Skip to the text

Caput II. De definitione Ecclesiae

Hsec de nomine. De re autem ipsaquinque sunt heereticae sententiae. Prima, quod Ec¬

clesia sit praedestinatorum congregatio, ita ut soli, et omnes praedestinati sint de Ecclesia. Ita Joannes Wiclef apud Waldensem to.

1, lib. II, cap. 8 et 9. Joannes Huss art. 1,

2, 3, 5, 6, ut habetur in Concilio Constantiensi sess. XV. e quibus sic habetur artic. 5: « Praescitus etsi aliquando sit in gratia secundum praesentem justitiam, tamen numquam est pars sanctae Ecclesiae, et praedestinatus semper manet membrum Ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia adventitia, sed non a gratia praedestinationis. »

Secunda, quod Ecclesia sit hominum perfectorum nullum peccatum habentium multitudo. Ita quondam Pelagiani, ut B. Augustinus refert lib. de haeres, cap. 88: « In id etiam, inquit, progrediuntur, ut dicant, vitam justorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici. » Eamdem tribuit Anabaptistis hujus temporis Calvinus lib. IV Instit. cap. 1, §. 13.

Tertia, quod Ecclesia ^it justorum congregatio, seu potius eorum, qui numquam lapsi sunt circa fidei confessionem. Distinguitur autem haec a superiore, quod prior opinio quoslibet peccatores excludat, haec autem non excludit, nisi insignes peccatores. Ita senserunt olim Novatiani, ut auctor est Cypr. lib. IV, epist. 2. et Donatistae apud Augustinum lib. de haeres, cap. 69. existimo enim falli Calvinum, ubi supra et alios, qui putant, Novatianos et Donatistas exclusisse omne genus peccatorum. Clare enim Cyprian. lib. IV, epist. 2. et Epiphanius inhaeres. Gatharorum, dicunt, eos retinuisse in Ecclesia fraudatores, moechos, et similes: solumque exclusisse eos, qui in persecutione lapsi fuerant. Neque cum hoc pugnare videtur, quod habent Ambrosius lib. I de pcenit. cap. 1. et 2. et Theodor. lib. III de fabul. haeret Novatianos sustulisse potestatem remittendi peccata omnia, exceptis levissimis. Nam etiam si non absolvebant graves peccatores, tamen in suo coetu eos retinebant, nisi lapsi essent circa fidem. Et Augustinus lib. III cont. Parmenian. cap. 2. docet, Donatistas non horruisse omnia, sed solum qusedam majora scelera, quale erat illud, quod objiciebant Catholicis, consensisse traditoribus divinorum librorum.

Quarta est Confessionistarum, qui etsi nomine damnent Pelagianos, Novatianos et Donatistas, tamen eorum sententia composita est ex hseresi Pelagianorum, et No vati onorum et Donatistarum. Docent enim primo cum Pelagianis non solum Confessionistae, sed omnes Lutherani et Calvinistee, nullum esse peccatum veniale ex natura sua, sed omnia esse mortalia ex se, venialia autem ex misericordia Dei, qui ea credentibus non imputat. Ita docuit Lutheranus in assert. art. 32. Melanchthon in locis cap. de discrimine peccati mortalis et venialis. Calvinus lib. II Instit. cap. 8, §. 58 et 59.

Secundo, docet Confessio Augustana art. 7. Ecclesiam esse Sanctorum congregationem, qui vere credunt et obediuntDeo. Etin Apologia Philippus conatur ostendere, peccatores non pertinere ad Ecclesiam, nisi nomine. Similia docet Brentius' in Prdlegomenis, contra Petrum a Soto. Neque obstat, quod et Philippus et Brentius ibidem dicunt, malos esse admixtos bonis; nam ipsi duas Ecclesias fingunt. Unam veram, et ad quam pertinent privilegia, quse narrantur in Scripturis, et hanc esse Sanctorum congregationem, qui vere credunt, et obediunt Deo, et hanc non esse visibilem, nisi oculis fidei. Alteram externam, quse nomine tantum est Ecclesia, et hanc esse congregationem hominum convenientium in doctrina fidei, et usu Sacramentorum, et in hac bonos et malos inveniri. Itaque malos numquam volunt esse partes verse Ecclesiae, et proinde caute Philippus non dicit, Ecclesiam constare ex malis et bonis, sed dicit, malos admisceri Ecclesiae. Et Brentius dicit, malos esse aliquo modo in Ecclesia, sed non dp Ecclesia.

Lutherus in lib. de Conciliis et Ecclesia, part. III dicit, Ecclesiam esse populum sanctum Christianum, et, ut ostendat se loqui ‘de sanctitate singulorum membrorum, inde probat, Papam et Cardinales non esse de Ecclesia, quia sancti non sunt. Si ergo soli justi sunt partes verae Ecclesiae et omnia peccatu, quantumvis levia sunt, peccata mortalia, et faciunt hominem injustum; sequitur solos perfectos et omni peccato carentes, esse de Ecclesia, quae erat opinio Pelagianorum.

Tertio, dicunt Confessionistse, in quo etiam cum omnibus Lutheranis conveniunt, omnia opera hominis, etiam justificati, esse peccata mortalia. Id indicat Confessio Augustana art. 6 et 20. sed clarius Lutherus in as¬

sert. artic. 32. ex quo videtur sequi, nullum hominem esse de Ecclesia. Nam si soli justi sunt de Ecclesia, et nulli sunt omnino in mundo justi, quippe cum omnium hominum opera sint peccata; quinam, queeso, Ecclesiam facient? Sed ipsi rem totam facile explicant, dum dicunt, opera quidem hominis justi omnia esse peccata mortalia, sed tamen non imputari, si adsit fides, et proinde eum, qui habet fidem, simul esse justissimum, et in omni opere peccare. In quo aliquo modo conveniunt Confessionistse cum Donatistis et Novatianis. Ut enim illi non excludebant ab Ecclesia omnes peccatores, sed tantum eos, qui idololatriam commiserant; ita isti non omnes peccatores excludunt, sed tantum eos, qui non vere credunt: putant enim, ut diximus, nullum crimen imputari credentibus.

Quinta sententia est quasi conflata ex omnibus istis. Docet enim, Ecclesiam constare ex solis justis praedestinatis. Ita Calvinus, qui tria docet. Primo, fidem semel habitam, numquam in aeternum perdi posse, et proinde omnem, qui habet fidem, necessario esse praedestinatum. Id habet in Instit. lib. III, c. 2, §. 8, 9, 10, 11, quod idem antea expresse docuerat Jovinianus apud Hieronymum lib. II contra Jovinianum. Secundo docet, veram Ecclesiam a solo Deo cognosci posse, ej usque fundamentum esse divinam electionem, quia nimirum constat ex fidelibus, qui necessario sunt de numero electorum. Id habet lib. IV, cap. 1, §. 3. et in minori Institutione cap. 8, §. 4. et seq. Tertio docet, esse praeterea quamdam Ecclesiam externam, in qua sint boni et mali etc. ut supra dixerunt Confessionistae. Id habet eodem libro et capite, in sequentibus sectionibus. Idem etiam sentire videtur Bucerus, qui in lib. I de regno Christi c. 5. definit regnum Christi, procurationem salutis electorum Dei, quos Deus in terris colligit. Idem Til— mannus Heshusius lib. de erroribus Pontificiorum, loco 12. et lib. I. de Ecclesia cap. 3.

Nostra autem sententia est, Ecclesiam unam tantum esse, non duas, et illam unam et- veram esse coetum hominum ejusdem Christianae fidei professione, et eorumdem Sacramentorum communione colligatum, sub regimine legitimorum pastorum, ac praecipue unius Christi in terris Vicarii Romani Pontificis. Ex qua definitione facile colligi potest, qui homines ad Ecclesiam pertineant, qui vero ad eam non pertineant. Tres enim sunt partes hujus definitionis. Professio verae fidei, Sacramentorum communio, et subjectio ad legitimum pastorem Romanum Pontificem. Ratione primae partis excluduntur omnes infideles tam qui numquam fuerunt in Ecclesia, ut Judaei, Tureae, Pagani; tam qui fuerunt, et recesserunt, ut haeretici et apostatae. Ratione secundae, excluduntur Catechumeni et excommunicati, quoniam illi non sunt admissi ad Sacramentorum communionem, isti sunt dimissi. Ratione tertiae, excluduntur schismatici, qui habent fidem et Sacramenta, sed non subduntur legitimo pastori, et ideo foris profitentur fidem, et Sacramenta percipiunt. Includuntur autem omnes alii, etiamsi reprobi, scelesti et impii sint.

Atque hoc interest inter sententiam nostram, et alias omnes, quod omnes aliae requirunt internas virtutes ad constituendum aliquem in Ecclesia, et propterea Ecclesiam veram invisibilem faciunt; nos autem, et credimus in Ecclesia inveniri omnes virtutes, Fidem, Spem, Charitatem, et caeteras; tamen ut aliquis aliquo modo dici possit pars verae Ecclesiae, de qua Scripturae loquuntur, non putamus requiri ullam internam virtutem, sed tantum externam professionem fidei, et Sacramentorum communionem, quae sensu ipso percipitur. Ecclesia enim est coetus hominum ita visibilis, et palpabilis, ut est coetus populi Romani, vel Regnum Galliae, aut Respublica Venetorum.

Notandum autem est ex Augustino in breviculo collationis, collat. 3. Ecclesiam esse corpus vivum, in quo est anima et corpus, et quidem anima sunt interna dona Spiritus sancti, Fides, Spes, Charitas etc. Corpus sunt externa professio fidei, et communicatio Sacramentorum. Ex quo fit, ut quidam sint de anima et de corpore Ecclesiae, et proinde uniti Christo capiti interius, et exterius; et tales sunt perfectissime de Ecclesia; sunt enim quasi membra viva in corpore, quamvis etiam inter istos aliqui magis, aliqui minus vitam participent, et aliqui etiam solum initium vitae habeant, et quasi sensum, sed non motum, ut qui habent solam fidem sine charitate. Rursum aliqui sint de anima, et non de corpore, ut Catechumeni, vel excommunicati, si fidem et charitatem habeant, quod fieri potest. Denique,

aliqui sint de corpore, et non de anima, ut qui nullam habent internam virtutem, et tamen spe, aut timore aliquo temporali profitentur fidem, et in Sacramentis communicant sub regimine pastorum et tales sunt sicut capilli, aut ungues, aut mali humores in corpore humano.

Definitio igitur nostra solum comprehendit hunc ultimum modum existendi in Ecclesia, quia hic requiritur ut minimum; ut quis possit dici esse pars visibilis Ecclesiae. Probandum igitur est ordine, non pertinere ad Ecclesiam non baptizatos, haereticos, et apostatas, excommunicatos, et schismaticos. Deinde pertinere ad Ecclesiam non praedestinatos, non perfectos, peccatores etiam manifestos, infideles occultos, si habeant Sacramenta, professionem fidei, et subjectionem etc.

De non baptizatis.

De infidelibus non baptizatis sine dubio Paulus loquitur I. Cor. V: Quid enim mihi de iis, qui foris sunt, judicare? Ubi generaliter eos omnes foris esse dicit, qui non dederunt nomina sua Christo per Baptismum, sed aliquas alias religiones sequuntur.

De Catechumenis est paulo major difficultas, quia sunt fideles, et salvari possunt, si moriantur in eo statu, et tamen extra Ecclesiam nemo salvatur, sicut nec extra arcam Noe, juxta illud Concilii Lateranensis c. 1.: « Una est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur. » At nihilominus certum est, Catechumenos non esse in Ecclesia actu et proprie, sed tantum in potentia, quomodo homo conceptus, sed nondum formatus, et natus, non dicitur homo, nisi in potentia. Nam legimus Actor. II; Qui ergo receperunt verbum, baptizati sunt, et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. Item Concilium Florentinum in instructione Armenorum, docet, homines fieri membra Christi, ac de corpore Ecclesiae, cum baptizantur. Idem et Pdtres donent.

Gregorius Nazianzenus oratione in sanctum Lavacrum dicit, Catechumenum esse in vestibulo pietatis, nec adhuc posse vocari fidelem, nisi intus ingrediatur per Baptismum. Joannes Chrysostomus hom. 24. in Joann. dicit Catechumenum alienum esse a fideli, et nihil habere commune cum eo, non civitatem, noa mensam etc. Tertullian. lib. de praescriptionibus, reprehendit in haereticis, quod non distinguant Catechumenos a fidelibus. Cyrill. lib. XII in Joann. cap. 50. docet, Catechumenos esse apud Christianos id, quod erant incircumcisi apud Judaeos, qui propterea non poterant vesci agno Paschali. Augustinus tract. 4. in Joan. et alibi distinguit Catechumenos a fidelibus. Quod etiam alii Patres faciunt. Constat autem Ecclesiam esse fidelium congregationem.

Denique, Catechumeni non habent jus ad ulla Sacramenta, neque ad alia, quee sunt communia universae Ecclesiae. Non igitur actu, et proprie sunt Catechumeni de Ecclesia. Quomodo igitur, inquies, salvantur, si sunt extra Ecclesiam? Auctor libri de Ecclesiasticis dogmatibus cap. 74. aperte respondet, Catechumenos non salvari. Sed hoc nimis durum esse videtur. Certe Ambrosius in oratione de obitu Valentiniani disertis verbis affirmat, Catechumenos posse salvari, de quorum numero Valentinianus erat, cum de hac vita migraret.

Alia igitur quaerenda solutio est. Melchior Canus ait, Catechumenos posse salvari, quia etsi non sunt de Ecclesia, quae proprie dicitur Christiana, sunt tamen de Ecclesia, quae comprehendit omnes fideles ab Abel usque ad mundi consummationem. At non videtur satisfacere. Nam post Christi adventum nulla est vera Ecclesia, nisi illa quae proprie dicitur Christiana; si ergo Catechumeni de ista non sunt, de nulla sunt. Respondeo igitur, quod dicitur, extra Ecclesiam neminem salvari, intelligi debere de iis, qui neque re ipsa, nec desiderio sunt de Ecclesia, sicut de Baptismo communiter loquuntur Theologi. Quoniam autem Catechumeni si non re, saltem voto sunt in Ecclesia, ideo salvari possunt. Neque repugnat similitudo arcae Noe, extra quam nemo salvabatur, etiamsi voto in ea fuisset: nam similitudines non in omnibus conveniunt. Quocirca I. Pet. III, Baptismus comparatur Arcae Noe, et tamen constat, sine Baptismo in re, aliquos salvari.

Ar, inquies, August. tract. 4. in Joan. di¬

cit, Catechumenos esse in Ecclesia; Verum est, sed ibidem separat eos a fidelibus. Voluit ergo dicere, esse in Ecclesia non actu, sed potentia, quod idem ipse explicuit initio lib. II de Symbolo, ubi comparat Catechumenos hominibus conceptis, non natis.

Chapter 40 of 69