Skip to the text

Caput X. De infidelibus occultis

Restant postremo occulti, id est, ii, qui nec fidem internam, nec ullam Christianam virtutem habent, et tamen exterius propter temporale aliquod commodum fidem Catholicam profitentur, et communione Sacramentorum veris fidelibus permiscentur; quos quidem nullo modo ad veram Ecclesiam pertinere non solum Confcssionistse et Calvinistse docent, sed etiam aliqui ex Catholicis, quorum unus est Joannes de Turrecremata, lib. IV de Ecclesia, par. 2. c. 20. Quamquam hic autor nihil fortasse aliud dicere voluit, nisi requiri fidem, ut quis unitus dici possit interna unione corpori Christi, quod est Ecclesia, quod quidem verissimum est.

Nos tamen modum loquendi plurium sequimur, qui docent, eos, qui sola externa professione conjuncti sunt fidelibus caiteris, esse veras partes exteriores, atque adeo etiam membra, licet arida et mortua, corporis Ecclesiae. Vide Thomam Waldensem tom. I, lib. II, cap. 9. num 10. et cap. 11. num. 5. Joan. Driedonem lib. IV de Ecclesiasticis Scripturis et dogmatibus, cap. 2. par, 2. Petrum a Soto in Confessione Catholica, quam opposuit Confessioni Wittembergensi cap. de Ecclesia, et cap. de Conciliis, et in Apologia pro eadem Confessione, par. 1, cap. 11. Hosium Cardinalem lib. III cont. Prolegomena Brentii, et Melchiorem Canum lib. IV de locis Theologicis, cap. ult.ad argumentum 12.

Ac primum haec sententia demonstrari potest ex illis verbis Joannis: Et nunc Antichristi multi facti sunt, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum, I. Joan. II. Hoc enim loco Joannes de haereticis loquitur, quos Antichristos vocat, et dicit eos, antequam exirent, non fuisse ex nobis, id est, non fuisse Catholicos animo ac voluntate, sed haereticos atque Antichristos, et tamen ex nobis exivisse, quia etsi non erant ex nobis, animo ac voluntate, erant tamen

ex nobis externa professione. Sed posteaquam se prodiderunt, et in apertum schisma proruperunt, jam desierunt omnibus modis esse ex nobis.

Et quamquam S. Augustinus aliquando illa verba: Non erant ex nobis, exponit de praedestinatione, tamen in commentario hujus loci exponit de haereticis occultis. Sic enim ait Tract. 3. in epist. Joan.: « Omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est, ex Ecclesia exeunt, sed non exirent, si ex nobis essent. Antequam exirent ergo, non erant ex nobis, si antequam exirent, non erant ex nobis. Multi intus sunt, non exierunt, et tamen Antichristi sunt.» Et infra: « Et qui intus sunt, certe sunt in Corpore Domini nostri Jesu Christi, quando adhuc curatur Corpus ipsius; et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortuorum. Sic sunt in Corpore Christi, quomodo humores mali; quando evomuntur, tunc relevatur corpus; sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia relevatur. Et dicit, quando eos evomit, atque projicit corpus, ex me exierunt humores isti, sed non erant ex me. Quid est non erant exme? non de carne mea praecisi sunt, sed pectus mihi premebant cum inessent.» Eodem modo exponit lib. III de Baptismo, cap. 19. et Tract. 61. in Joannem, quorum locorum verba infra adfere-v mus.

Secundo demonstratur hoc idem ex testimoniis eorum Patrum, qui communi consensu docent, eos, qui sunt extra Ecclesiam, nullam habere auctoritatem, aut jurisdictionem in Ecclesiam. Vide Cyprianum lib. I, epist. 6. et lib. II, epist, 1. Optatum lib. I cont. Parmenianum.- Ambrosium lib. I de Poenitentia, cap. 2. Hieronymum in Dialogo contra Luciferianos. Augustinum in Enchirid. cap. 63. et Coelesti num Papam in epist. ad Clerum Constantinopolitanum, et in altera ad Joan. Antiochenum, quae habetur in I tom. Concilii Ephesini, cap. 18 et 19. et citantur etiam a Nicolao I, in epistola ad Michael.

Et sane ipsa ratio manifeste hoc idem docet. Quo pacto enim cogitari, aut fingi etiam potest, ut is habeat jurisdictionem, et proinde sit caput Ecclesiae, qui non est membrum Ecclesia?.? Quod enim unquam fuit caput, quod non fuerit membrum? Certum est autem, quidquid unus, aut alter senserit, occultum haereticum, 'si Episcopus, aut etiam summus Pontifex esset, non amittere jurisdictionem, nec dignitatem, aut nomen capitis in Ecclesia, donec aut ipse se ab Ecclesia publice separaret, aut convictus haereseos invitus separetur. Nam propterea Coelestinus et Nicolaus locis citatis dicunt, Episcopum haereticum, ex quo haereses praedicare coepit, neminem potuisse solvere, vel ligare, quia nimirum antequam publice praedicare inciperet, etiamsi corde jam concepisset errorem, adhuc poterat solvere et ligare. Quod item confirmatur ex can. Audivimus; 24. quaest. 1. ubi sic legimus: « Sin autem ex corde suo novam haeresim confinxerit, ex quo talia praedicare coepit, neminem damnare potuit. » Adde, quod si occulti haeretici nullam habere possent jurisdictionem, redderentur incerti omnes actus, qui ex jurisdictione dependent, quod non parum Ecclesiam universam perturbaret. Jam ergo si is, qui non est in Ecclesia, non potest habere auctoritatem in Ecclesiam, et haereticus occultus habere potest, et aliquando re ipsa habet auctoritatem in Ecclesiam, certe haereticus occultus esse potest in Ecclesia.

Tertio idem probatur ex Origene, Augustino, et Gregorio. Origenes homil. 21. in Jo- Sue: « Etiam hic. inquit, in Hierusalem, id est, in Ecclesia sunt quidam Jebusaei, qui et fide, et actibus perversi sunt. » Nec dubium est, quin loquatur de occultis, nam statim adjungit: « Neque enim dicimus de iis, qui manifeste, et evidenter criminosi sunt, ut non de Ecclesia expellantur. »

Augustinus lib. III de Baptismo, cap. 19.: tt Hujus, inquit, fraternae charitatis inimici, sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, Pseudochristiani sunt, et Antichristi; inventis enim occasionibus foras exeunt. Sed etiamsi occasiones desint, cum intus videntur, ab illa invisibili charitatis compage separati sunt. i> Haec Augustinus, qui cum de occultis haereticis dicit, eos videri esse in Ecclesia, non significat, eos non esse revera, sed non esse eo modo, quo esse videntur. Videntur enim esse uniti interna et externa Conjunctione membris caeteris, et tamen non sunt uniti, nisi conjunctione externa. Nam si revera nullo modo essent intus, sed tantum esse viderentur, pari ratione, non vere evirent, quando aperte se produnt sed exire viderentur. Augustinus autem dicit, inventis occasionibus foras exeunt, et addit, eos esse

separatos quidem, etiam antequam exeant, sed ab invisibili charitatis compage, non ab externa Ecclesiae communione. Quemadmodum intelligi debet etiam, quod idem Augustinus dicit, lib. IV, cap. 16. ubi dicit, haereticos occultos separatos esse judicandos, licet ipsi non exeant: loquitur enim de separatione interna, non de externa. Neque proprium est hoc apud Augustinum, haereticis occultis, sed omnibus peccatoribus, quos Augustinus affirmat non esse in corpore Christi, ut patet ex locis citatis capite superiore. Pergit loco notato Augustin. «Unde, inquit, Joannes dixit, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, non ait, quod exeundo alieni facti sunt, sed quod alieni erant, propter hoc eos exiisse declaravit. » Dicit et Apostolus Paulus de quibusdam, qui circa fidem aberraverant, in una magna domo eos fuisse, credo quod nondum exierant.

Item lib. IV, cap. 10: «Aut si zizania, inquit, sola dicenda sunt, quae usque in finem in maligno errore perdurant, et foris multa frumenta sunt, et intus multa zizania. » Quorum verborum hic videtur esse sensus, ut intelligamus, extra Ecclesiam esse multos manifestos heereticos, qui tandem convertentur ad veram fidem; et intus in ipsa Ecclesia esse multos occultos haereticos, qui nunquam convertentur. Idem habet lib. I de civit. Dei, cap. 35: « Meminerit sane, inquit, in ipsis inimicis suis latere cives futuros, sicut ex illorum numero etiam Dei civitas habet secum connexos communione Sacramentorum. » Ubi illud est observandum, de inimicis, qui sunt extra Ecclesiam, Augustinum dixisse, eos cives futuros, quia modo non sunt cives, sed erunt tempore suo. At de inimicis, qui latent intra Ecclesiam, non dixisse inimicos futuros, sed praesentes; jam enim sunt in ipsa Ecclesia, cum tamen pertineant ad numerum inimicorum.

Rursum Tract. 61. in Joan. tractans illud Joan. XIII, ubi legimus Christum exeunte Juda turbatum fuisse: « Hoc nobis, inquit, Dominus significare sua turbatione dignatus est, quod scilicet falsos fratres, et Dominici agri illa zizania, ita necesse est usque ad messis tempus inter frumenta tolerari, ut quando ex eis aliqua separari etiam ante messem urgens causa compellit, fieri hoc sine Ecclesiae perturbatione non possit. Hanc perturbationem sanctorum suorum, per schismaticos, et haereticos futuram, quodammodo praenuntians Dominus praefiguravit in seipso, cum exituro inde homine malo, et commixtionem frumenti, in qua diu fuerat toleratus, separatione apertissima relicturo, turbatus est, non carne, sed spiritu. » Et infra declarat, quomodo Judas unus esset ex discipulis Domini, et tamen jam typum gereret haereticorum: « Unus, inquit, numero, non merito; unus specie, non virtute; commixtione corporali, non vinculo spirituali; carnis adjunctione, non cordis socius unitate. » Et infra: « Utrum que verum est, et ex nobis, et non ex nobis, secundum aliud ex nobis, secundum communionem Sacramentorum ex nobis, secundum suorum proprietatem criminum non ex nobis. » Item lib. de gestis cum Emerito, cap. I: « Quidam, inquit, adhuc corde positi in parte Donati praesentiam nobis exhibent corporalem, carne intus, spiritu foris. »

Denique in lib. de catechizandis rudibus cap. 17. distinguit tria genera Christianorum, haereticos occultos, malos Catholicos, bonos Catholicos: « Sunt, inquit, qui propterea volunt esse Christiani, ut aut promereantur homines, a quibus temporalia commoda exspectant, aut quia offendere nolunt, quos timent. Sed isti reprobi sunt, etsi ad tempus eos portet Ecclesia, sicut arca usque ad tempus ventilationis paleam sustinet. Si non se correxerint, et propter futuram sempiternam requiem Christiani esse coeperint, in fine separabuntur. Nec sibi blandiantur, quod in arca esse possunt cum frumento Dei: quia in horreo cum illo non erunt, sed igni debito destinabuntur. Sunt etiam alii meliori quidem spe, sed tamen non minore periculo, qui jam Deum timent, et non irrident Christianum nomen, nec simulato corde intrant Ecclesiam Dei, sed in ista vita exspectant felicitatem. » Ubi manifeste vides, ex collatione horum duorum generum hominum, primum illud esse eorum, qui Deum non timent, sed irrident Christianum nomen, et ficto corde intrant Ecclesiam, et tamen in ea sunt, et manent, ac numerum faciunt, donec aperta discessione non separantur.

Gregorius lib. 13. moral. cap. 4. explicans illa verba, Job XYI: Rugce mece testimonium dicunt contra me: « Quid, inquit, per rugas nisi duplicitas designatur? Rugae itaque sunt sanctae Ecclesiae omnes, qui in ea dupliciter vivunt, quia fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi nimirum pacis tempore, quia hujus Mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fide¬

les se esse mentiuntur. Sed cum sanctam Ecclesiam subitae adversitatis procella turbaverit, illico ostendunt quod in perfida mente moliuntur. » Et infra: « Sed quia nunc intra sinum fidei multos etiam reprobos tenet, cum tempus persecutionis exarserit, ipsos hostes patitur, quos praedicationis ■Verbis alere ante videbatur. Dicat ergo, rugae meae testimonium dicunt contra me, id est, ipsi me insequendo increpant, qui nunc in meo corpore positi duplicitatis suae in se malitiam non emendant. » Et infra: « Etiam pacis suae tempore sancta Ecclesia falsiloquium patitur, dum sunt in ea multi, qui de aeternitatis promissione diffidunt, et tamen se fideles esse mentiuntur, sed cum malitiae tempus eruperit, is qui nunc metuens derogat ad contradicendum, ante faciem venit, quia verbis verae fidei apertis vocibus obsistit. »

Quarto probatur ratione, ac primum similitudo corporis humani id quod quierimus suadere potest. Est enim Ecclesia similis corpori humano, ut Apostolus docet, Rom. XII et I. Cor. XII; in corpore autem humano multa ac varia esse videmus partium genera, ita ut quaedam vivant et sentiant, quaedam vivant, non sentiant, quaedam nec vivant, nec sentiant, ut notum est. Igitur in Ecclesia quoque nihil impedit, quo minus sint aliqui, qui habeant fidem et charitatem; quidam solam fidem; quidam ne ipsam quidem fidem, sed externam dumtaxat conjunctionem.

Deinde si ii, qui fide interna carent, non sunt, nec esse possent in Ecclesia, nulla erit inter nos et haereticos amplius quaestio de Ecclesiae visibilitate, proinde (quod ego certe magni facio) supervacaneae erunt tot eruditissimorum hominum disputationes, quae hactenus prodierunt. Omnes enim qui hactenus scripserunt, id objiciunt Lutheranis, et Galvinistis, quod Ecclesiam invisibilem faciant. Nullam autem futuram amplius quaestionem, ita probo.

Lutherani et Calvinistae signa visibilia quaedam et externa Ecclesiae statuunt, nimirum praedicationem verbi Dei, et Sacramentorum administrationem, et constanter docent, ubicumque haec signa conspiciuntur, ibi esse etiam veram Christi Ecclesiam. Quia tamen solos justos et pios ad Ecclesiam veram pertinere volunt, et nemo potest certo scire, qui sunt vere justi et pii inter tam multos qui justitiam et pietatem exterius prse se ferunt, cum certum sit multos ubique esse hypocritas, et falsos fratres: Idcirco nostri recte concludunt, eos facere Ecclesiam invisibilem. Porro Lutheranis et Calvinistis justitia in sola fide consistit, idemque est apud eos, Ecclesiam esse coetum justorum et piorum, et esse coetum vere credentium. Quis non igitur videt, nos cum illis plane convenire, si omnes illos ab Ecclesia excludamus, qui veram fidem in corde non habent?

Ad hsec, necesse est, ut nobis certitudine infallibili constet, qui coetus hominum sit vera Christi Ecclesia; nam cum Scripturae traditiones, et omnia plane dogmata ex testimonio Ecclesiae pendeant, nisi certissimi simus, quae sit vera Ecclesia, incerta erunt prorsus omnia. At non potest certitudine infallibili nobis constare, quae sit vera Ecclesia, si fides interna requiritur in quolibet membro, seu parte Ecclesiae. Quis enim certo novit, in quibus sit ista fides? Non igitur fides, aut aliquid aliud invisibile, et occultum requiritur, ut quis aliquo modo pertineat ad Ecclesiam.

Respondent quidam ad hoc argumentum dupliciter. Primo, satis certo posse cognosci coetum hominum fidelium, ita ut etiam videri dicatur, si effectus fidei conspiciatur, qualis est protestatio et confessio fidei; nam etiam hominem vere et proprie videre dicimus, cum tamen animum non videamus nisi in suis effectibus. Secundo addunt, non esse necessarium, ut constet, nobis distincte qui sint illi homines, qui Ecclesiam faciunt, sed satis esse si assignemus quemdam coetum hominum, intra quem certo sciamus, vel credamus esse omnes illos, qui ad Ecclesiam pertinent. Siquidem si cui ostenderetur populus Romanus universus in foro, aut in theatro, ubi tamen essent etiam aliqui externi admixti, vere diceretur illum vidisse populum Romanum, tametsi discernere non potuisset Romanos ab externis.

Sed neutra solutio videtur satisfacere. Ac prior quidem facile refellitur: nam cognitio illa ex effectibus non est certa, sed conjecturalis. Neque exemplum hominis convincit, nam in primis effectus vitae in homine naturales sunt, et necessarii; effectus autem fidei liberi sunt, ac voluntarii, proinde multo minus certi. Deinde nec ipsum hominem ita videmus, ut certitudine infallibili nobis constet, eum quem videmus esse hominem; siquidem fieri potest, ut cum nos hominem

videre credimus, Angelum, aut daemonem videamus in forma humana. Certe Abraham, Loth, Tobias, et alii in testamento veteri non raro homines esse crediderunt, qui Angeli erant? Nos autem infallibilem certitudinem de Ecclesia habere volumus qualem habemus, non de ipso homine, sed de figura, et externis coloribus ac lineamentis corporis humanis, in quorum visione decipi non possumus.

Posterior vero solutio multis de causis non satisfacit. Primo, quia potest fieri, ut adeo crescat aliquando numerus hypocritarum, ut plures sint haeretici occulti, quam veri ac perfecti Catholici; tum autem non posset quisquam vere dicere, hic coetus est Ecclesia Christi; quandoquidem in eo coetu, quem ostendit, major pars ad Ecclesiam -non pertinet, nec ipse scit, qui sint illi pauci qui Ecclesiam faciunt. Et quamvis sperandum sit, majorem partem eorum, qui profitentur fidem, esse sinceros, id tamen non est certum.

Secundo, quia cum nunquam tota Ecclesia in unum locum conveniat, ita ut possimus certo dicere, in hoc coetu est Ecclesia, sed sparsa sit per varia loca, et de nulla parte certi simus, an non sit tota illa pars sine vera fide, quocumque iverimus, semper erimus dubii, an communicemus cum vera Christi Ecclesia. Neque his repugnat, quod alibi scripsimus, Romanam Ecclesiam particularem non posse destitui vera fide; nam nec ipsa Romana Ecclesia particularis tota simul alicubi convenit, sed sparsim congregatur in variis basilicis, qua3 sunt in Romana civitate, nec certo scimus certitudine infallibili in eo coetu, ad quem nos forte accedimus, non esse omnes sine vera fide in corde.

Tertio, quia posset etiam fieri, ut totum generale Concilium esset extra Ecclesiam; quid enim magnum esset, si inter tot millia profitentium Christi fidem, trecenti, vel quadringenti homines, qui ad Concilium conveniunt, fide vera carerent? Ita nimirum res alioqui notissimee, et quas certissimas esse oportet, in dubium revocabuntur. Certe Brentius, ut in disputatione de Conciliis annotavimus, ea ratione Conciliorum auctoritatem elevat, quia non sumus certi, an ullus eorum Patrum fidem veram in corde habuerit, et proinde in Ecclesia Dei fuerit, non enim est columna et firmamentum veritatis falsa Ecclesia, sed vera.

Quarto, quia si non scimus distincte, qui sint, qui Ecclesiam constituunt, non tam sciemus, quae sit Ecclesia, quam ubi sit, seu potius ubi lateat Ecclesia, quod quidem non satis est ad Ecclesiae visibilitatem salvandam, de qua in sequenti capite disputandum erit. Sed jam quid aliqui objiciant, videamus.

Objiciunt primo, fundamentum et quasi formam Ecclesiae esse fidem, cum legamus

I. Cor. III: Quasi bonus architectus fundamentum posui. Et: Fundamentum aliud nemo potest ponere, prceter id, quod positum est, quod est Christus Jesus. Ad Ephes. II: Superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Ephes. IY: Unus Deus, una Fides, unum Baptisma (i).

Respondeo: formam Ecclesiae non esse fidem internam (nisi Ecclesiam invisibilem habere velimus) sed externam, id est, fidei confessionem. Id quod apertissime docet S. Augustinus lib. XIX contra Faustum, cap.

II. et experientia idem testatur; illi enim admittuntur ad Ecclesiam, qui profitentur fidem. In locis autem allegatis fides non dicifur forma, vel fundamentum Ecclesiae, sed fundamentum justitiae, vel doctrinae, quae est in Ecclesia. Adde, quod Scripturae, sicut in Ecclesia ponunt fidem, ita etiam ponunt charitatem, et omnia dona Spiritus sancti, et tamen nemo Catholicorum docet, non esse de Ecclesia eos qui charitate et donis Spiritus sancti carent.

Objiciunt secundo, definitionem Concilii Lateranensis, quae habetur cap. Firmiter, de summa Trinit. et fide Catholica: una est fidelium universalis Ecclesia, extra quam nemo salvatur: cui similis est definitio Nicolai Papae, quae habetur de consecrat, d. I. can. Ecclesia: Ecclesia est Catholicorum collectio, non sunt autem fideles et Catholici, qui fidem in corde non habent, etsi eam ore profiteantur.

Respondeo, non esse has Ecclesiae definitiones. Nam Concilium Lateranense solum asserere voluit, Ecclesiam esse unam, non autem quid sit Ecclesia, accurate describere. Appellavit autem Ecclesiam fidelium, quia' hoc nomine distinguuntur Christiani baptizati, tum ab iis, qui manifeste infideles sunt, tum etiam a catechumenis. Proprie enim apud veteres catechumeni non dicebantur fideles, ut supra ostendimus. Itaque

idem est, ac si Concilium dixisset, Christianorum Ecclesia una est, non multae. Adde secundo, posse etiam nomen fidelis accipi pro eo, qui fidem publice profitetur, quemadmodum mox dicemus de nomine, Catholicus. Adde tertio, verissime etiam dici potuisse, Ecclesiam fidelium, id est eorum, qui veram fidem habent in corde, unam esse; Ecclesia enim praecipue, et ex intentione fideles tantum colligit; cum autem admiscentur aliqui ficti, et qui vere non credunt, id accidit praeter intentionem Ecclesiae. Si enim eos nosse posset, nunquam admitteret, aut casu admissos continuo excluderet.

Porro in verbis illis Nicolai Papae: « Ecclesia est Catholicorum collectio, » necessario cogimur dicere, vocari Catholicos eos, qui fidem Catholicam profitentur, quidquid sit de fide interna. Jubet enim Nicolaus, ut non fiant Ecclesiae, id est, ut ipse exponit, Catholicorum collectiones, sine nutu sedis Apostolicae. Planum autem est, non aliter fieri posse Catholicorum collectiones, quam convocando in unum locum eos, qui habentur, et dicuntur Catholici, id est eos, qui publice Catholicos se esse profitentur.

Objiciunt tertio, testimonia Patrum, qui dicunt haereticos non esse vere Christianos, quales sunt Tertullianus lib. de pudicitia. Cyprian. lib. IY, epist. 2. Athanasius serm. 2. contra Arianos, et Augustinus lib. de gratia Christi c. 11. at Ecclesia Christi nonnisi Christianorum esse potest; non igitur ad Ecclesiam pertinent, qui veram fidem non habent. Respondeo: eos Patres loqui de manifestis haereticis, qui nec in corde, nec in ore Christi fidem habent. Christianus enim nomen est professionis, et illi dicuntur Christiani, qui Christi legem ac fidem publice colunt ac sequuntur.

Objiciunt quarto, ante Christi adventum non solum Synagogam Judaeorum ad Ecclesiam Dei pertinuisse, sed omnes praeterea Gentiles, qui per orbem terrae dispersi, unum Deum sincere colebant. Ex quo videtur sequi, ut fides sit Ecclesiae vinculum, et proinde qui fidem non habet, ad Ecclesiam non pertineat. Respondeo: omnibus saeculis eos omnes et solos Ecclesiam Dei constituisse, qui simul colligati erant confessione et protestatione, sive ea per sacrificia, sive alio modo fierent, unius fidei in unum Deum creatorem coeli et terrae.

Objiciunt ultimo. Potissima causa, cur in Ecclesiae membris includuntur haeretici occulti, illa esse videtur, ut constet nobis infaillibili certitudine, quinam coetus hominum sit Ecclesia: at haec certitudo haberi nequit, etiamsi haeretici occulti ad Ecclesiam pertinere dicantur: quod his argumentis confirmatur.

Primo, non sunt Ecclesiae membra qui non sunt baptizati: at nemo scit certo, qui sint vere baptizati, tum quia character Baptismi est invisibilis, tum etiam quia cum exterior Baptismus exhibetur, pauci adsunt, qui videant, ac proinde caeteri fide humana contenti esse debent.

Secundo, Ecclesia non potest esse sine Episcopis et Presbyteris, ut Hieronymus docet contra Luciferianos. At quis novit certo, qui sint veri Episcopi et Presbyteri, cum id pendeat ab intentione ordinantis, et a charactere invisibili.

Tertio, excommunicat! non sunt de Ecclesia, ut nos supra docuimus: at multi sunt excommunicati occulti, nimirum excommunicati a jure ipso facto, et non promulgati coram populo, ex quo cogimur dubitare, cum aliquem videmus, sitne ille de Ecclesia, an non?

Quarto, ssepe accidit, aut certe accidere potest, ut haeretici manifesti alicubi simulent se Catholicos, item Judaei, Tureae, Pagani miscent se fidelibus, et tamen aut ipsi de Ecclesia non erunt, aut Ecclesiam esse dicimus coetum haereticorum et Paganorum hypocritarum.

Respondeo ad primum, ad hoc, ut aliquis sit de corpore Ecclesiae, non requiri characterem, sed externum Baptismum; nec externum Baptismum requiri, ut quis censeatur et sit de Ecclesia, sed tantum ut admittatur. Si quis enim petit admitti ad Ecclesiam, id non fiet sine Baptismo. Tamen si quis dicat se baptizatum, et non constet contrarium, admittetur ad Sacramenta caetera, et per hoc erit de corpore Ecclesiae. Et signum hujus quia si postea innotescat, illum non fuisse baptizatum, siquidem culpa ipsius id sit factum, expelletur de congregatione, nec recipietur, nisi post poenitentiam baptizetur. At si non culpa ejus, non repelletur, sed perficietur ineo, quod deerat, nec judicabitur non fuisse in Ecclesia, sed judicabitur intrasse aliunde, quam per ordinariam portam. Unde Innocentius III. cap. Apostolicam, de Presbytero non baptizato, judicavit, Presby¬

rerum non baptizatum vere fuisse in Ecclesia, et jussit pro ejus anima offerri sacrificium, ut pro aliis fidelibus. Et Dionysius Alexandrinus, ut habemus lib. VII, cap. 8. hist. Eccles. judicavit quemdam fuisse vere in Ecclesia, quem constabat non vere baptizatum, sed tantum percepisse alia Sacramenta, ut baptizatum.

Hsec videtur fuisse sententia Joan. Driedonis lib. IV de script. et dogm. Ecclesiast. cap. 2. part. 2. ubi sic loquitur. « Omnes qui habentur, tamquam Sacramento fidei visibiliter adseripti Ecclesiee, secundum pacem quamdam corporaliter cum Christiano populo conversantes, dicuntur esse in Ecclesia, donec vel judicio Ecclesia? separentur, vel sua sponte exeant, ipsam Ecclesiam contemnentes et persequentes, » Hrec ille. Qui satis aperte scribit, in Ecclesia esse non solum omnes baptizatos, sed omnes etiam illos, qui habentur pro baptizatis. Posset tamen etiam responderi, et melius, eos qui non sunt baptizati, et tamen habentur pro baptizatis, esse de Ecclesia secundum apparentiam exteriorem tantum, id est, putative, non vere. Nec tamen inde sequitur, ut Ecclesia fiat invisibilis: nam tametsi non possent aliqui probare se esse baptizatos, tamen plurimi probare possunt: et Baptismus natura sua visibilis est.

Ad secundum dico, posse in Episcopis duo considerari. Primo, quod locum Christi teneant, et quod propterea debeamus illis obedientiam, et quod ipsi non possint nos decipere in iis, quee necessaria sunt ad salutem. Secundo, quod habeant potestatem Ordinis, et Jurisdictionis. Si primo modo considerentur, certi sumus certitudine infaillibili, quod isti, quos videmus, sint veri Episcopi et Pastores nostri. Nam ad hoc non requiritur, nec fides, nec character ordinis, nec legitima electio, sed solum, ut habeantur pro talibus ab Ecclesia. Cum enim sint Episcopi propter Ecclesiam, non contra: Deus assistit eis, qui pro talibus habentur, ne errent in Ecclesia docenda. Itaque sunt illi veri Episcopi, et Pastores, non absolute: sed quo ad illa tria quse diximus. Quod est idem, ac si diceremus, eos non esse quidem in se veros Episcopos: tamen donec pro talibus habentur ab Ecclesia, deberi illis obedientiam, cum conscientia etiam erronea obliget: item tenere eos locum Christi, de facto non de jure, cum re ipsa populum Christi nomine regant. Denique non posse ab illis Ecclesiam decipi, cum Ecclesia non possit errare, et tamen eos teneatur sequi, quos pro veris Pastoribus habet. Quod postremum sano modo accipiendum est; si videlicet hujusmodi Episcopi in doctrina omnes conveniant, aut summi Pontifices sint. Neque enim dubium est, quin Episcopi particulares, si ab aliis dissideant, errare possint. Si secundo modo considerentur, non habemus certitudinem, nisi moralem, quod isti sint veri Episcopi, quamquam certum est certitudine infaillibili, quod aliqui saltem sint veri, alioqui Deus Ecclesiam deseruisset. Sed ad hoc, ut teneamus Ecclesiam certam et conspicuam, quantum ad capita et membra, sufficit prima consideratio.

Ad tertium dico, excommunicatos occultos esse de Ecclesia, numero, non merito; de facto, non de jure.

Ad quartum dico, in primis difficile esse, ut ejusmodi homines non continuo detegantur, sed tamen etiamsi longo tempore deludant Ecclesiam, nihil inde incommodi accidere posse: nam Ecclesia non eos numerat inter suos, nisi ratione professionis externae (nec enim de internis hominesjudicant) professio autem illa externa sanctissima est, licet ab illis male usurpetur. Itaque sunt illi de Ecclesiae corpore, dum fidelibus junguntur eo vinculo professionis et obedientiae, quod Ecclesiam universam ligat, et in unum corpus redigit. Nec tamen sequitur, Ecclesiam propterea esse coetum haereticorum, et Paganorum hypocritarum; nam etsi pauci quidam tales in Ecclesia sunt, tamen certi sumus certitudine Fidei divinae, in eadem Ecclesia multos esse vere fideles, pios, et electos, quemadmodum etiam in corpore humano inveniuntur et ungues et capilli, qui non vivunt, et nemo tamen inde colligit, corpus humanum nihil esse, nisi ungues et capillos. Atque haec'dicta sunt juxta sententiam Driedonis. Nam secundum alteram sententiam, quam nos paulo ante veriorem esse diximus, respondendum erit, Judaeos, Tureas, Paganos, nec non manifestos Haereticos, qui simulent se esse Christianos et Catholicos non esse de Ecclesia, nisi secundum apparentiam exteriorem et putative, non vere. Neque inde sequetur ut Ecclesia fiat invisibilis: nam si forte necesse sit, cognoscere, an ejusmodi homines sint Ecclesiae Catholicae membra, nec ne: cogi poterunt, ut ostendant admissionem suam ad Ecclesiam, id est, ut probent se baptizatos, vel reconciliatos,

quae visibilia, et sensibus externis exposita sunt. Alia vero ratio est de fide, aliisque internis virtutibus, quas qui in omnibus Ecclesiae membris requirunt, ii faciunt Ecclesiam plano invisibilem, et soli Deo notam, ut recte Petrus a Soto Brentianis objecit.

Chapter 46 of 69