Caput VII. De praedestinatis
Jam vero, quod non soli praedestinati, sed etiam reprobi ad Ecclesiam pertinere possint, contra Wiclefum, et Huss, et Calvinum, probatur primo ex parabolis Evangelicis apertissimis. Comparatur enim Ecclesia Matth. III areae: « Permundabit, inquit, arcam suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igne inextinguibili. » Certe nomine areae non potest intelligi, nisi Ecclesia, in qua tamen inveniuntur paleae, quae si comburentur igne inextinguibili, certe non significant electos. Item Matth, XIII comparatur sagenae missae in mare, ex omni genere piscium congreganti, quorum tandem aliqui mittuntur in caminum ignis, qui certe non erant de praedestinatis.
Item Matth. XXII comparatur convivio nuptiali, ad quod intraverunt boni et mali, et postea mali non habentes vestem nuptialem, projiciuntur in tenebras exteriores, et ideo concludit Dominus: Multi sunt vocati, pauci vero electi; id est, multi sunt in Ecclesia, quae est evocatio quaedam, sive coetus vocatorum, qui tamen non sunt de electis. Item Matth. XXV comparatur decem virginibus quarum quinque prudentes intrabunt in die judicii cum sponso ad nuptias, quinque fatuae excludentur. Et ibidem comparatur ovili, in quo sunt oves et hoedi; et illae, Domino ipso explicante, significant electos; isti reprobos. Primae ad Corinth. V Paulus jubet expelli de Ecclesia incaestuosum, et tamen non poterat illum facere reprobum ex praedestinato, imo nec volebat; nam ejecit illum, ut humiliatus rediret, et salvus fieret in die Domini, ut ibidem dicitur. Item II. Tina oth. II: ln magna autem domo sunt vasa aurea, et argentea, et lignea, et fictilia, quaedam in gloriam, et quaedam in contumeliam.
Nec dubium esse videtur, quin vasa in gloriam sint electi, vasa in contumeliam reprobi, etiamsi in eadem domo sint.
Confirmatur hoc idem ex Cypriano 1. III, epist. 3. et lib. IV, epist. 2. qui apertissime docet, in eadem Ecclesia esse triticum, et zizania, et vasa aurea, et lignea, cum certum sit, zizania comburenda, et lignea vasa esse in contumeliam. Item ex Augustino, qui tract. 45. in Joan.: « Secundum praescientiam, inquit, et praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus? » Ubi [praedestinatos multos dicit esse extra Ecclesiam, et reprobos multos intra Ecclesiam, quod idem repetit lib. II cont. Crescon. cap. 34.
Accedant praeterea exempla Pauli et Judae. Nam Joannes Huss dicebat, Paulum semper fuisse de Ecclesia, Judam nunquam fuisse de Ecclesia. Ipse autem Paulus I. Tim. I; ad Galat. I. et I. Corinth. XV affirmat, se persecutum esse Ecclesiam Dei, et idem de eo affirmat Luc. Act. IX. Quaero igitur, vel illa Ecclesia, quam Paulus persequebatur, erat vera Dei Ecclesia, vel non: si vera, igitur Paulus aliquando non fuit membrum verae Ecclesiae. Quomodo enim erat de illa Ecclesia, quam totis viribus oppugnabat? Si non erat illa vera Ecclesia, ergo mentiuntur Paulus et Lucas, cum eam absolute Dei Ecclesiam vocant.
Quare B. Augustinus serm. 1. de conversione S. Pauli, recte docet, Paulum, licet praedestinatum, prius fuisse lupum, deinde ovem. Et Chrysostomus hom. 6. in II. ad Timoth. dicit, Paulum fuisse vas fictile, sed esse versum in aureum; et Judam fuisse vas aureum, sed conversum in fictile. Porro Ju~ das reprobus erat, ut patet ex Actis Apostolorum primo, et tamen de vera Ecclesia aliquando fuit; nam, ut dicitur ibidem, fuit Apostolus ex duodecim, et Episcopus vocatusaDavid Propheta Psalm. CVII1, quae non possunt esse vera, nisi aliquando de Ecclesia fuerit. Unde Augustinus in Psal. III dicit, Judam filium Christi fuisse, et tamen persecutum esse patrem suum, quomodo Absalon persequebatur Davidem. Et lib. de unitate Ecclesiae cap. 13. dicit, Judam in Ecclesia fuisse, in qua erant ceeteri Apostoli.
Accedat quoque ratio; nam si sola praedestinatio facit hominem esse de Ecclesia, sequitur, Tureas, Judaeos, Haereticos, et quoslibet impios, si praedestinati sint, nunc esse de Ecclesia, et viva membra Christi: et contra, quoslibet sanctos et pios baptizatos, si non sint praedestinati, non esse de Ecclesia, nec de corpore Christi: at utrumque est' falsissimum et contra expressas Scripturas. Nam quod non baptizati, et haeretici non sint de Ecclesia, supra ostendimus: quod autem impii non sint viva membra, dicitur Rom. VIII: Qui Spiritum Christi non habet, hic non est ejus, nimirum vivum membrum. Quod autem impii non habeant Spiritum Christi, sed spiritum Diaboli, patet ex operibus eorum. Non enim sunt patientes, casti etc. quae sunt opera Spiritus; sed sunt adulteri, homicidae, blasphemi, etc. quae sunt opera carnis; ad Galatas VI. E contrario autem, quod omnes pii baptizati sint membra Christi, habetur I. Corinth. XII: Omnes nos tino spiritu in unum corpus baptizati sumus. Et Galat. III: Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu; quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et tamen non est credibile, omnes Corinthios et Galatas fuisse praedestinatos.
Denique Augustinus in epist. ad Dardan.:
<( In compagem, inquit, Christi, tanquam in vivam structuram templi Dei, quae est Ecclesia, nati homines non ex operibus justitiae, quae fecerunt, sed renascendo per gratiam transferuntur, tanquam de massa ruinae ad aedificii firmamentum. » Et lib. II cont. Crescon. cap. 21. ostendens impios non pertinere ad membra viva Christi: «.Absit, inquit, ut intrare possint limites horti conclusi, cujus ille custos est, qui non potest falli: qui tamen si confitentur, et corriguntur, tunc intrant, tunc mundantur, tunc in arboribus horti conclusi, tuncin membris unicae columbae numerantur. »
Probatur ultimo ex incommodis; nam si soli praedestinati essent de Ecclesia, omnia essent incerta. Nam nemo tunc cognosceret fratres suos, et nec pastores cognoscerent oves suas, nec ab illis cognoscerentur: cum nemo sciat qui sint praedestinati. Et praeterea nemo sciret, quae sint verae Scripturae, quae vera Sacramenta, quae vera fides etc. omnia enim pendent ex testimonio verae Ecclesiae.
At contra objiciunt, primo, illud Cant. IV: Hortus conclusus, fons signatlis, puteus aquae viventis etc. quae sine dubio dicuntur de Ecclesia; et tamen exponit Augustinus illa omnia de solis electis lib. V de baptismo cap. 27.
Respondeo primo, saepe Scripturam per figuram intellectionis attribuere aliquid toti, quod solum convenit parti: sicut Matth. XXVII dicuntur latrones, qui erant cum Domino crucifixi, blasphemasse contra eum, cum tamen constet ex Luc. XXIII unum tantum eorum blasphemasse. Philipp. II: Omnes quee sua sunt quaerunt. Et tamen tales non erant permulti sancti, qui tunc vivebant, et praecipue Philippenses. Secundo dico, quae dicuntur in Canticis de sponsa, non necessario intelligenda esse de Ecclesia. Quidam enim ea intelligunt de Ecclesia, quidam de B. Virgine, quidam de qualibet anima perfecta, quod probabilius videtur, nam cap. VI dicitur: Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubince, et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suce, electa genitrici sure. Quo loco si per unicam illam sponsam intclligas Ecclesiam, quid intelliges per reginas, concubinas, et adolcscentulas, quas omnes fovet sponsus et diligit? Igitur per matrem intelligitur Ecclesia, per reginas, concubinas, et adolescentulas intelliguntur animae imperfectiores, fideles tamen et bonae. Dicuntur enim cap. 1.: Propterea adolescentulce dilexerunt te. At per unicam, perfectam, sponsam, et columbam intelligitur anima perfecta. Sic etiam in eo quod dicitur cap. II: Sicut lilium inter spinas, si amica mea inter f lias. Si per amicam intelligas Ecclesiam, quid intelliges per caeteras filias? nuin congregationem infidelium? Absit. Loquitur igitur de anima perfecta, quae inter multas peccatrices in eodem horto Ecclesiae commoratur. Augustinus epist. 48: « Dicuntur, inquit, spinae propter malignitatem morum, dicuntur filiae propter communionem Sacramentorum. »
Argumentum secundum. Arca Noe figura fuit Ecclesiae, ut Augustinus docet lib. V de Baptismo c. ult. at in Arca non fuerunt nisi qui salvandi erant e$ aquis, ergo in Ecclesia non sunt nisi praedestinati.
Respondeo, similitudines non in omnibus
convenire; alioqui omnis Raptizatus esset etiam praedestinatus, quia I. Petr. III comparatur Baptismus cum Arca Noe, et non solum boni, sed etiam mali salvarentur, quia in Arca salvata sunt animalia munda et immunda. In eo igitur Arca convenit cum Ecclesia, quod sicut extra Arcam nemo salvari potuit, ita nec extra Ecclesiam, ut Augustinus loco notato, Cyprianus lib. de unitate Ecclesiee, et Hieronymus in epistola ad Damasum, de tribus hypostasibus, docent. Nec est quaerenda alia similitudo.
Argumentum Tertium. Christus non est caput, nisi ejus Ecclesiae, quam salvabit, et quam exhibebit sibi in die judicii gloriosam, non habentem maculam, aut rugam, ut dicitur Ephes. Y. At soli praedestinati erunt salvi, et gloriosi, igitur soli praedestinati ad Ecclesiam Christi pertinent.
Respondeo, cum dicitur, Christus non est caput, nisi ejus Ecclesiae, quam salvabit illud: Ejus Ecclesiae, potest significare, ejus partis Ecclesiae, quam salvabit, et tunc propositio est falsa. Nam est caput totius corporis 'oui, licet quaedam membra desitura sint esse membra, et in aeternum peritura. Potest etiam significare illud: Ejus Ecclesice. totam Ecclesiam, ut distinguitur ab aliis congregationibus infidelium, et tunc propositio est vera, sed consequentia est mala. Quamvis enim aliqua membra hujus Ecclesiae. non salventur, non propterea sequitur, Christum non salvare Ecclesiam suam, cujus est caput.
Argumentum Quartum. Corpus mysticum simile est corpori vero, sed totum corpus Christi %verum cum omnibus suis partibus salvum, et gloriosum est, igitur etiam corpus mysticum in omnibus suis membris et partibus salvari debet.
Respondeo primo, similitudines non in omnibus convenire. Secundo, [sicut corpus Christi verum salvum est, et gloriosum, quoad omnes partes formales, non tamen quoad omnes materiales: fluebant enim et mutabantur in Christo partes materiales, ut in nobis fieri videmus: ita etiam corpus mysticum salvum futurum est, quoad omnes partes formales, quae sunt Apostoli, Prophetae, Pastores, Doctores etc. ex omni enim genere hominum aliqui salvantur, non tamen quod om¬
nes partes materiales, quae sunt homines singulares.
Argumentum Quintum. Ecclesia est unum ovile, Joan. X, at oves non sunt nisi praedestinati, ut Augustinus docet tract. 45. in Joan. igitur soli praedestinati, sunt de Ecclesia.
Respondeo, nomen ovis in Scripturis interdum significare solos praedestinatos, ut Matth. XXY ubi separantur oves ab lmedis, et Joan. X: Oves mece vocem meam aucliunt. Interdum tamen significare omnes in genere tam bonos, quam malos, qui sunt in Ecclesia, ut Joan. ult. Pasce oves meas. Et Psalm. LXXI1I: Iratus est furor tuus super oves 'pascuos luce. Et Ezech. XXXIY describuntur oves Dei, aliae pingues, aliae macilentae, aliae san*, aliae aegrotae etc. Et quidem secundum hanc significationem argumentum non habet ullam vim. At secundum priorem respondemus, in ovili non esse solas oves, sed etiam hoedos, ut patet Matth. XXY, ubi separantur oves ab hoedis, cum antea simul fuissent in eodem ovili. Ovile autem dicitur, etsi non solas oves contineat, a meliori parte. Quemadmodum Roma dicatur civitas, licet etiam multos non cives complectatur.
Argumentum Sextum, Joan. X: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. Et Joan. XI: Jesus moriturus erat pro Gente, et non solum pro Gente, sed etiam ut filios Dei, * qui erant dispersi, congregaret in unum. In quibus locis prtedestinati dicuntur oves, et filii Dei, etiam cum in erroribus Gentilitatis versarentur. Quare praedestinati semper sunt de Ecclesia. Item I. Timoth. II: Firmum Dei fundamentum stat habens signaculum hoc, novit Dominus, qui sunt ejus. Et I. Joann. II: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, nam Si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Igitur etiam antequam exirent, non erant ex nobis, sed videbantur esse. Et confirmatur ex Augustino libro de corrept. et gratia, cap. 9. ubi tractans loca citata, sic ait: « Quidam, inquit, filii Dei, propter susceptam vel temporaliter gratiam, dicuntur a nobis, nec sunt tamen a Deo. » Et infra: « Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis, hoc est, et quando videbantur in nobis, non erant ex nobis. Item, non erant filii, etiam quando videbantur in professione, et nomine filiorum. » Et infra: « Quia ergo non habuerunt perseverantiam, sicut non vere discipuli Christi, ita nec vere filii Dei fuerunt, etiam quando esse videbantur, et ita vocabantur. » Praeterea lib. III doctrinae Christianae, cap. 32. arguens Ticonium, qui vocaverat corpus Domini mysticum, id est. Ecclesiam, corpus bipartitum: « Non ita, inquit, debuit appellari. Non enim revera Domini corpus est quod cum illo non erit in aeternum. »
Respondeo, notandas esse pmexplicatione' horum locorum duas distinctiones. Prima est, hominem posse dici Christi ovem, filium, membrum, duobus modis; uno modo secundum praedestinationem; altero modo secundum praesentem justitiam. Haec distinctio habetur apud Paulum; nam Rom. VIII dicit: Qui spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Et tamen II. Timoth. II dicit de praedestinatis: Novit Dominus qui sunt ejus. Itaque unus, et idem potest esse Christi membrum, et non esse. Erit enim ejus, si sit praedestinatus, et non erit ejus, si interim spiritum ejus non habeat. Idem docet Augustinus IY. lib. de Baptismo, cap. 3: «Secundum praescientiam, inquit, multi etiam qui aperte foris sunt, et haeretici appellantur, multis et bonis Catholicis meliores sunt. » Et tractat. 43. in Joan.: « Secundum praescientiam, inquit, et praedestinationem quam multae oves foris? quam multi luj^i intus? » Similia vide de bono persever. cap. 8. de corrept. et gratia, cap. 9.
Interest autem inter haec, quod qui sunt oves, aut filii, aut membra, solum secundum praedestinationem, non sunt actu, sed solum potentia tales. Praedestinatio enim nihil ponit in homine, sed est actus in ipso Deo manens: At qui sunt tales secundum praesentem justitiam, sunt actu et simpliciter tales, quia in se revera habent id, unde tales appellantur. Id quod aperte docet Augustinus tractat. 45. in Joann.: « Quid est, inquit, quod dixi, quam multae oves foris? quam multi luxuriantur, casti futuri? quam multi blasphemant Christum, credituri in Christum? et hi oves sunt. Verumtamen modo alienam vocem audiunt, alienos sequuntur. Item quam multi intus laudant, blasphematuri? casti sunt, tornicaturi? stant, casuri? et non sunt oves, de praedestinatis enim lo¬
quimur. » Haec ille. Ubi vide, quomodo dicat, in futuro, luxuriantur, casti futuri etc. nam eodem modo potest dici, foris sunt, intus futuri, et ex hac distinctione satisfit illis locis Scripturae adductis. Dicuntur enim ibi oves, et filii Dei quidam, qui adhuc non erant in Ecclesia, quia tales erant secundum praedestinationem, et in potentia, non autem actu et simpliciter.
Pari ratione, cum dicitur II. Timoth. II: Novit Dominus, qui sunt ejus, sermo est de illis, qui sunt ejus per praedestinationem, non autem de tota Ecclesia: Nam ibidem subjungit: In magna autem domo sunt vasa aurea, et argentea, et lignea, et fictilia. Et similiter dicuntur reprobi, qui exierunt de Ecclesia, non fuisse ex nobis, quia non fuerunt ex nobis secundum praedestinationem, licet fuerint secundum Sacramentorum communionem. Quomodo etiam intelligi debet quod ait auctor operis imperfecti in Matthaeum liom. 20. ubi dicit, eum, qui ab Ecclesia cadit, numquam fuisse Christianum; intelligit enim secundum praedestinationem.
Altera distinctio est, posse aliquem dici vere filium Dei, aut membrum corporis Christi duobus modis; uno modo veritate essentiae, sive formae, altero modo veritate finis, vel ut alii, dicunt; veritate permanentiae. Veritate essentiae, et filius Dei, qui habet charitatem, I. Joannis IV: Omnis qui diligit ex Deo natus est{ 3). Et similiter veritate essentiae est membrum Christi, qui de eodem spiritu vivit. I. Corinth. XII: In uno spiritu omnes oves in unum corpus baptizati estis. At veritate finis dicitur filius Dei, qui assequetur haereditatem, et qui non assequetur, videtur simus, sed non est, finis enim Illationis est haereditas: Quod si filius, et kcvres, per Deum, sic etiam veritate finis est membrum, qui salvabitur, nam ad hoc univit sibi Christus Ecclesiam, tanquam corpus capiti, ut eam salvaret, ut dicitur Ephes. IV. Itaque qui est in gratia, et tamen non est praedestinatus, est vere filius, et membrum veritate essentias; et non est vere filius, nec membrum veritate finis. Et contra, qui non est in gratia, et tamen est praedestinatus, non est vere filius, nec membrum veritate essentias, et tamen est vere utrumque veritate finis. De prima veritate intelligitur illud: Qui servat verbum ejus, vere in hoc charitas
Dei perfecta est. I. Joan. II; de secunda intelligitur illud Joan. VIII: Si manseritis in sermone meo, vere discipulis mei eritis.
Quibus notatis, facile intelligentur loca Augustini, ubi dicit, justos non praedestinatos non esse vere filios, nec membra. Loquitur enim de veritate finis, non de veritate essentiae. Nam ipse in iisdem locis se explicat. Lib. de corrept. et gratia, cap. 9. postquam dixerat probos non praedestinatos non esse vere filios, subjungit: « Non quia justitiam simulaverunt, sed quia in ea non. permanserunt. » Et lib. III. doctrinae Christianae, cap. 32. reddens rationem cur dixerit, non vere pertinere ad corpus Christi eos, qui cum illo non erunt in aeternum: «Nunc, inquit, in uno sunt, non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille servus commemoratus inEvangelio, cujus Dominus cum venerit, dividet eum, et partem ejus cum hypocritis ponet. »
Chapter 43 of 69