Caput XI. Animas piorum non fuisse in coelo ante Christi ascensionem
Quantum ad secundum, quod animae piorum non fuerint in coelo ante Christi ascensionem, probatur primo, quia est ea sententia prorsus inaudita in Ecclesia Dei: id quod sane deberet sufficere ad refutationem. Praeterea Genes. XXXVII, Jacob ait: Descendam ad filium meum in infernum. Pius erat Jacob, pius etiam Joseph; et tamen utrumque non ascendisse ad coelum, sed ad inferos descendisse Scriptura significat. Item. Luc. XVI, dives in inferno cum esset, vidit a longe animam Lazari in sinu Abrahae, et audivit, inter loca ipsorum magnum hiatum esse, id enim significat ^ao-ga: ex quo apparet, nihil solidi fuisse interjectum inter locum Damnatorum et sinum Abrahae, sed utrasque animas in eadem voragine fuisse, licet multum inter se distantes. Item lib. I Reg. cap. XXVIU, anima Samuelis apparens Sauli de terra ascendere visa est.
Et quamvis non desint qui negent, illam fuisse veram animam Samuelis: tamen opinio contraria et communior et probabilior et tutior est. Id enim docent Josephus lib. VI Antiq. cap. 15. Justinus in Dial. cum Triph. Basilius epist. 89. ad Eustach. Ambrosius in I. cap. Lucae; Hieronymus in VII. Isa. Augustinus de cura pro mori. cap 45. Et recentiores, Liranus, Abulensis, Dionysius Carthusianus, et Cajetanus in eum locum. Et deducitur satis aperte ex textu divinae Scripturae: Cum vidisset, inquit, mulier Sa~ muelem. Item: Dixit Samuel ad Saul. Item: Intellexit ergo Saul, quod Samuel esset. Certe non diceret Scriptura Intellexit, sed putavit, vel cogitavit, si non esset verum.
Praeterea in Eccles. cap. XLVI. ponitur in laudibus Samuelis, quod mortuus prophetaverit, et annuntiaverit Regi, quae ventura erant: at quae laus esset Samuelis, sinon ipse, sed Daemon aliquis in ejus forma apparens futura praedixisset? at incredibile videtur, animam tanti Prophetae subjectam fuisse incantationibus Pythonissae. Id quidem est verum, atque idcirco apparitio Samuelis praevenit incantationem et ejus effectum. Id quod intelligi potest ex perturbatione mulieris, quae turbata est, cum vidit Samuelem apparuisse antequam evocaretur.
Praeterea idem patet ex 1 Pet. III: Iis qui in carcere erant spiritu veniens praedicavit, qui increduli fuerunt aliquando, quando exspectabant Deipatientiam in diebus No e, cum fabricaretur arca. Hic dicuntur animae in carcere fuisse; non ergo erant in coelo, nam ridiculum est dicere, animas in coelo tanquam in carcere indusas fuisse, cum coelum sedes Dei sit. Neque obstat quod videtur hic agi de spiritibus impiorum: nam Calvinus admittit agi de spiritibus justorum. Sed de hoc loco paulo post agemus.
^ Item Zach. IX: Tu quoque in sanguine Testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non est aqua. Quem lo uni Hieronymus, et Rupertus in Comment. exponunt de descensu Christi ad inferos. Et sane convincitur hinc, animas Sanctorum ante Christi mortem non fuisse in coelo, ut Calvinus, et Beza volunt: nec enim coelum per lacum significari potest, aut ex coelo Dominus Sanctos suos eduxit, aut in coelo ulli sunt vincti.
Quod autem Calvinus dicit lib. II, Instit. cap. 46. §. 9. a Zacharia vocari lacum sine aqua profunditatem Babylonicee captivitatis, unde liberati fuerunt Judsei, nullam habet probabilitatem. Nam in verbis praecedenti¬
bus ponitur vaticinium de Christo: Exulta filia Sion, ecceRex tuus venit tibi etc. Quod Evangelistae de Christi ingressu in Hierosolymam exposuerunt, Matth. cap. XXI, et Jo. cap. XII, inde fit apostrophe ad ipsum Christum: Et tu in sanguine Testamenti. Quomodo ergo ista cohaererent, si de captivitate Babylonica ageretur? Et praeterea in quo sanguine Testamenti liberati sunt Judaei de Babylone?
Dr nique Patres communi consensu hoc docent. Irenaeus lib. V. circ. fin. Tertullianus lib. IV in Marcion; Origenes in cap. V ad Rom. Cyrillus catech. 4 Cyrillus alter lib. de rec. Fid. ad Regin., in fine locor, ex Matth. Hilarius lib. X de Trin. Basii, in Ps. XLVIII. Athanasius in epist. ad Epictetum, Epiphanius haeresi 46. Ambrosius lib. III de Fid. cap. 3. Hieronymus in cap. IX Zachar. in III Ecclesiastae Primasius; in cap. V Apoc. Gregorius lib. XIII Moral cap. 21. Concilium Toletanum IV cap. 4. Denique Augustinus, etsi in epist. 99. ambigere videtur, an sinus Abraham, ubi erant animae Patrum olim, in inferno esset, an alibi: tamen lib. XX de Civit. Dei, cap 15. affirmat in inferno fuisse, ut caeteri omnes Patres semper docuerunt, quorum verba in sequenti capite referemus.
Chapter 77 of 91