Caput XVI
credi. Videmus enim eum coetum hominum, qui est Ecclesia, sed quod ille coetus sit ipsa vera Christi Ecclesia, non videmus, sed credimus. Vera enim Ecclesia est, quse profitetur Christi fidem. Quis autem evidenter scit, nostram fidem esse Christi? id quidem firma ac certissima fide credimus: sed aliud est credere, aliud videre: imo ipsum credere definitur ab Apostolo, argumentum non apparentium.
Quod nt melius intelligatur, notandum est, omnem sententiam de fide, nasci, vel ex duabus propositionibus de fide, et tunc totam conclusionem inevidentem esse; vel ex una de fide, altera evidenti; et tunc conclusionem partim esse evidentem, partim inevidentem. Talis est ista conclusio: Isti homines, qui nunc profitentur fidem sub Romano Pontifice, sunt Ecclesia Christi; nam oritur ex hoc syllogismo: Ecclesia Christi est coetus hominum profitentium Christi fidem, sub regimine legitimorum Pastorum: sed isti qui subsunt hodie Romano Pontifici, sunt talis coetus; igitur sunt Ecclesia Christi. In quo syllogismo major est de fide, et proinde inevidens. Minor est evidens; nam nihil ponimus in minore, quod non oculis, aut auribus percipiatur. Recte ergo inde infertur conclusio partim evidens, et partim inevidens.
Denique, res illa, seu (ut logice loquamur) incomplexum illud, de quo praedicatur Ecclesiae ratio ac definitio, visibile quiddam est: at complexum, seu connexio praedicati cum subjecto, sola fide tenetur. Nec desunt exempla, quibus hoc illustretur. Siquidem hominem iHum, qui est Christus Dei Filius, Apostoli videbant, et tamen illum esse Christum Dei 'Filium, non videbant, sed credebant. Unde Joan. XX dictum est Thomae: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Et in Symbolo dicimus: Credo unum Baptisma, licet videamus, et sentiamus Baptisma, id est, aquae aspersionem, et verborum prolationem. Non enim videmus, sed credimus illam aquae aspersionem, et verborum prolationem esse Baptisma Christi, id est, Sacramentum quoddam.
Solvuntur argumenta, quibus adversarii probant, Ecclesiam posse deficere.
Jam quod Ecclesia possit deficere, et aliquando deficiat, probant his argumentis. Primo, initio mundi in solis Adamo et Eva Ecclesia tota consistebat, saltem in virtute. At uterque fidem amisit, et a Deo apostatavit, ut patet tum ex Genes. III, tum ex Patribus, Ambrosio libro de Paradiso cap. 6. Augustino Enchirid. cap. 45. et Prospero 1. de gratia Dei, contra collatorem, ante medium.
Secundo, tempore Mosis, tota Ecclesia a Deo apostatavit. Nam Aaron summus Pontifex proposuit vitulum adorandum, et totus populus clamavit: Hi sunt Dii tui Israel.
Tertio, tempore Eliae, tota Ecclesia visibilis defecerat. Nam III. Reg. XIX Elias dicit: Relictus sum ego solus. Et Dominus ad eum: Reliqui mihi septem millia virorum in Israel, qui non curvaverunt genua ante Baal, hos autem occultos fuisse non dubium est, cum eos ne Elias quidem cognosceret.
Quarto, ex Isaiae I: Cognovit bos possessorem suum, et asinus prcesepe domini sui, Israel autem me non cognovit. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas. Et Hierem. II: Confusi sunt domus Israel, ipsi et Reges eorum, Principes, et Sacerdotes, et Prophetce eorum, dicentes ligno: Pater meus es tu. Quid vultis mecum judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Et II. Paral. XV: Transibunt dies multi in Israel sine Deo vero, sine Sacerdote, et Doctore, et sine Lege.
Quinto, praedictum est, Ecclesiam istam visibilem cessaturam Daniel. IX: Deficiet hostia, et sacrificium; Lucae XVIII: Filius hominis cum venerit, putas inveniet fidem in terra; II. Thessal. II: Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati. Itaque nobis Calvinus dictum esse existimat id, quod legimus Hierem. VII: Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum
Domini. Ut enim antiqui illi Judaei non credebant Prophetis praedicentibus desolationem, qui videbant se habere templum Domini, et externas caeremonias; ita nos gloriamur, quod habeamus antiqua templa, Episcoporum successiones, Apostolicam sedem, et interim non attendimus ad Scripturas, quae nobis desolationem aperte praedicunt.
Sexto, Concilium Basileense generale deposuit Eugenium tanquam haereticum, et omnes ei adhaerentes, et elegit Felicem. Deinde tamen Concilio concluso et soluto, iterum Eugenius in sedem irrepsit sine ulla canonica electione, et ab eo nati sunt quotquot postea fuerunt Papae, et Cardinales, et Episcopi; Ergo saltem ab eo tempore Ecclesia Romano Pontifici adhaerens, non fuit vera Ecclesia, et cum nulla fuerit alia visibilis, sequitur, visibilem Ecclesiam periisse. Hoc argumentum Calvinus in praefatione Institut. ponit in ultimo loco tanquam fortissimum, et addit haec verba: « Hic deprehensi haereant rfecesse est, aut igitur aliter Ecclesiam definiant, aut omnes a nobis schismatici habebuntur. »
Septimo, proferunt Patrum testimonia, ac primum Hilarius libro contra Auxentium, circa finem: « Male, inquit, vos parietum amor coepit; male Ecclesiam Dei in tectis, aedificiisque veneramini, male sub his pacis nomen ingeritis; montes mihi, et lacus, et carceres, et voragines sunt tutiores. » Ubi dicit, adeo suo tempore fuisse obscuratam veram Ecclesiam, ut solum in latebris et cavernis inveniretur. Deinde Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos de eodem tempore loquens: « Ingemuit, inquit, totus orbis, et se Arianum esse miratus est. » Item Basilius epist. 69 et 70. et Bernardus serm. 33. in Cantica, ita deplorant vitia Praelatorum omnium sui temporis, ut satis ostendant, eo tempore omnes declinasse in viam suam, et nullam fuisse visibilem Ecclesiam. Denique Chrysostomus homil. 49. in Matthaeum, docet, interdum nullum esse visibile signum, quo vera Ecclesia cognoscatur, et ideo tunc solum ad Scripturas esse recurrendum.
Respondeo ad primum, si primos parentes peccasse, est Ecclesiam defecisse, tunc non solum visibilem, sed etiam invisibilem Ecclesiam defecisse, quod opt contra adversa¬
rios. Dico secundo, tunc non fuisse Ecclesiam. Nec enim duo homines sunt Ecclesia, sed tantum fuisse initium Ecclesiae, et initium tam materiale, quam formale. Nam Adam fuit principium Ecclesiae materiale, quia primus omnium fuit de Ecclesia; fuit etiam formale principium, quia fuit caput sive Doctor et Rector populi Dei, dum vixit. Porro caput Ecclesiae non potest quidem errare docendo falsam doctrinam, tamen potest errare male vivendo, et male etiam sentiendo, ut privatus homo, atque hoc tantum videmus accidisse Adamo; male enim aliquando vixit, et forte etiam male de Deo sensit, tamen non male docuit.
Ad secundum, de peccato Aaronis et populi in cultu vituli aurei, dico, eo tempore neque caput, neque corpus Ecclesiae defecisse; nam caput erat solus Moses, quem certum est non errasse. Aaron siquidem nondum erat Pontifex; nam postea factus est, ut patet Exodi XL. Non etiam corpus defecit, nam omnes Levitae immunes fuerunt ab eo peccato, ut patet ex eodem trigesimosecundo capite, ubi Moses dicit: Si quis est Domini, jungatur mihi, congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.
Ad tertium, de tempore Eliae, negatur consequentia et antecedens hujus argumenti. Consequentia quidem, quia non est eadem ratio populi Judaeorum et populi Christianorum. Nam populus Judaeorum non erat Ecclesia universalis, ut est populus Christianorum, sed particularis, et propterea etiam extra illum populum inveniebantur fideles et justi, ut Melchisedech, Job, et postea Cornelius, Centurio, et Eunuchus Candacis Reginae, et alii nonnulli. Itaque etiamsi, universa Synagoga Judaeorum defecisset, non continuo omnis Ecclesia Dei in terris defecisset. Sed antecedens etiam negatur. Non enim ostendi potest, unquam Synagogam Judaeorum defecisse omnino usque ad Christi adventum, quo tempore etiam non tam defecit, quam mutata est in melius.
Ad illud ergo de Elia dico, Etiam non loqui de omni populo Judaeorum, sed solum de illa parte, quae subjecta erat Regi Samariae. Constat enim ex eodem lib. III Regum, tempore Eliae regnasse in Hierusalem Asa, et post eum Josaphat optimos Reges, et sub ipsis fuisse in Hierusalem populum et Sacerdotes manifestissime in vera religione persistentes. Unde Dominus, cum ait: Reliqui mihi septem millia virorum, addidit In Israel. Israel enim tunc dicebantur ii, qui erant sub Rege Samariae, sicut ii, qui erant sub Rege Hierusalem, dicebantur Judas. Ex quo apparet evidenter, deceptum esse Philippum Melanchthonem, qui in Locis communibus, cap. de Ecclesia, dicit, tempore Eliae Ecclesiam fuisse in solo Elia, et Elisaeo, et paucis Sacerdotibus. Quem etiam in errore secutus est Calvinus praefatione Institutionum, qui hoc argumento de Elia praecipue nititur.
Ad quartum respondet Augustinus libro de unitate Ecclesiae cap. 12. et libro contra Donatistas, post collationem cap. 20. ubi docet, Prophetas et Apostolos interdum reprehendere universum populum, quasi nemo ibi sit bonus, cum tamen permulti sint boni, et e contrario interdum consolari omnes, quasi omnes sint boni, cum constet ibi multos esse malos Ezech. III dicitur: Omnis domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Et tamen cap. IX dicitur: Signa Thau super frontes virorum gementium, et dolentium super cunctas abominationes, quce fiunt in medio ejus. Ad Galat. III: 0 insensati Galatce, quis vos fascinavit non obedire veritati? Et tamen cap. VI ait: Fratres, etsi prceoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Ad illud ex Paralipomenon respondeo, in primis solum intelligi de regno Israel, non de regno Juda. Deinde fortasse loqui Scripturam de tempore, quod erat futurum post Messiae adventum; Nunc enim transeunt dies multi in Israel sine Deo, sine Sacerdote, sine Lege.
Ad quintum dico, nos non gloriari in templis, et successione Episcoporum, et Apostolica sede secundum se, sed propter Christi promissionem, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram etc. Et portae inferi non praevalebunt etc.. Qualem promissionem Judaei nunquam habuerunt. Neque verum est, alicubi in Scripturis praedictam esse Ecclesiae ruinam, sed potius contrarium ubique. Quare ad illud Danielis, etsi Hilarius can. 25. in Matthaeum, et Hyppolitus, atque Apollinarius apud Hieronymum in cap. IX. Danielis, intelligunt eam prophetiam de tempore Antichristi, tamen sine dubio decepti sunt. Lo¬
quitur enim Daniel apertissime de eversione Hierusalem, et cessatione sacrificii Judaeorum. Sic enim exponunt Chrysostomus, et Theophylactus, et Hieronymus in cap. XXIV Matthaei, Augustinus ep. 80. ad Esychium, necnon Eusebius lib. VIII Evangel. demonst. cap. 2. Clemens Alexandrinus lib. I Stromatum, Tertullianus libro contra Judaeos cap. 5. alias 8. et communis opinio Hebraeorum, ac Julius Africanus apud Hieronymum in c. IX. Danielis.
Et hanc solutionem coguntur admittere haeretici. Nam ipsi dicunt, nunc esse tempora Antichristi, et fuisse jam a multis saeculis, et tamen non cessavit hostia et sacrificium. Ergo debent intelligere hunc locum Danielis non de tempore Antichristi, sed de eversione Hierosolymae, quod sane gx Evangelio evidenter colligitur. Quod enim Matthaeus cap. XXIV ait: Cum videritis abominationem desolationis, quce dicta est a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, equi legit intelligat. Tunc equi in Juda sunt, fugiant ad, montes. Idem sic exposuit Lucas cap. XXI: Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia appropinquavit desolatio ejus; Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad mon-i tes.
Ad illud Luc. XXVIII ‘.Putas inveniet fidem in terra { 5)? dico, Dominum non loqui de fide simpliciter, sed de eximia quadam fide, quae in paucis reperitur, et in paucissimis reperietur in ultimis diebus. Ita exponunt Hieronymus in Dial. contra Luciferianos, et Augustinus lib. de unitate Ecclesiae c. 13. vel dicamus cum Theopliylacto, loqui Dominum de fide absolute, et velle dicere paucos futuros fideles tempore Antichristi, non tamen nullos, nec tam paucos, ut non faciant Ecclesiam.
Ad illud Pauli dico, discessionis nomine, vel intelligi ipsum Antichristum, ut Chrysost. Theodor. QEcumen. Theophyl. et August. lib. XX de civitat. Dei cap. 19. exponunt, quem volunt appellatum discessionem per metonymiam, quia erit causa, ut multi discedant a Christo; vel defectionem a Romano imperio, ut Ambrosius, Sedulius, et Primasius exponunt, quae est valde probabilis sententia: vel demum discessionem ab Ecclesia non generalem, sed particularem, id est, non omnium, sed multorum, vel omnium quidem, sed occultorum haereticorum. Utenimpulchre exponebant quidam veteres apud August. lib. XX de civit. Dei c, 19. sicut modo multi, qui aliquandiu fuerunt in Ecclesia ficto animo, tandem aperte discedunt per manifestam haeresis professionem, ita veniente Antichristo, omnes prorsus, qui tunc invenientur in Ecclesia occulti haeretici, ab Ecclesia discedent, et Antichristo se, adjungent.
Ad sextum dico,Basileense Concilium initio quidem fuisse legitimum. Nam et Legatus aderat Romani Pontificis, et Episcopi plurimi. At quo tempore Eugenium deposuit et Felicem elegit, non fuit Concilium Ecclesiae, sed Gonciliabulum schismaticum, seditiosum, et nullius prorsus auctoritatis. Sic enim appellatur in Concilio Lateranensi ultimo, sess. XI. et proinde Eugenius semper fuit verus Pontifex, et mendacium est apertissimum Calvini, qui dicit, hoc Concilium usque ad finem perdurasse in eadem auctoritate, et dignitate.
Nam in primis, quo tempore Concilium in Pontificem sententiam pronuntiare ausum est, non erat in Concilio Legatus Pontificis, et Episcopi praecipui omnes discesserant; sed Cardinalis quidam Arelatensis assumpserat sibi munus praesidendi, et quia Episcopi paucissimi erant, introduxerunt in Synodum ingentem multitudinem Presbyterorum, ita ut contra omnem formam aatiquorum Conciliorum, non Episcoporum, sed Presbyterorum Synodus esset.
Deinde eodem tempore agebatur Florentiae Concilium, in quo praesidebat summus Pontifex, et cum eo sedebant Episcopi Latini et Graeci sine comparatione plures, quam essent Basileenses, et una cum Episcopis aderat Imperator Graecorum, et Legatus Imperatoris Latinorum, ut nullo modo dubitari posset, utrum ex duobus esset verum Concilium Ecclesiae generale.
Tertio, Deus quoque sententiam suam dicere volens, tam horribili peste Basileam tunc affligebat, ut major pars eorum Patrum, qui ibi erant, velextincti; vel secedere coacti fuerint. Quae omnia refert vEneas Sylvius in historia Concilii Basileensis, cui ipse interfuit, et quam ediderunt nuper haeretici Basileenses, tanquam sibi faventem, propter damnatum Eugenium, cum revera illis plurimum noceat. Adde, quod Concilium Basileense Lausannae continuatum, subjecit se Nicolao, ut patet ex epistola Nicolai V.
Nunc ad loca Patrum. Ad Hilarium dico primo, id quod respondit olim August. ep. 48, Donatistis idem testimonium objicientibus, Ecclesiam quidem interdum obscurari multitudine scandalorum, sed ita tamen, ut etiam tunc in suis firmissimis emineat, sicut revera eo tempore, de quo- loquitur Hilarius, eminebat Ecclesia in Julio, Athanasio, Hilario, Eusebio Vercellensi, ac deinde in Damaso, Ambrosio, Basilio, Gregorio Na-
zianzeno, aliisque non paucis firmissimis,
atque constantissimis Ecclesiae columnis.
Dico secundo, Hilarium loqui eo loco tantum de Ecclesia Mediolanensi, in qua multi simplices venerabantur Auxentium, ut Catholicum, cum tamen esset Arianus. Nam mira calliditate agebat Auxentius, ut ab Arianis agnosceretur Arianus, et tamen a multis simplicibus crederetur Catholicus. Vult igitur Hilarius, non esse credendum Au xentio, etiamsi Episcopus videretur, et in templo concionaretur, et melius esse, in carceribus et speluncis manere cum recta fide, quam in templo Dei cum haereticis.
Hoc autem, quod dicitur de una civitate, una Basilica, et uno Episcopo, non potest trahi ad Ecclesiam universam. Potest enim fieri, ut unus Episcopus in una urbe, in uno templo doceat haeresim, non tamen ut omnes Episcopi in omnibus urbibus et templis mundi totius idem faciant.
Ad locum Hieronymi respondeo, in verbis Hieronymi duas esse figuras; unam intellectionis, cum ait: «Ingemuit orbis; » vocat enim orbem magnam partem orbis, non totum orbem; alteram abusionis, cum ait: «Arianum se esse miratus est, » vocat enimArianos improprie eos, qui per ignorantiam subscripserant haeresi. Loquitur enim de illa multitudine Episcoporum, qui ex toto orbe convenientes Arimini, ab Arianis decepti, decreverunt, tollendum esse nomen opoovtriog, quod quid significaret, non intelligebant: qui sine dubio non fuerunt haeretici, nec errantes, nisi materialiter. Quemadmodum si quis nostrum blasphemam sententiam proferret lingua extranea, putans esse piam aliquam precationem, non proprie blasphemus dici posset: Quocirca iidem Episcopi, ut admoniti sunt, et fallaciam agnoverunt, continuo errorem etiam correxerunt, et cum lachrymis poenitentiam egerunt blasphemiae,
ingemuit orbis, et se Arianum esse miratus est.
licet sola lingua prolatae, et tum videlicet
Ad Basilium dico, eum non deplorare in illis epistolis vitia Catholicorum, sed miseriam Ecclesiae, propter infestationem haereticorum; Quae enim dicuntur eo loco adversus Episcopos, non dicuntur adversus Episcopos Catholicos, ut Brentius putavit, sed adversus Episcopos Arianos.
Et sane credibile est, Brentium non ex ignorantia, sed ex malitia peccasse. Nam ibidem, ut apud Episcopos Catholicos doceat non esse veram Ecclesiam, refert ex lib. XI, Ruffmi hist. Ecclesiast. cap. 6, Mosem Eremitam sanctum noluisse ullo modo ordinari ab Episcopo Alexandrino, qui erat post Romanum Pontificem primarius Patriarcha.
At in eodem libro et capite Ruffinus dicit, illum Episcopum Alexandrinum fuisse Arianum, et saevissimum persecutorem Catholicorum, et propterea Mosem noluisse ab eo, sed ab aliquo Catholico ordinari; ita ut nulla ratione fraus et impudentia Brentii tegi, yel excusari queat.
Ad Bernardum dico, eum reprehendere vitia morum, non vitia doctrinae, et non propterea credidisse, Episcopos illos malos non fuisse vere Episcopos. Ipse enim serm. 66. in Cantica refellit ex instituto Apostolico haereticos, qui dicebant, Episcopos malos non esse Episcopos.
Ad Chrysostomum jam responsum est supra, verba illa desumpta esse ex opere imperfecto, quod vel habet auctorem haereticum Arianum, vel fuit ab haereticis depravatum. Vide homil. 48. Ubi aperte vocat haereticos homousianos.
Chapter 51 of 69