Skip to the text

Caput XV. Solvuntur argumenta, quibus adstruitur Ecclesia invisibilis

Superest, ut argumenta adversariorum diluamus. Ac primum, Ecclesiam esse invisibilem, his testimoniis probant. Hierem. XXXI. Dabo legem meam in cordibus eorum, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Ubi Deus distinguit Ecclesiam novi Testamenti ab Ecclesia Testamenti veteris, quod illa fuerit coetus quidam externus, et propterea habuerit legem scripturam in tabulis lapideis; ista autem sit populus quidam interior, et propterea legem habeat scriptam in cordibus. Idem habetur LucseXVII. Regnum Dei non venit cum observatione. Neque dicent; Ecce hic, aut ecce illic. E cce enim Regnum Dei intra vos est. Et Joan. IV: Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.. Ergo Ecclesia novi Testamenti non consistit in aliquo signo exteriore, nec est alligata locis et caeremoniis corporalibus. Et Heb. XII: Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accessibilem ignem, sed ad Sion montem, et civitatem Dei viventis etc.. Ubi comparat Synagogam monti Sinai visibili et tangibili, Ecclesiam autem monti Sion spirituali. Item I. Petri II: Et ipsi tanquam lapides vivi superadificamini domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias Deo at hsec domus est Ecclesia. Denique Ecclesiam esse, est articulus fidei, ergo non videtur Ecclesia, sed creditur.

Respondeo ad primum locum, Hieremiam non conferre Ecclesiam cum Synagoga, sed Testamentum novum cum veteri, ut eo loco patet: et quamvis Testamentum novum proprie sit charitas, qum est lex in corde scripta, testamentum vetus proprie sit doctrina exterior, sive lex scripta in lapidibus, tamen non sequitur, Ecclesiam novi Testamenti esse invisibilem. Ut enim corpus cujuslibet animalis visibile est, et tamen habet multa intus, quse non videntur, ut cor, hepar, spiritus vitales, et similia: ita Ecclesia visibilis habet multa invisibilia, Fidem, Spem, Gharitatem etc. Et quamvis hsec dona invisibilia, sint necessaria in Ecclesia, et in sola Ecclesia, non tamen in omnibus ejus partibus; sicut sensus est necessario in animali, et solo animali, et tamen non est in omnibus ejus partibus.

Ad secundum dico, per Regnum Dei Lucae XVII. intelligi vel gratiam, per quam Deus nunc regnat in cordibus hominum, ut exponit Theophylactus, vel ipsum Christum, ut Beda exponit; loquitur enim eo loco Christus de utroque suo adventu. Interrogaverant enim Pharisaei: Quando veniet Regnum Dei, id est Regnum Messiae? Dominus autem respondet, Messiam venisse, et rursum etiam venturum in die judicii. Itaque de adventu primo ait: Regnum Dei non veniet cum observatione; ecce enim Regnum Dei intra vos est, id est, jam advenit Messias, jam praesens est. De secundo subjungit: Et dicent vobis: Ecce hic, aut ecce illic, nolite exire; sicut enim fulgur coruscat de sub coelo etc. ita erit adventus Filii hominis.

Ad tertium dico, eo loco doceri, praecipuum cultum Dei in Ecclesia internum futurum, sed non propterea sequitur, Ecclesiam ipsam esse invisibilem, ut jam diximus. Neque etiam sequitur, omnem cultum externum esse rejiciendum, et externa templa esse destruenda. Dominus enim eo loco non agit de loco orationis, sed de modo, et ritu. Si enim dicere voluisset, veros Dei cultores non amplius adoraturos Deum in Hierusalem, neque in monte Garizim, falsum dixisset. Constat enim Petrum et Joannem, post acceptum Spiritum sanctum, ascendisse in templum Hierosolymitanum ad horam orationis nonam, ut dicitur in Actis Apostol.' III. Constat etiam, semper fuisse postea in Palaestina Christianos, qui Deum adoraverunt in Hierusalem, et in monte Garizim, et ubicumque eos esse contingebat. Loquitur ergo de ritu adorandi, sive orandi; et sensus est, neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem, id est, neque ritu Samaritanorum, neque ritu Judaeorum, sed ritu Christianorum adorabitis, qui ritus est adorare in spiritu et veritate. Quod duobus modis exponitur.

Chrysostomus, Cyrillus, et Euthymius in hunc locum, opponunt illud: In spiritu, caeremoniis Judaeorum, quatenus corporales

erant; illud: In veritate, iisdem caeremoniis, quatenus figurae et umbrae erant rerum futurarum. Theophylactus, B. Thomas, et Cajetanus opponunt illud: ln spiritu, ritui Judaeorum, qui praecipue externus et corporalis erat; illud: In veritate, ritui Samaritanorum, qui falsus et erroneus erat; illi enim simul colebant Deum verum, et Deos falsos. Itaque Dominus dicit, ritum populi Christiani fore praecipue spiritualem, et simul verum ac purum ab omni errore, licet spiritualis ritus non excludat corporales caeremonias, quatenus prosunt ad spiritualem cultum promovendum.

Ad quartum dico cum Chrysostomo, Theophylacto, B. Thoma, et aliis, Apostolum ibi per montem Sion spiritualem, et civitatem Dei viventis, non intelligere Ecclesiam militantem, sed triumphantem, quae ex beatis spiritibus constat. Confert enim Synagogam cum Ecclesia, ac dicit, homines Testamenti veteris accessisse ad montem Sina corporeum, ut aliquo modo per corporeas imagines ibi Deum viderent. At homines novi Testamenti accessisse non re, sed spe, ad montem Sion, spiritualem, id est, ad gloriam beatorum, ubi Deus videtur facie ad faciem. Unde ibidem subditur: Et multorum millium Angelorum frequentiam, et spiritus justorum et perfectorum etc..

Ad quintum respondeo, duobus modis dici aliquid spirituale. Uno modo, secundum substantiam, quomodo Ephes. VI dicuntur spiritualia nequitiae in coelestibus. Altero modo, secundum ordinationem ad Spiritum, quia ordinatur aliquid ad spiritum, vel spiritus in eo dominatur. Quomodo I. Corinth. dicitur homo spiritualis, et I. Corinth. XV corpus spirituale, quia spiritus in eo dominatur, et ipsum ad munus spiritus movetur, et obedit sine ulla resistentia, et I. Petr. II vocantur hostiae spirituales omnia bona opera, ut Eleemosyna, et Jejunia quae ad Spiritum ordinantur. B. Petrus ergo cum dicit, Ecclesiam esse domum spiritualem, intelligit hoc secundo modo; vult enim, Ecclesiam non esse domum ex lignis et lapidibus, sed ex hominibus Deo consecratis aedificatam.

Ad sextum posset dici, in Symbolo non poni tantum, Credo Ecclesiam, sed, Credo sanctam Ecclesiam. Porro sanctitatem Ecclesiae sine dubio invisibilem esse. Sed melius dico, in Ecclesia aliquid videri, et aliquid

Chapter 50 of 69