Skip to the text

Caput I. Proponitur controversia prima de scientia animae Christi

Disseruimus hactenus de Christi Divinitate, et Incarnatione; nunc de anima ejus, non quidem omnia quae a Theologis disputari solent, sed ea solum, quae ab haereticis hujus temporis in dubium revocantur, explicare aggrediamur.

Duae sunt igitur de Christi anima hujus temporis controversiae una de perfectione ipsius; altera de descensu ad inferos: ac ut de priore prius dicamus. Fuit haeresis antiqua Agnoitarum, qui, auctore Themistio Diacono, ut referunt B. Liberatus in Breviar. cap. 19. et B. Gregorius lib. VIII, epist. 42. docebant, Christum ignorasse diem judicii: neque vero divinitati Christi, sed animae eam ignorantiam tribuebant, ut planum est ex eorum argumento; sic enim colligebant. Verbum accepit corruptibile corpus, ut moriendo pro nobis, nos a morte liberaret; ergo accepit etiam nostram ignorantiam, id est, mentem humanam ignorantem, ut nos ab ignorantia liberaret.

Hanc haeresim sequuntur omnes fere hujus temporis haeretici, qui asserunt; Christi animam paulatim didicisse, quae vere ignorabat, et aliquid etiam egisse, quod corrigi debuerit: quod etiam si peccatum fuisse illi

non audent dicere; tamen peccatum revera fuit, si corrigi debuit.

Martinus Lutherus in Cone, de Nat. Dom. tractans locum Marci XIII. De die illo, etc.:

« Intempestivam, inquit, narrationem quidam hic afferunt dicentes, Filius nescit, id est, noluit scire. Quid opus est istis commentis? Christus verus homo fuit, quare ut alius purus sed sanctus homo, non quolibet tempore cogitavit, dixit, voluit, intellexit omnia. » Et infra: « Sicut enim non quolibet tempore omnia vidit, audivit, atque sensit, ita etiam corde non omnia semper agnovit, sed quantum illud duxit ac docuit Dominus. » Similia habet idem Lutherus in hom. Dom. I. post Epiph. explicans illud Proficiebat sapientia et gratia.

Zwinglius quoque in Confess. ad Carol. V, art. I. dicit, Christi sapientiam paulatim crevisse.

Bucerus in cap. XXIV Matth.: « Ut ergo, inquit, omnia alia humanae infirmitatis in se recepit, hominibus per omnia similis factus, excepto peccato, ita etiam humanam scientiam, et ignorantiam, Rationem videlicet mentemque humanam, quae per intervalla augetur, sive accrescit, sive diminuitur, assumpsit; secundum quam nimirum aliquid nescire dicitur; ideo alibi habetur: Proficiebat, sapientia, aetate et gratia. »

Calvinus in cap. XXIV Matth.: « Porro ter et quater, inquit, insanus foret, qui se gravatim ignorantiae subjiceret, quam ne ipse quidem Dei Filius nostra causa subire abnuit etc. » Similia habet in cap. II. Luc. et utitur argumento eodem, quod Agnoitae.

Theodorus Beza in lib. cont. Andream Jacobi de duab. nat. Chr. cum ei objiceretur, quod Christi animae ignorantiam tribuisset; non negavit, sed respondit, se secutum esse Lutherum, et Calvinum.

Rursum Calvinus in cap. XXVI Matth. dicit: « Christi orationem in horto, abruptum fuisse votum. » Et infra: « Metu perculsus, inquit, et anxietate constrictus fuit, ut necesse foret, inter violentos tentationum fluctus alternis votis quasi vacillare. Haec ratio est, cur mortem deprecatus, mox sibi frenum injiciat, Patrisque imperio subjiciens, votum illud subito elapsum castiget ac revocet. » Nota illa verba: « Subito elapsum; » item illa: « Castiget, ac revocet. » Et infra: « Videmus, inquit, ut Christus statim ab ipsis carceribus affectum suum cohibeat, seque ipsum mature cogat in ordinem. » Ibidem: « Non fuit, inquit, haec meditata Christi oratio, sed vis et impetus doloris subitam ei vocem extorsit, cui statim addita fuit correctio; eadem vehementia praesertim coelestis decreti memoriam illi abstulit. » Haec ille; qui non ignorantiam modo, sed etiam oblivionem, et peccatum Christo tribuere non veretur.

Fundamentum suae sententiae constituunt in quinque locis Scripturae. Primus estHeb. II et IV: Debuit per omnia fratribus similari absque peccato. Secundus est Luc. II: Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Nam in Graeco non est, plenus, sed qui implebatur; non enim est 7 rlrpn; sed participium praesens nhpoupievov. Tertius est ibidem: Jesus autem proficiebat sapientia, cetate, et gratia. Quartus est Marci XIII: De die illo nemo scit, neque Angeli, neque Filius, nisi Pater. Quintus est Matth. XXVI: Si possibile est, transeat calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu{ 1). Videtur enim Dominus revocare et corrigere priorem orationem suam. Et praeterea, vel sciebat Dominus possibile fuisse ut transferretur calix, vel sciebat id fuisse impossibile, vel ignorabat possibile ne esset, an impossibile. Si ignorabat; ignorans erat: si sciebat esse possibile; cur dubitabat? si sciebat esse impossibile; cur petebat? Denique, nonne venerat pro genere humano moriturus? cur igitur mortem deprecabatur?

At Catholicorum communis sententia sem-

per fuit, Christi animam ab ipsa sua creatione repletam scientia et gratia, ita ut nihil postea didicerit, quod antea nesciret, nec ullam actionem fecerit, aut facere potuerit, quse emendatione eguerit. Ita docent cum Magistro omnes Theologi in III. dist. 13. et etiam omnes Patres, ut mox videbimus.

Probatur veritas ex Scripturis.

Paucis igitur nobis demonstrandum est, Christi animam ab ipsa sua creatione sapientia et gratia plenissimam fuisse. Id quod Scripturarum testimoniis, Patrum doctrina, et argumentis ab ipsa ratione petitis probare conabimur. Habemus in primis testimonium Isaiae cap. XI. Egredietur virga de radice J esse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae etc.. Quem locum de Christo omnes omnino intelligunt: et hoc idem significabant illa omnia loca, ubi dicitur Christus unctus a Deo Spiritu S., ut Psalm. XL1V: Unxit te Deus Deus tuus ete. Et Isaiae LXI: Spiritus Domini super me eo quod unxerit me. Et Act. IV: Convenerunt vere adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti. Et Act. X: Unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute.

Sed circa haec loca est duplex difficultas. Prima, quia in nullo horum locorum habetur, quod ista unctio sit facta in ipsa conceptione, imo videtur facta anno 30, quando super eum descendit Spiritus S. in specie columbae, ut indicare videtur S. Hieronymus in Comm. Isaiae cap. XLI,

Altera difficultas est, quia licet constaret, in ipsa conceptione fuisse Christum unctum Spiritu S., et repletum omnibus donis; tamen adhuc potuisset postea augeri sapientia et gratia. Nam Luc. I. dicitur de Joanne: Et Spiritu S. replebitur adhuc ex utero matris suce; et tamen omnes fatentur, illum auctum postea multis donis fuisse.

Respondeo ad primam difficultatem: istam unctionem non potuisse fieri nisi ipsa

Chapter 69 of 91