute, et potestate utens, etiam spiritibus qui illic erant, apparuit, et dicebat compeditis: Egredimini, et iis, qui in tenebris, revelamini. » Item: « Quemadmodum unigenitus cum iis, qui adhuc in carne erant, cum carne conversatus est, ita et animabus in inferno praedicavit, animam habens sibi unitam in qua fuit. » Vide etiam lib. XII in Jo. cap. 36.
in tenebris et umbra mortis sedebant, lux refulgeret. »
Ex Latinis. Tertullianus in lib. de anima, c. 54. « Nobis, inquit, inferi non nuda cavositas, nec subdivalis aliqua Mundi sentina creduntur, sed in fossa terree, et in alto vastitas, et in ipsis visceribus ejus abstrusa profunditas. Siquidem Christum in corde terree triduum mortis legimus expunctum, id est, in recessu intimo, et interno, et in ipsa terra operto, et intra ipsam clauso, et inferioribus adhuc abyssis superstructo. » Et ibid. « Si Christus descendit in inferiora terrarum, ut illic Patriarchas et Prophetas compotes sui faceret, habes et regionem inferorum subterraneam credere. »
Hippolytus Martyr in Orat, de Antich.init. « Beatam, inquit, in cruce passionem, sepulturam ejus, descensum ad inferos, ascensum, redemptionemque animarum, etc. » Cyprianus Serm. de unet. Chrism. in fine: « Passus est Rex illudi, inquit, et vita occidi, descendensque ad inferos captivam ab antiquo captivitatem reduxit. » Similia habet Serm. seq.
Hilarius in Psal. CXXXVIII, in illud: Si descendero in infernum, ades. « Humanae, inquit, ista lex necessitatis est, ut sepultis corporibus, animae a<^ inferos descendant quam descensionem Dominus ad consummationem veri hominis non recusavit. » Et lib. X de Trin. ult. med.: « Numquid descendisse ad inferos corpus, quod in sepulcro jacuit, dicetur? »
Philas tuus in lib. de haeres, cap. de descens. ad infer., dicit, errare eos qui putant, descendente Christo ad inferos, liberatas fuisse animas Poetarum, et Philosophorum, et similium Infidelium, et addit: «Nam si Deum esse credidissent, deorum, et dearum turpia nomina non seminassent, et in descensione Christi in infernum veniam impetrassent. »
Gaudentius tract. 6. de Exodo: « Nocte, inquit, qua, corpus exanime relinquens in cruce, Dei filius transiit cum anima ad vE- gyptum inferiorem, ut animas in inferno positas visitaret, etc. »
Quin et ipsum, ne salutis Infei'i expertes forent,
Tartarum benignus intrat,
Fracta cedit janua, etc.
Inde est quod omnes credimus,
Illo quietis tempore,
Quo gallus exultans canit,
Christum rediisse ex inferis.
Ambrosius lib. III de Fid. cap. 3. « Liber, inquit, est, quia mortisvincula nescivit, non captus ab inferis: sine adjutorio est, quia neque per nuntium, neque per legatum, sed ipse per se Dominus salvum fecit populum suum » Vide etiam de mysterio Paschae, cap. 4 et in cap. X ad Rom. et cap. IY ad Ephes.
Hieronymus in cap. IV ad Ephes. « Inferiora terrae, inquit, infernus accipitur, ad quem Dominus noster Salvatorque descendit, ut Sanctorum animas, quae ibi tenebantur inclusae, secum ad coelos victor abduceret. » Similia clarissime docuit in III cap. Eccl. et in IX Zach.
Ruffinus in explicat. Symb. sic loquitur: « Sed et Joannes dicit: Tu es qui venturus es (in infernum sine dubio) an alium expectamus?» Et infra: «Rediit ergo victor a mortuis, inferni spolia secum trahens, eduxit enim eos qui tenebantur a morte. »
Augustinus epist. 57. ad Dard. quaest. I. « Neque, inquit, ipso die in ccelo futurus erat homo Christus Jesus, sed in inferno secundum animam, in sepulcro autem secundum carnem. » Epist. 99. « Quis ergo nisi Infidelis negaverit fuisse apud inferos Christum? » Et ne per inferos intelligamus sepulcrum, subjungit infra: « Secundum animam eum fuisse apud inferos, aperte Scriptura declarat. » Tract. 78. in Jo. « Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. » Vide etiam lib. XVII de Civit. Dei, cap. 11. et lib. XX, cap. 15. et in Psal. 85.
Leo Serm. 1. de Resurr. Dom.: « Resurrectio, inquit, Salvatoris nec animam in inferno, nec carnem diu morata est in sepulcro » Fulgentius in lib. III ad Trasim. cap. 23. « Quam tamen carnem nec in morte di vinitas deseruit, sicut nec in inferno ani¬
mam dereliquit.» Et cap. 35. «Sciebat quod ille susceptor pleni hominis Deus, totus esset cum carne sua in sepultura, totus cum anima sua in inferno. »
Vigilius Martyr lib. II cont. Eutycliet.
« Caro, inquit, ipso die non fuit in Paradiso, nec in inferno, sed exanimis jacuit in sepulcro, anima per illud triduum in inferno, non in sepulcro. »
Arator Subdiaconus lib. I in Act. Apost. tractans, cap. 2.
Pavidis, inquit, resplenduit umbris.
Pallida regna petens, propria quem luce
coruscum
Non potuit fuscare Chaos, fugere dolores,
Infernus tunc esse timet, eftc.
Gregorius lib. XIII Moral. cap. 20. « Dum Conditor ac Redemptor noster in claustra inferni penetrans, electorum exinde animas eduxit, nos illo ire non patitur, unde jam alios descendendo liberavit. » Vide etiam cap. 21. et expositionem Psalmi De profundis. Beda lib. III in Job, cap. 7. « Hoc dixisse, inquit, Dominum puto, quod circa finem sseculi pro redemptione hominis esset ad inferos descensurus, ubi pro potestate descendentis deambulasse se dixit, quia impossibile erat, ut quasi reus peccati infernalibus vinculis teneretur. »
Habemus igitur consensum Patrum, qui ante annos ut minime octingentos floruerunt, quos certe, stultissimi sumus, si non paucis recentioribus haereticis praetulerimus.
Chapter 80 of 91