Skip to the text

Caput XIII. Ecclesiam visibilem non posse deficere

Jam, quod Ecclesia ista vera et visibilis non possit deficere, facile probari potest. Notandum autem est, multos ex nostris tempus terere, dum probant absolute Ecclesiam non posse deficere; nam Calvinus, et caeteri haeretici id concedunt; sed dicunt, intelligi debere de Ecclesia invisibili. Probare igitur volumus, Ecclesiam visibilem non posse deficere; et nomine Ecclesiae non intelligimus unum, aut alterum hominem Christianum, sed multitudinem congregatam, in qua sint Praelati et subditi.

Primum, id ostenditur ex Scripturis, ubi aperte nominatur Ecclesia, Matth. XVI: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portce inferi non praevalebunt adversus eam. Cui similis est ille I. Timoth. III: Ut scias, quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis (i). In utroque loco agitur de Ecclesia visibili, ut ostendimus, et tamen audivimus ipsam veritatem asserentem, portas inferorum non praevalituras contra eam Ecclesiam.

Secundo, ex aliis locis, ubi aperta est promissio sine nomine Ecclesiae, Matth. ult.: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Quae verba ad Ecclesiam visibilem dicta sunt, nimirum ad Apostolos, et discipulos caeteros, quos in die ascensionis suae Dominus allocutus est; et cum illi homines non essent permansuri in corpore usque ad mundi consummationem, necesse est dicere hanc promissionem pertinere ad eorum successores. Itaque hunc locum de Ecclesiae perpetua duratione intelligunt Leo I, in epist. 31. ad Pulcheriam Augustam, et Leo II, in epist. ad Constantinum Augustum.

Praeterea Ephes. IV: Et ipse dedit quosdum quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Euangelistas, alios Pastores, etDoctores ad consummationem Sanctorum in opus ministerii, in cedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem Fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, et mensuram aetatis plenitudinis Christi; ubi Apostolus docet, mansura in Ecclesia ista ministeria pastorum et doctorum, et continuam aedificationem corporis Christi, et proinde visibilem Ecclesiam, usque ad diem judicii. Nam quando sola esset in mundo Ecclesia invisibilis, non invenirentur ista ministeria, quae non possunt exerceri, nisi se pastores et oves agnoscant. Et notandum, quod licet veteres intelligant hunc locum de spirituali mensura corporis mystici; recentiores autem de corporali mensura corporum beatorum, quae dicunt futura tantae magnitudinis, quantae fuerunt vel fuissent in perfecta sua aetate; tamen omnes intelligunt hunc locum de novissimis diebus, quando complebitur numerus electorum. Vide Augustin. lib. XXII de Civit. Dei, cap. 15, 17 et 18. ubi utramque explicationem tangit.

nagoga citavit, et exposuit de adventu suo initium hujus capitis: Spiritus Domini super me etc.) sic habetur: Et foedus perpetuum feriam eis: et scietur in Gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum. Omnes qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. Profecto tam est perspicuus hic locus, ut expositione non egeat. Quomodo enim invisibilis erit ille coetus, de quo dicitur: Omnes qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.

Accedant tertio testimonia ex parabolis, quibus omnium consensu significatur Ecclesia: Arca enim in qua sunt grana et paleae; et rete, in quo sunt boni et mali pisces; et ager, in quo sunt frumenta et zizania; et convivium, in quo sunt boni et mali discumbentes; et ovile, in quo sunt oves et hoedi, significant Ecclesiam visibilem, ut etiam haeretici fatentur. Nam Ecclesia invisibilis non

habet malos et bonos, sed tantum bonos, secundum eorum sententiam. At eaedem parabolae docent, istam Ecclesiam visibilem 'nunquam interituram usque ad diem judicii; nam Matth. III dicitur: Ipse permundabit arcam suam, et triticum congregabit in horreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili; quod sine dubio non fiet ante diem judicii. Et Matth. XIII dicitur: Sinite utraque crescere usque ad messem. Et infra: Messis autem consummatio sceculi est. Et infra: Sic erit in consummatione sceculi; exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum etc.

Quarto, probatur ex Scripturis, quaeloquuntur de regno Christi Psal. LXXX VIII: Thronus ejus sicut Sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Ibidem: Et ponam in saeculum sceculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Daniel II: In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus coeli Regnum, quod in externum non dissipabitur: et Regnum ejus alteri populo non tradetur etc. Et Lucae I: Et Regni ejus non erit finis. Ista loca non possunt intelligi, nisi de vera et visibili Christi Ecclesia nunquam interitura. Nam Regnum Christi sine dubio est vera ejus Ecclesia. Neque regnum dici possunt aliquot homines occulti, et dispersi, et separati ab invicem, qui se non noverunt, qualis est Ecclesia invisibilis Lutheranorum. Regnum enim est multitudo

hominum congregatorum, qui se invicem noverunt.

Praeterea in Psalm. LXXXVIII, ubi dicitur Christi regnum se ternum, dicitur etiam, quod in eo sint boni et mali, ac proinde, quod Ecclesia sit visibilis: Si autem dereliquerint filii ejus, inquit, legem meam, et justitias meas non custodierint etc. Visitabo in virga iniquitatem eorum, et in verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo etc.. Quem locum pulchre exponit de flagellis Ecclesiae S. Cyprianus in ser. de lapsis. In illo etiam cap. II Dan. ubi dicitur, Regnum Christi perpetuum; legimus quoque illud, Regnum esse montem magnum implentem omnem terram, quem Isaias cap. II et Mich. cap. IV vocabant montem manifestum, secundum LXX.

Quinto, probatur testimoniis veterum: Origenes et Chrysostomus locis citatis id affirmant; sed clarius Augustinus et Bernardus. Augustinus in Psal. CI, concion. 2. disputans contra Donatistas, qui totam Ecclesiam visibilem periisse dicebant, et in solis quibusdam justis in Africa remansisse: « Sed, inquit, illa Ecclesia, quae fuit omnium Gentium, jam non est, periit, hoc dicunt, qui in illa non sunt. 0 impudentem vocem, illa non est, quia tu in illa non est. Vide, ne tu ideo non sis, nam illa erit, etsi tu non sis. i) Et infra Ecclesiam ita loquentem introducit: «Quamdiu ero in isto saeculo? annuntia mihi, propter illos, qui dicunt, fuit, et jam non est, propter illos qui dicunt: impletae sunt Scripturae, crediderunt omnes gentes. Sed apostatavit et periit Ecclesia de omnibus Gentibus; Et annuntiavit, nec vacua fuit vox ista. Quis annuntiavit mihi, nisi ipsa via? Quando annuntiavit? Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. » Similia habet in Psalm. GXLV1I et libro de unitate Ecclesiae, cap. 13. et 20. et alibi.

tunc, et deinceps non deficit genus Christianum, nec fides de terra, nec charitas de Ecclesia. Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in eam, et non cecidit, eo quod fundata esset super petram, petra autem erat Christus. Itaque nec verbositate Philosophorum, nec cavillationibus haereticorum, aut gladiis persecutorum, potuit ista, nec poterit aliquando separari a charitate Dei etc. » Nec possunt haec intelligi de Ecclesia invisibili; nam illam non persequuntur gladii tyrannorum, nec verbositas Philosophorum, nec cavillationes haereticorum. Itaque visibilis Ecclesia non deficiet. Accedat Vincentius Lirinensis, qui in suo commonitorio tamquam errorem gravissimum reprejiendit Nestorii sententiam, qui dicebat, totam Ecclesiam errasse in mysterio Incarnationis, eo quod caecos doctores secuta esset.

Ultimo, probatur hoc idem naturali ratione. Primum enim si aliquando sola maneret in mundo Ecclesia invisibilis, aliquando etiam esset impossibilis salus iis, qui sunt extra Ecclesiam. Nam non possunt salvari, nisi in Ecclesiam ingrediantur: quemadmodum tempore Noe pei ibant necessario, qui non habebant aditum ad arcam: at non possunt ingredi in Ecclesiam, quam ignorant, igitur non habent remedium.

Praeterea, de ratione unius verae Ecclesiae est, ut sit visibilis, ergo si Ecclesia visibilis perit, nulla vera Ecclesia remanet.

Denique, vel homines illi occulti, qui Ecclesiam invisibilem constituunt, profitentur palam fidem suam, et abstinent ab idolorum cultura, vel non; si profitentur, ergo non est Ecclesia invisibilis, sed maxime visibilis, sicut erat tempore Martyrum; si non profitentur, ergo nulla est Ecclesia; nam non est Ecclesia vera, in qua nulli sunt boni, et qui salventur; non autem sunt boni, nec salvantur, qui non confitentur fidem, sed ea in corde retenta, exterius profitentur perfidiam et idololatriam, cum ad Roman. X dicat Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et Matth. X: Omnis, qui negaverit me coram hominibus, negabo eum coram Patre meo. Ergo implicat contradictionem, Ecclesiam esse, et carere omnino forma visibili, nisi ponatur extra mundum, ubi nunquam sit necessarium fidem confiteri.

Chapter 48 of 69