Caput VI. De excommunicatis
De Excommunicatis, quod in Ecclesia non sint, docent, Catechismus Romanus in explication. Symboli; ThomasWaldensisto. I, lib. II, cap. 9. doctr. fid. antiquae; Joannes de Turrecremata lib. I, cap. 3. Summae de Ecclesia; Joannes Driedo lib. IV, cap. 2, part. 2. de Scriptura et dogmatibus Ecclesiasticis, et alii nonnulli. Et probatur primo ex illo Matth. XVIII: Si Ecclesiam non audiant, sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus (i). Ubi Dominus de excommunicatis loquitur secundum omnium expositionem. At Ethnici non sunt de Ecclesia. Item ex illo I. Cor. V: Cur non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestri, qui hoc opus fecit? Et infra: Nescitis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit? Item: Auferte malum ex vobismetipsis, etc.. Quibus omnibus verbis describit Apostolus, quid sit excommunicari. Jubet enim excommunicari eum, qui uxorem patris sui habuerat.
Secundo, probatur ex Jure canonico, XI, q. 3. can. Canonica: « Canonica instituta, et sanctorum Patrum exempla sequentes, Ecclesiarum Dei violatores, auctoritate Dei et judicio sancti Spiritus, a gremio sanctae matris Ecclesiae, et a consortio totius Christianitatis eliminamus. »
Tertio, ex Patribus, Eusebius lib. V hist. cap. 24. narrans, quemadmodum Victor Papa excommunicaverat omnes Asianos: « Litteras, inquit, mittit, quibus omnes simul absque discretione ab Ecclesiastico foe¬
dere segregaret. » Et infra: « Ireneeus, inquit, Victorem arguit, quod non recte fecerit, abscindere a corporis unitate tot et tantas Ecclesias Dei. » Epiphanius hseres. 42. quae est Marcionis, loquens deMarcione, qui antequam esset hsereticus, virginitatis professor erat, et tamen corrupit mulierem, quse virginitatem quoque profitebatur, et ideo a patre suo excommunieatus fuit: « A proprio, inquit, patre ab Ecclesia ejicitur. Erat enim pater ipsius propter excellentem pietatem illustris, et in Episcopatus ministerio honeste vivens perseverabat. »
Hilarius in cap. Matth. XVIII in illud: Sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus, dicit Deum sic egisse cum populo Israel, ut Christus monet agendum. Primo enim corripuit populum inter se et ipsum solum, quando apparuit illis cum majestate in monte Sinai. Secundo, adhibuit secum duos testes, id est, Legem et Prophetas. Tertio, dixit Ecclesias, id est, misit Christum summum Praesulem Ecclesiae, qui Judaeos objurgaret. Ultimo, cum illi Ecclesiae Praesulem non audirent, neglexit eos ac deseruit, ut Ethnicos et Publicanos. Quibus verbis ostendit, fieri sicut Ethnicum et Publicanum, quod fit per excommunicationem, esse, ejici de populo Dei, et non amplius a Deo gubernari peculiari illa providentia, quae gubernatur Ecclesia.
Chrysostomus et Theophylacfcus in hunc locum, exponi^nt, ejici de Ecclesia, quae hic dicitur, fieri ut Ethnicum et Publicanum, Hieronymus in cap. III ad Tit. dicit, alios peccatores per Episcoporum excommunicationem propelli extra Ecclesiam, quo per seipsos sponte eunt haeretici et schismatici. Augustinus lib. de unit. Ecclesiae, cap. ult. dicit, excommunicariVesse visibiliter praecidi a corpore Ecclesiae. Item lib. de correptione et gratia cap. 15. dicit, per excommunicationem separari ab ovibus sanis morbidam, ne per plures serpant dira contagia. Citatur etiam ex Augustino haEC sententia, XI. q. 3. can. Omnis: « Omnis Christianus, quia Sacerdotibus excommunicatur, Satanae traditur. Quomodo? quia scilicet extra Ecclesiam Diabolus est, sicut in Ecclesia Christus. » Cui subscribit Anselmus, qui in cap. V, 1. ad Cor. dicit, tradere hominem Satanae, esse per excommunicationem eum de Ecclesia pellere. Gregorius in primum versum Psal. V pcenitentialis inquit: a De hoc Spiritu non
vivit haereticus, non vivit schismaticus, non vivit excommunicatus, quia non sunt de corpore. »
Probatur ultimo ratione. Primo, per excommunicationem privantur homines omni commercio spirituali, quod habent homines Ecclesiae inter se, ut docet Tertullian. in Apologetic. cap. 39. igitur non sunt amplius in coetu Ecclesiae. Quid enim est, civem aliquem privari civitate, nisi privari omni commercio, quod est inter homines illius civitatis? Secundo, excommunicatio eum locum habet in Ecclesia, quem poena mortis habebat in Testamento veteri, et quem habet in temporalibus Rebuspublicis: at per mortem separantur homines plane a tota Republica. Augustinus q. 39. in Deuter.: « Hoc, inquit, nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. » Ubi confert, quod dicebatur Deuter. XXIV: Auferes malum de medio tui, cum eo, quod dicit Apostolus I. Corinth. V: Auferte malum ex vobisipsis [i). Tertio, nulla est poena gravior, quain Ecclesia infligere possit, excommunicatione, ut B. Augustinus docet lib. de correptione et gratia c. 13. ergo per excommunicationem ejicitur homo de Ecclesia. Nam gravius est projici de Ecclesia, quam quaslibet poena, quae de manentibus in Ecclesia sumitur. Quarto, excommunicatio non potest ferri, nisi in contumaces, ut B. Augustinus docet lib. de vera relig. c. 6- Et idem etiam omhbs Theologi deducunt ex illo Matth. XVIII: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi velut Ethnicus et Publicanus. Igitur excommunicatio est ejectio de Ecclesia; si enim excommunicatio esset poena aliqua infra ejectionem, ferretur etiam quandoque in homicidas, adulteros, et alios facinorosos, licet non contumaces. Adde, quod cum absolvuntur excommunicati, dicitur: Restituo te unitati Ecclesiae, et membrorum participationi. » Quod signum est perspicuum, excommunicatum separatum fuisse ab Ecclesiae unitate.
At contra objiciunt. Primo, potest homo excommunicatus retinere Baptismum, fidei professionem, et subjectionem Praelatis legitimis, atque adeo esse amicus Dei, si nimirum sit injuste excommunicatus; potest etiam juste excommunicatus poenitentiam agere, et habere illa tria antequam absolvatur; igitur in Ecclesia erit, etiam manens excommunicatus.
Respondeo, talem esse in Ecclesia animo, sive desiderio, quod sufficit illi ad salutem, non tamen esse corpore, sive externa com-- municatione, quae proprie facit hominem esse de Ecclesia ista visibili, quae est in terris. Augustinus lib. de vera religione c. 6: « Saepe etiam sinit divina providentia expelli de congregatione Christiana etiam bonos viros. Quam contumeliam, vel injuriam suam cum patientissime pro Ecclesiae pace tulerint, neque ullas novitates, vel schismatis, vel haeresis moliti fuerint, docebunt homines quam vero affectu, et quanta sinceritate charitatis Deo serviendum sit. Hos coronat in occulto Pater in occulto videns. »
Secundo objiciunt, quia Augustinus lib. contra Donatistas, post collationem cap. 20. dicit: « Neque enim a populo Dei separamus, quos vel degradando, vel excommunicando ad humiliorem poenitendo locum redigimus. »
Respondeo, suspicor locum esse corruptum, et sic legendum esse: Neque enim a populo Dei non separamus. Nam statim sequitur: « Et ubi hoc facere, pacis et tranquillitatis Ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo Ecclesiam negligimus, sed toleramus quae nolumus, ut perveniamus quo volumus, utentes cautela praecepti Dominici, ne cum voluerimus ante tempus colligere zizania, simul eradicemus et triticum. » Quod si locus hic non sit corruptus, respondeifi potest, per populum Dei hoc loco non intelligi solam Ecclesiam militantem, sed absolute numerum omnium salvandoram, sive sint in Ecclesia, sive esse possint. Non enim per excommunicationem intendunt Pastores separare homines a numero salvandorum, sed potius ea correptione juvare eorum salutem.
Tertio, excommunicatio est medicina quaedam spiritualis instituta inutilitatem eorum, qui excommunicantur. Unde Apostolus II ad Thessal. ult. ait: « Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo, ut confundatur, et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite, ut fratrem. »
Respondeo, excommunicatio etiam si abscindit hominem ab Ecclesia, tamen non aufert potentiam, ut non possit iterum inferi in Ecclesiam is, qui prsecisus est, si poenitentiam agere velit. Idcirco Ecclesia per ex-
communicationem separat quosdam a suo corpore, sed in utilitatem eorum, quia cupit eos illa confusione humiliari, et humiliatos iterum in suum corpus recipere.
Chapter 42 of 69