Caput XIV. Ecclesiam non posse errare
Superest ut probemus. Ecclesiam non posse errare ullo modo, etiam non apostatando a Deo. Est tamen prius paulo diligentius explicanda sententia adversariorum, et nostra.
Calvinus igitur dicit, istam propositionem: « Ecclesia non potest errare, » esse veram, si intelligatur cum duplici restrictione. Prima est, si Ecclesia non proponat dogmata extra Scripturam, id est, si rejiciat traditiones non scriptas, et solum proponat fideliter quse habentur in Scripturis. Si autem quaeras, an certi simus, quod Ecclesia proponet semper fideliter, quse sunt in Scripturis: Respondet, Ecclesiam semper proponere fideliter, quse habentur in Scripturis, in rebus necessariis ad salutem, non tamen in aliis, ac proinde semper remanere in Ecclesia naevos aliquos errorum.
Secunda restrictio esfc, ut illud: « Ecclesia non potest errare, » intelligatur de sola Ecclesia universali, non autem extendatur ad Episcopos, qui sunt Ecclesia reprsesentative, ut nostri loquuntur; Quilibet enim Episcopus gerit personam suae Ecclesiae particularis, et proinde omnes Episcopi gerunt personam totius Ecclesiae; ita habet Calvinus lib. IV, c. 8, § 11, 12, 14, 15, majoris institutionis, et in minori institutione cap. 8, §. 146, 148, 149, et 150, ubi tamen mendaciter et fraudulenter explicans sententiam nostram, dicit, nos asserere, Ecclesiam non posse errare, sive utatur verbo Dei, sive non; cum tamen ipse non ignoret, nos non loqui de verbo Dei absolute, sed tantum de verbo scripto, ac dicere, Ecclesiam non posse errare, sive proponat, quae habentur in Scripturis, sive dogmata extra Scripturam.
Nostra igitur sententia est, Ecclesiam absolute non posse errare, nec in rebus absolute necessariis, nec in aliis, quae, credenda, vel facienda nobis proponit, sive habeantur expresse in Scripturis, sive non. Et cum dicimus, Ecclesiam non posse errare, id intelligimus tam de universitate fidelium, quam de universitate Episcoporum, ita ut sensus sit ejus propositionis, Ecclesia non potest errare, id est, id quod tenent omnes fideles tanquam de fide, necessario est verum et de fide; et similiter id, quod docent omnes Episcopi, tanquam ad fidem pertinens, necessario est verum et de fide.
His explicatis, probatur haec veritas. Primo, de Ecclesia universa, ut continet omnes fideles, ac primum ex illo I. Timoth. III; Ecclesia Dei est columna et firmamentum veritatis. Respondet Calvinus, Ecclesiam dici columnam et firmamentum veritatis, quia conservat tanquam fidissima custos praedicationem verbi Dei scripti, non quod in nulla re errare possit.
At contra, nam in primis lioc modo officinae librariorum essent columnae veritatis, quae diligentissime custodiunt omnes Scripturas. Deinde Apostolus non meminit hic Scripturarum; sed simpliciter dicit, Ecclesiam esse columnam et firmamentum veritatis. Praeterea, multo amplius est, esse columnam, quam simplicem custodem; nam columnae innititur domus, et ea remota, cadit. Sic igitur Apostolus vocans Ecclesiam columnam veritatis, vult significare veritatem fidei, quoad nos niti Ecclesiae auctoritate, et verum esse quidquid Ecclesia probat, falsum quidquid illa improbat. Adde, quod etiam Ecclesia fuit columna, quando non erant Scripturae, ex quo sequitur, non dici columnam propter custodiam Scripturarum. Denique, si de custodia ageretur, melius arcae, quam columnae Paulus comparasset Ecclesiam; nec enim columnae, sed arcae libros custodiunt.
Praeterea secundo, Ecclesia gubernatur a Christo, tanquam a capite sponso suo, et a Spiritu sancto, tanquam ab anima, ut patet Ephes. I: Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quce est corpus ipsius. Et Ephes. IV: Unum corpus, et unus Spiritus; Ephes. Y: Vir caput est mulieris, sicut Christus caput Ecclesiae. Ergo si Ecclesia in dogmatibus fidei, vel morum erraret, Christo et Spiritui sancto error tribueretur. Quocirca Joan. XVI Dominus ait: Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem.
Respondit Calvinus, Christum et Spiritum sanctum docere Ecclesiam omnem veritatem simpliciter necessariam, semper tamen relin¬
quere aliquem naevum. Neque sequitur, tribui propterea Christo, aut Spiritui sancto errorem, sicut eis non tribuitur ignorantia, quse sine dubio aliqua est in Ecclesia.
Respondeo, sicut vir, qui est caput mulieris, non tenetur removere ab uxore omnem ignorantiam, tenetur tamen removere omnem errorem, ex quo magnum aliquod malum oriatur, licet uxor excusetur per ignorantiam; ita etiam Christus tenetur removere omnem errorem ab Ecclesia, ex quo magnum oritur malum, talis autem est omnis error circa fidem. Nam magnum est malum, quod Ecclesia falsa fide Deum colat, cum praecipue cultus divinus in Fide, Spe, et Charitate consistat, ut Augustinus docet in Enchiridio, cap. 3.
Tertio, obligamur sub anathematis pcena, credere Ecclesiae in omnibus, ut patet Matth. XVIII: « Quod si Ecclesiam non audierit, sit tibi velut Ethnicus et Publicanus: et Concilia omnia dicunt anathema non assentientibus Ecclesiae decretis: At iniquum esset, sub tam gravi pcena obligari ad assentiendum rebus incertis, et interdum falsis.
Respondet Calvinus, ideo Christum j ussisse, ut Ecclesiam audiremus, quia sciebat, Ecclesiam nihil docturam extra verbum Dei scriptum. At contra, nam, ut omittam plurima, quae diximus in disputatione de traditionibus: vera Ecclesia docet, epistolam ad Romanos esse verbum Dei, epistolam ad Laodicenos non esse verbum Dei; et idem de Evangelio Marci et Nicodemi, et similibus dici potest, quae nusquam scripta sunt, non igitur est verum, Ecclesiam nihil docere extra verbum Dei scriptum.
Quarto, Ecclesiam esse sanctam, docet Symbolum Apostolorum, ista autem sanctitas proprie in professione dogmatum consistit, ergo Christiana professio nihil continet, nisi sanctum, id est, verum, quoad fidei doctrinam, et justum, quoad praecepta morum. Et in hoc revera excellit omnibus professionibus Philosophorum, Ethnicorum, Judaeorum, Haereticorum: Omnes enim habent dogmata aliqua falsa admista veris.
Quinto, si esset vera Calvini sententia, maxima pars dogmatum fidei in dubium revocari posset; nam multa sunt de fide, quae non sunt absolute necessaria ad salutem. Sane credere historias Testamenti veteris, vel Evangelia Marci et Lucae esse canonica scripta, imo ullas esse divinas Scripturas, non est omnino necessarium ad salutem; nam sine hac fide multi salvari sunt, antequam Scriptura} scriberentur, et postea tempore novi Testamenti, multae barbarae nationes; de quibus scribit Irenaeus lib. III, cap. 4. At hoc est absurdissimum, nec ullo modo admitteret Calvinus posse dubitari de Scripturis; non igitur verum est, solum in rebus necessariis ad salutem, Ecclesiam non posse errare.
Probatur ultimo ex Patribus, qui, ut supra ostendimus, in quaestione de judice controversiarum, omnes ad Ecclesiam provocant in quaestionibus fidei quibuscumque; quod certe nullo modo facerent, si Ecclesiam falli posse existimarent, Tertullianus libro de praescript.: « Age, inquit, omnes Ecclesiae erraverint, nullam respexerit Spiritus sanctus. » Augustinus lib. I. contra Cresconium, cap. 33: « Scripturarum a nobis tenetur veritas, cum id facimus, quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas, ut quoniam sancta Scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit hujus obscuritate quaestionis, Ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demonstrat. » EtEpist. 118: « Disputare contra id, quod universa Ecclesia sentit, insolentissimae insaniae esse dicit. »
Jam quod etiam Ecclesia repraesentative non possit errare, probatur primo, quia si omnes Episcopi errarent, tota etiam Ecclesia erraret, quia tenentur populi sequi suos Pastores, dicente Domino Lucae X: Qui vos audit, me audit, et Matth. XXIII: Quacumque dixerint, facite (i). Secundo, ex epistola Concilii Ephesini ad Nestorium, ubi cogitur Nestorius, si Ecclesiae satisfacere velit, juramento confirmare, se ita sentire, ut sentiunt Orientis et Occidentis Episcopi. Item ex Augustino lib. I. de Baptismo cap. 18. vocat decretum Concilii generalis, Ecclesiae universae consensum: et merito, nam Ecclesia non docet nec decernit quidquam, nisi per suos Pastores, sicut quodlibet corpus per suum caput. Unde etiam III. Reg. VIII. congregatio Sacerdotum et Seniorum vocatur omnis Ecclesia Israel. Et Chrysostomus exponit illud Matth. XVIII: Dic Ecclesia, id est, Prcelato. Sed de his plura in materia de Conciliis.
Chapter 49 of 69